Actus iuridicus positus ex ignorantia aut ex errore, qui versatur circa id, quod eius substantiam constituit, aut qui recidit in condicionem sine qua non, nullus est; secus valet, nisi aliter iure cavetur, sed actus iuridicus ex ignorantia aut ex errore positus locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris.
CCEO
Fortlaufend lesen
§ 1. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio alicuius personarum coetus, convocari debet coetus ad normam can. 948, nisi aliter iure particulari cavetur pro casibus ab eodem iure statutis, in quibus de consilio tantum exquirendo agitur; ut autem actus iuridicus valeat requiritur, ut obtineatur consensus partis absolute maioris eorum, qui sunt praesentes, aut omnium exquiratur consilium, firma § 2, n. 3.
§ 2. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio aliquarum personarum, ut singularum: 1° si consensus exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis consensum earum personarum non exquirentis aut contra earum vel alicuius votum agentis; 2° si consilium exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis easdem personas non consulentis; 3° auctoritas, quamvis nulla obligatione teneatur accedendi ad earundem consilium, etsi concors, tamen sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, ab earundem consilio praesertim concordi ne discedat.
§ 3. Illis, quorum consensus aut consilium requiritur, auctoritas, quae consensu vel consilio indiget, informationes necessarias praebere et eorum liberam mentis manifestationem omni modo tueri debet.
§ 4. Omnes, quorum consensus aut consilium requiritur, obligatione tenentur sententiam suam sincere proferendi atque secretum servandi, quae quidem obligatio ab auctoritate urgeri potest.
Quicumque illegitime actu iuridico immo quovis alio actu dolo vel culpa posito alii damnum infert, obligatione tenetur damnum illatum reparandi.
§ 1. In Ecclesia officium est quodlibet munus ab ipso Domino vel ab auctoritate competenti stabiliter constitutum in finem spiritualem exercendum.
§ 2. Iura et obligationes singulis officiis propria determinantur eo iure, quo officium constituitur, vel decreto auctoritatis competentis.
§ 3. Auctoritatis, cuius est officium constituere, est etiam illud immutare, supprimere et de eius provisione canonica providere, nisi aliter iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.
§ 1. Qui officium erigit, curare debet, ut praesto sint media ad eiusdem implementum necessaria utque prospiciatur iustae remunerationi eorum, qui officio funguntur.
§ 2. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris pressius determinetur modus, quo haec praescripta ad effectum deducantur, nisi de quibusdam iure communi iam provisum est.
Officium sine provisione canonica valide obtineri non potest.
Provisio canonica officii fit 1° per liberam collationem ab auctoritate competenti factam; 2° si praecessit electio, per eius confirmationem vel, si electio non eget confirmatione, per electi acceptationem; 3° si praecessit postulatio, per eius admissionem.
§ 1. Ut quis ad officium promoveatur, debet esse idoneus, scilicet eis qualitatibus praeditus, quae iure requiruntur.
§ 2. Quoties provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla solummodo, si ita iure cautum est; secus est valida, sed rescindi potest per decretum auctoritatis competentis aequitate servata.
Provisio canonica, cui nullus terminus est iure praescriptus, numquam differatur ultra sex menses utiles ab accepta notitia de officii vacatione computandos.
Nemini conferantur duo vel plura officia, quae una simul ab eodem congrue impleri non possunt, nisi adest vera necessitas.
§ l. Provisio officii, quod de iure non vacat, ipso iure nulla est nec subsequenti officii vacatione convalidatur. § 2. Si vero agitur de officio, quod de iure ad tempus determinatum confertur, provisio canonica intra sex menses, antequam hoc tempus elapsum est, fieri potest et effectum habet a die officii vacationis. § 3. Promissio alicuius officii, a quocumque est facta, nullum effectum canonicum habet.
Officium de iure vacans, quod forte ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo ad normam iuris declaratum sit eam possessionem non esse canonicam et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.
Qui, alium neglegentem vel impeditum supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in personam, cui collatum est, sed huius condicio iuridica eadem est, ac si provisio canonica ad ordinariam normam iuris facta esset.
Officii provisio facta ex metu gravi iniuste incusso, dolo, errore substantiali vel simoniace ipso iure nulla est.
§ 1. Si cui coetui est ius eligendi ad officium, electio, nisi aliter iure cautum est, numquam differatur ultra trimestre utile ab accepta notitia de officii vacatione computandum; quo termino inutiliter elapso auctoritas competens, cui ius confirmandi electionem vel ius providendi successive competit, officio vacanti libere provideat.
§ 2. Auctoritas competens officio vacanti libere providere potest etiam si coetus ius eligendi alio modo amisit.
§ 1. Salvo iure particulari coetus praeses electores convocet loco ac tempore ipsis convenienti; convocatio, si personalis esse debet, valet, si fit vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis.
§ 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens est, electio valet, sed ad eius petitionem debet probata praeteritione et absentia ab auctoritate competenti rescindi etiam post confirmationem, dummodo ad normam iuris constet recursum saltem intra triduum ab accepta notitia de electione computandum interpositum esse.
§ 3. Si vero plures quam tertia pars electorum neglecti sunt, electio est ipso iure nulla, nisi omnes neglecti reapse interfuerunt.
§ 1. Convocatione canonice facta ius suffragium ferendi pertinet ad eos, qui praesentes sunt loco et die in convocatione statutis excluso iure valide ferendi suffragia per epistulam vel procuratorem, nisi aliter iure cavetur.
§ 2. Si quis ex electoribus praesens in domo est, in qua fit electio, sed electioni ob infirmam valetudinem interesse non potest, suffragium eius scriptum a scrutatoribus exquiratur.
Etsi quis plures ob titulos ius suffragium nomine proprio ferendi habet, non potest nisi unum ferre.
Nemo coetui extraneus admitti potest ad suffragium ferendum; secus electio ipso iure nulla est.
Si libertas in electione quoquo modo impedita est, electio ipso iure nulla est.