Inhalt
Codex der Kanones der orientalischen Kirchen
- 1080 Si nullus ex superioribus titulis iudici suffragatur et tamen causa apud ipsum introducitur, ipse competentiam obtinet, si partes et auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, consentiunt.
- 1081 Ratione conexionis ab uno eodemque tribunali et in eodem processu cognoscendae sunt causae inter se conexae, nisi iuris praescriptum obstat.
- 1082 Ratione praeventionis, si duo vel plura tribunalia aeque competentia sunt, ei ius est causam cognoscendi, quod prius partem conventam legitime citavit.
- 1083 § 1. Conflictus inter iudices, quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit, definiendi sunt a tribunali appellationis illius iudicis, coram quo actio primo per libellum litis introductorium promota est. § 2. Si vero alterutrum tribunal est …
- 1084 § 1. Tribunali collegiali trium iudicum reservantur 1° causae de vinculo sacrae ordinationis; 2° causae de vinculo matrimonii firmis cann. 1372 - 1374; 3° causae poenales de delictis, quae poenam excommunicationis maioris, privationis officii, reductionis ad …
- 1085 § 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet et ad maiorem numerum suffragiorum decisiones ferre, ad validitatem quidem, si agitur 1° de reiectione petitionis actionis reconventionalis vel causae incidentis; 2° de definitione recursus adversus decretum praesidis; 3° …
- 1086 § 1. Episcopus eparchialis tenetur Vicarium iudicialem constituere cum potestate iudiciali ordinaria a Protosyncello distinctum, nisi parvitas eparchiae aut paucitas causarum aliud suadet. § 2. Vicarius iudicialis unum constituit tribunal cum Episcopo eparchiali, sed non potest …
- 1087 § 1. In eparchia nominentur ab Episcopo eparchiali iudices eparchiales, qui sint clerici. § 2. Patriarcha consulta Synodo permanenti vel Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus permittere potest, …
- 1088 § 1. Vicarius iudicialis, Vicarius iudicialis adiunctus et ceteri iudices nominantur ad tempus determinatum. § 2. Si tempus determinatum sede eparchiali vacante elapsum est, ii amoveri non possunt, sed in officio perdurant, donec novus Episcopus eparchialis …
- 1089 Iudex unicus in quolibet iudicio duos assessores ex christifidelibus probatae vitae sibi consulentes asciscere potest.
- 1090 § 1. Duos iudices, qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt, inter iudices eparchiales Vicarius iudicialis designet ex ordine per turnum, nisi pro sua prudentia Episcopus eparchialis aliud opportunum existimavit. § 2. Iudices semeI designatos ne …
- 1091 § 1. Tribunali collegiali praeest, si fieri potest, Vicarius iudicialis vel Vicarius iudicialis adiunctus. § 2. Tribunalis collegialis praeses debet unum de iudicibus eiusdem tribunalis ponentem designare, nisi ipse vult hoc munus implere. § 3. Idem …
- 1092 Ad iudicem unicum iura tribunalis et praesidis spectant.
- 1093 § 1. Iudex vel tribunalis collegialis praeses possunt auditorem designare ad causae instructionem peragendam eum seligentes aut ex tribunalis iudicibus aut ex christifidelibus ab Episcopo eparchiali ad hoc officium admissis. § 2. Episcopus eparchialis potest ad …
- 1094 Ad causas contentiosas, in quibus bonum publicum in discrimen vocari potest, et ad causas poenales constituatur in eparchia promotor iustitiae, qui obligatione tenetur providendi bono publico.
- 1095 § 1. In causis contentiosis Episcopi eparchialis est iudicare, utrum bonum publicum in discrimen vocari possit necne, nisi interventus promotoris iustitiae iure praecipitur vel ex natura rei evidenter necessarius est. § 2. Si in praecedenti gradu …
- 1096 Ad causas, in quibus agitur de nullitate sacrae ordinationis aut de nullitate vel solutione matrimonii, constituatur in eparchia defensor vinculi, qui obligatione tenetur proponendi et exponendi omnia, quae rationabiliter adduci possunt adversus nullitatem vel solutionem.
- 1097 In causis, in quibus promotoris iustitiae aut defensoris vinculi praesentia requiritur, eis non citatis acta nulla sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerunt aut saltem ante sententiam actis inspectis officio suo fungi potuerunt.
- 1098 Nisi aliter iure communi expresse cavetur 1° quoties lex praecipit, ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam promotor iustitiae et defensor vinculi, si iudicio intersunt, audiendi sunt; 2° quoties instantia partis requiritur, ut iudex aliquid decernere …
- 1099 § 1. Episcopi eparchialis est promotorem iustitiae et defensorem vinculi nominare; in tribunalibus non eparchialibus iidem nominantur ad normam statutorum tribunalis, nisi aliter iure cavetur. § 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi sint christifideles integrae famae, …
- 1100 § 1. Eadem persona, non autem in eadem causa, officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere potest. § 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi constitui possunt ad universitatem causarum vel ad singulas causas; possunt vero ab …
- 1101 § 1. Cuilibet processui intersit notarius ita, ut nulla habeantur acta, si non sunt ab eo subscripta. § 2. Acta, quae notarii conficiunt, publicam fidem faciunt
- 1102 § 1. Iudices aliique administri tribunalium assumi possunt ex qualibet eparchia vel instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum propriae vel etiam alterius Ecclesiae sui iuris de consensu vero scripto dato proprii Episcopi eparchialis …
- 1103 § 1. Christifideles omnes, in primis autem Episcopi, sedulo annitantur, ut salva iustitia lites in populo Dei, quatenus fieri potest, vitentur vel pacifice quam primum componantur. § 2. Iudex in limine litis et etiam quolibet alio …
- 1104 § 1. Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium praestare debet. § 2. Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio ad normam canonum facta est ab eo, cuius interest, vel a promotore iustitiae.
- 1105 Qui causae interfuit tamquam iudex, promotor iustitiae, defensor vinculi, procurator, advocatus, testis aut peritus non potest postea valide eandem causam in alio gradu iudicii tamquam iudex definire aut in eodem munus assessoris agere.
- 1106 § 1. Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et usque ad quartum gradum inclusive lineae collateralis vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis …
- 1107 § 1. Si iudex sive in tribunali ordinario sive delegato, etsi competens, recusatur, auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, hanc exceptionem definiat salvo can. 1062, §§ 2 et 5. § 2. Si Episcopus eparchialis est iudex …
- 1108 Recusatione admissa personae mutari debent, non vero gradus iudicii.
- 1109 § 1. Quaestio de recusatione expeditissime definienda est auditis partibus. § 2. Actus positi a iudice, antequam recusatur, validi sunt; qui autem positi sunt post propositam recusationem, rescindi debent, si pars petit, intra decem dies ab …