CCEO

Fortlaufend lesen

297

§ 1. Parochus ab officio cessat renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata, elapso tempore determinato, amotione vel translatione.

§ 2. Parochus expleto septoagesimo quinto aetatis anno rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat Episcopo eparchiali, qui omnibus personae et loci inspectis adiunctis de eadem acceptanda aut differenda decernat; renuntiantis congruae sustentationi et habitationi ab Episcopo eparchiali providendum est attentis normis iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.

298

Si vacat paroecia aut parochus quacumque de causa a munere pastorali in paroecia exercendo impeditur, Episcopus eparchialis quam primum aliquem sacerdotem nominet administratorem paroeciae.

299

§ 1. Administrator paroeciae eadem iura et obligationes habet ac parochus, nisi ab Episcopo eparchiali aliud statuitur.

§ 2. Administratori paroeciae nihil agere licet, quod praeiudicium afferre potest iuribus parochi aut damno esse potest bonis paroecialibus.

§ 3. Administrator paroeciae expleto munere parocho rationem reddat.

300

§ 1. Paroecia vacante itemque parocho a munere pastorali exercendo penitus impedito ante administratoris paroeciae nominationem curam paroeciae interim assumat vicarius paroecialis et quidem, si plures sunt, eorum ordinatione presbyterali senior aut, si vicarii desunt, parochus vicinior; Episcopus eparchialis autem tempestive determinet, quaenam cuique paroecia vicinior habenda sit.

§ 2. Qui paroeciae regimen interim assumpsit, Episcopum eparchialem de re statim certiorem faciat.

301

§ 1. Si ad curam pastoralem paroeciae debite implendam necesse aut opportunum est, parocho adiungi possunt unus vel plures vicarii paroeciales, qui debent esse presbyteri.

§ 2. Vicarius paroecialis constitui potest sive pro tota paroecia sive pro determinata paroeciae parte.

§ 3. Vicarium paroecialem libere nominat Episcopus eparchialis audito, nisi aliter prudenter iudicat, parocho et, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, servato can. 284, § 2.

302

§ 1. Vicarii paroecialis iura et obligationes ex iure communi et particulari necnon ex litteris Episcopi eparchialis desumantur et sub auctoritate parochi exercenda sunt sed, nisi aliter expresse cavetur et excepta obligatione, de qua in can. 294, vicarius paroecialis debet ratione officii parochum adiuvare in toto ministerio paroeciali et, si res fert, parochi vicem supplere.

§ 2. Ratione autem officii vicarius paroecialis facultate matrimonia benedicendi praeditus non est; hanc tamen facultatem, etiam generalem, ei conferre potest praeter Hierarcham loci etiam parochus intra fines paroeciae; quam facultatem, si ipsi collata est, vicarius paroecialis aliis quoque sacerdotibus singulis in casibus conferre potest.

§ 3. Vicarius paroecialis tamquam parochi cooperator praestantem et actuosam operam cottidie impendat in munere pastorali; inter parochum et vicarium paroecialem fraterna habeatur conversatio, mutua caritas et reverentia semper vigeat iidemque consiliis, auxilio et exemplo se invicem adiuvent curae paroeciali concordi voluntate communique studio providentes.

§ 4. Vicarius paroecialis obligatione tenetur in paroecia residendi secundum praescripta Episcopi eparchialis vel legitimas consuetudines; circa tempus feriarum vero vicarius paroecialis idem ius habet ac parochus.

303

Vicarius paroecialis potest ab Episcopo eparchiali amoveri iusta de causa; si vero vicarius paroecialis est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391, § 2.

304

Rector ecclesiae est presbyter, cui cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec paroecialis est nec adnexa domui instituti vitae consecratae.

305

§ 1. Rector ecclesiae nominatur ab Episcopo eparchiali salvo iure Superioris maioris instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum presbyterum idoneum sui instituti vel societatis ad nominationem proponendi.

§ 2. Etsi ecclesia pertinet ad aliquod institutum vitae consecratae clericale iuris pontificii vel patriarchalis, Episcopo eparchiali competit rectorem ecclesiae a Superiore propositum nominare.

