Inhalt
Codex der Kanones der orientalischen Kirchen
- 536 § 1. Modus institutionis sodalium servato can. 471, § 1 determinatur in statutis. § 2. Institutio sodalium, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330, in sede …
- 537 § 1. Superiores maiores ad normam statutorum dare possunt litteras dimissorias ad sacram ordinationem sodalibus a votis perpetuis. § 2. Episcopus, ad quem Superior litteras dimissorias mittere debet, est Episcopus eparchialis loci, ubi ordinandus domicilium habet; …
- 538 § 1. In singulis domibus ordinum et congregationum laudes divinae celebrentur ad normam statutorum et legitimarum consuetudinum. § 2. Curent Superiores, ut omnes sodales ad normam statutorum ea, quae in can. 473, § 2 praescribuntur, impleant. …
- 539 § 1. Superiores curent ut sodalibus idonei confessarii, praesto sint. § 2. Confessarii in ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis a Superiore maiore ad normam statutorum designentur; in ceteris casibus vero ab Hierarcha loci …
- 540 Ad habitum sodalium quod spectat, standum est praescriptis statutorum et extra proprias domus etiam normis Episcopi eparchialis.
- 541 Normae circa clausuram in statutis singulorum ordinum et congregationum secundum propriam indolem determinentur firmo iure Superiorum, etiam localium, per modum actus et iusta de causa aliud permittendi.
- 542 Curent Superiores, ut sodales a se designati praesertim in eparchia, in qua degunt, si ab Hierarcha loci vel parocho eorum auxilium requiritur ad consulendum necessitatibus christifidelium, illud intra et extra proprias ecclesias salvis instituti indole et …
- 543 Sodalis ordinis vel congregationis, qui parochus est, manet votis ligatus atque ceteris suae professionis obligationibus necnon statutis adhuc tenetur, quatenus horum observantia cum sui officii obligationibus consistere potest; ad disciplinam religiosam quod attinet, subest Superiori, in …
- 544 § 1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sodalis ad aliud institutum religiosum valide transire potest de consensu scripto dato Patriarchae et de consensu proprii Superioris generalis et Superioris generalis ordinis vel congregationis, ad quem transire vult, …
- 545 § 1. Transiens novitiatum ex toto peragere debet, nisi Superior generalis vel Superior monasterii sui iuris, uterque de consensu sui consilii, tempus novitiatus ob specialia adiuncta reducit, sed non infra sex menses; novitiatu durante manentibus votis …
- 546 § 1. Professus a votis temporariis elapso professionis tempore libere potest institutum religiosum derelinquere. § 2. Qui perdurantibus votis temporariis gravi de causa petit, ut ordinem vel congregationem derelinquat, a Superiore generali de consensu eius consilii …
- 547 § 1. Superior maior iusta de causa consulto suo consilio sodalem a votis temporariis a renovandis eisdem votis vel ab emittenda professione perpetua excludere potest. § 2. Infirmitas physica vel psychica, etiam post professionem temporariam contracta, …
- 548 § 1. Indultum exclaustrationis concedi potest ab auctoritate, cui ordo vel congregatio subiectus est, audito Superiore generali una cum suo consilio; impositio vero exclaustrationis ab eadem auctoritate fit petente Superiore generali de consensu sui consilii. § …
- 549 § 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi ab ordine vel congregatione et ad vitam saecularem redeundi ne petat nisi gravissimis de causis; petitionem suam deferat Superiori generali, qui eam una cum voto suo suique consilii …
- 550 Sodalis, qui ex domo proprii ordinis vel congregationis illegitime abest cum animo se subducendi a potestate Superiorum, sollicite ab eisdem Superioribus quaeratur; si vero intra tempus a statutis praescriptum non redit, ad normam iuris puniatur vel …
- 551 Quae de dimissione vel de eiectione in cann. 497 et 498 praescribuntur, valent etiam de sodalibus ordinum vel congregationum; auctoritas competens vero est Superior maior consulto suo consilio aut, si de eiectione agitur, de consensu eiusdem …
- 552 § 1. Sodalis a votis temporariis dimitti potest a Superiore generali de consensu sui consilii, nisi in statutis dimissio reservatur Episcopo eparchiali vel alii auctoritati, cui ordo vel congregatio subiectus est. § 2. Ad dimissionem decernendam …
- 553 Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis competens est Superior generalis; de cetero observandi sunt cann. 500 - 503.
- 554 § 1. Institutum, in quo sodales consilia evangelica aliquo sacro vinculo, non vero votis religiosis profitentur atque vivendi rationem status religiosi imitantur sub regimine Superiorum secundum statuta, est societas vitae communis ad instar religiosorum. § 2. …
- 555 Sodales omnes harum societatum subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi oboedientiae.
- 556 Circa erectionem et suppressionem societatis eiusque provinciarum vel domorum eadem valent ac quae de congregationibus in cann. 506 - 510 statuta sunt.
- 557 Regimen determinatur statutis societatis, sed in omnibus applicentur, nisi rei natura obstat, quae de congregationibus in cann. 422 et 511 - 515 statuta sunt.
- 558 § 1. Societas eiusque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam can. 423. § 2. Administratio bonorum regitur cann. 424, 425 et 516. § 3. Quidquid sodalibus obvenit intuitu societatis, societati …
- 559 § 1. In admittendis candidatis in societatem serventur statuta salvis cann. 450 et 451. § 2. Circa institutionem sodalium item serventur statuta; in instituendis vero illis, qui ad ordines sacros destinantur, serventur praeterea canones de institutione …
- 560 § 1. Superior maior societatis ad normam statutorum dare potest suis sodalibus perpetuo cooptatis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo, de quo in can. 537, § 2. § 2. Sodalis perpetuo cooptatus …
- 561 Sodales societatis tenentur obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat, firmis iuribus et obligationibus in statutis determinatis.
- 562 § 1. Circa transitum ad aliam societatem vitae communis ad instar religiosorum vel institutum religiosum requiritur consensus Superioris generalis societatis, a qua transitus fit, et, si de transitu ad societatem vel institutum alterius Ecclesiae sui iuris …
- 563 § 1. Institutum saeculare est societas, in qua sodales 1° ad seipsos Deo totos dedicandum per professionem trium consiliorum evangelicorum secundum statuta aliquo sacro vinculo ab Ecclesia recognito firmatam tendunt; 2° actuositatem apostolicam ad instar fermenti …
- 564 Sodales institutorum saecularium subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi oboedientiae.
- 565 Sodalis instituti saecularis per ordinationem diaconalem ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatus est, nisi vi concessionis Sedis Apostolicae vel, si de instituto saeculari iuris patriarchalis agitur, Patriarchae eidem instituto ascribitur.