CCEO
Kanon 1187
Titel XXV. Streitverfahren
Prozesse und Gerichte
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
LatinaLibellus litis introductorius debet 1° exprimere, coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur; 2° indicare, quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincenda ea, quae asseruntur; 3° subscribi ab actore vel eius procuratore appositis die, mense et anno necnon loco, ubi actor vel eius procurator habitant aut residere se dixerunt actorum recipiendorum gratia; 4° indicare domicilium vel quasi-domicilium partis conventas.