§ 3. Si ecclesia coniuncta est cum seminario aliove collegio, quod a presbyteris regitur, rector seminarii vel collegii est simul rector ecclesiae, nisi aliud Episcopus eparchialis statuit.

306

§ 1. In ecclesia sibi commissa rectori ecclesiae functiones paroeciales peragere non licet nisi consentiente aut, si res fert, delegante parocho et firmo can. 336, § 2.

§ 2. Rector ecclesiae potest ibidem Divinam Liturgiam et laudes divinas celebrare salvis legitimis fundationis statutis atque, dummodo haec de iudicio Hierarchae loci nullo modo ministerio paroeciali praeiudicium afferant.

307

Hierarcha loci, si id opportunum censet, potest rectori ecclesiae praecipere, ut determinatas in ecclesia sibi commissa celebret functiones sacras, etiam paroeciales, necnon ut ecclesia pateat certis christifidelium coetibus.

308

Sine rectoris ecclesiae vel auctoritatis superioris licentia saltem praesumpta nemini licet in ecclesia Divinam Liturgiam vel laudes divinas celebrare, sacramenta ministrare aliasve functiones sacras peragere; haec vero licentia dari vel denegari debet ad normam iuris.

309

Rector ecclesiae sub auctoritate Hierarchae loci servatisque legitimis statutis et iuribus quaesitis debet curare, ut Divina Liturgia, sacramenta et laudes divinae secundum praescripta librorum liturgicorum et iuris in ecclesia celebrentur, onera fideliter impleantur, bona ecclesiastica diligenter administrentur, sacrae supellectilis atque aedium sacrarum conservationi et decori provideatur nec quidpiam fiat, quod sanctitati loci ac reverentiae domui Dei debitae quoquo modo non congruat.

310

Rectorem ecclesiae Episcopus eparchialis amovere potest iusta de causa; si vero rector ecclesiae est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391, § 2.

311

§ 1. Exarchia est populi Dei portio, quae ob specialia adiuncta ut eparchia non est erecta quaeque territorialiter vel alia ratione circumscripta Exarcho pascenda concreditur.

§ 2. In erectione, immutatione et suppressione exarchiae, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalia sita est, servandus est can. 85, § 3; erectio, immutatio et suppressio ceterarum exarchiarum soli Sedi Apostolicae competit.

312

Exarchus exarchiam regit aut nomine illius, a quo nominatus est, aut nomine proprio; de qua re in erectione vel immutatione exarchiae constare debet.

313

Quae in iure de eparchiis vel de Episcopis eparchialibus dicuntur, valent etiam de exarchiis vel de Exarchis, nisi aliter iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.

314

§ 1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Exarchus nominatur a Patriarcha de consensu Synodi permanentis et firmis cann. 181 - 188, si de Exarcho agitur, qui Episcopus ordinandus est; in ceteris casibus nominatio Exarchi competit soli Sedi Apostolicae.

§ 2. Exarchus a Patriarcha nominatus ab officio amoveri non potest nisi de concensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.

§ 3. Exarchus possessionem canonicam exarchiae sibi concreditae capit decretum nominationis ostendens ei, qui interim exarchiam regit.

315

§ 1. Exarchus extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutus a Patriarcha presbyteros idoneos expetere potest, qui curam pastoralem christifidelium in exarchia suscipiant; Patriarcha autem, quatenus fieri potest, petitioni Exarchi satisfaciat.

§ 2. Presbyteri a Patriarcha ad tempus determinatum aut indeterminatum in exarchiam missi exarchiae addicti habentur et in omnibus subsunt potestati Exarchi.

316

A decretis Exarchi, qui nomine Romani Pontificis vel Patriarchae exarchiam regit, recursus fit respective ad Sedem Apoatolicam vel Patriarcham; a decretis Exarchi, qui nomine proprio exarchiam regit, recursus fit ad ordinariam normam iuris.

Verweis

Wird geladen…