Contents

Code of Canons of the Eastern Churches

  1. 1018 Res sacrae, quae scilicet dedicatione vel benedictione ad cultum divinum destinatae sunt, si in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, sed eas adhibere ad usus profanos non licet, nisi dedicationem vel benedictionem amiserunt; …
  2. 1019 Res immobiles, res mobiles pretiosae, quae scilicet magni sunt momenti artis vel historiae vel materiae causa, iura et actiones sive personales sive reales, quae pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio centum annorum praescribuntur; quae ad aliquam Ecclesiam …
  3. 1020 § 1. Omnis auctoritas gravi obligatione tenetur curandi, ut bona temporalia Ecclesiae acquisita inscribantur nomine personae iuridicae, ad quam pertinent, servatis omnibus praescriptis iuris civilis, quae iura Ecclesiae in tuto ponunt. § 2. Si vero iure …
  4. 1021 § 1. In singulis eparchiis habeatur ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris speciale institutum, quod bona vel oblationes colligat eum in finem, ut congruae necnon fundamentaliter aequali sustentationi omnium clericorum, qui in favorem eparchiae …
  5. 1022 § 1. Episcopi eparchialis est vigilare administrationi omnium bonorum ecclesiasticorum, quae intra fines eparchiae sunt nec ab eius potestate regiminis sunt subducta, salvis legitimis titulis, qui eidem potiora iura tribuunt. § 2. Habita ratione iurium, legitimarum …
  6. 1023 Administratio bonorum ecclesiasticorum personae iuridicae ei competit, qui immediate eam regit, nisi aliter iure cavetur.
  7. 1024 § 1. Actus, qui fines et modum ordinariae administrationis excedunt administrator bonorum ecclesiasticorum valide ponere, non potest nisi de consensu auctoritatis competentis scripto dato. § 2. In statutis determinentur actus, qui fines et modum ordinariae administrationis …
  8. 1025 Antequam administrator bonorum ecclesiasticorum suum officium init, debet 1° coram Hierarcha vel eius delegato promissionem facere se proprium officium fideliter impleturum; 2° accurato inventario ab Hierarcha recognito bonorum ecclesiasticorum suae administrationi commissorum subscribere.
  9. 1026 Inventarii bonorum ecclesiasticorum alterum exemplar asservetur in archivo personae iuridicae, ad quam pertinent, alterum in archivo curiae eparchialis; in utroque exemplari quaelibet mutatio adnotetur, quam patrimonium stabile eiusdem personae iuridicae subire contingit.
  10. 1027 Auctoritates debent curare, ut administratores bonorum ecclesiasticorum opportunas praestent cautiones iure civili validas, ne quid Ecclesia detrimenti capiat eisdem administratoribus morientibus vel ab officio cessantibus.
  11. 1028 § 1. Omnis administrator bonorum ecclesiasticorum diligentia boni patris familias suum officium implere tenetur. § 2. Exinde praecipue debet: 1° vigilare, ne bona ecclesiastica suae curae concredita quoquo modo pereant neve quid detrimenti capiant initis in …
  12. 1029 Administrator bonorum ecclesiasticorum de bonis mobilibus, quae ad patrimonium stabile non pertinent, donationes praeterquam moderatas secundum legitimam consuetudinem ne faciat nisi iusta de causa pietatis aut caritatis.
  13. 1030 Administrator bonorum ecclesiasticorum 1° in operarum locatione etiam ius civile circa laborem et vitam socialem adamussim servet secundum principia ab Ecclesia tradita; 2° eis, qui operam ex condicto praestant, iustam remunerationem tribuat ita, ut suis et …
  14. 1031 § 1. Reprobata contraria consuetudine administrator bonorum ecclesiasticorum singulis annis rationem administrationis proprio Hierarchae reddere debet. § 2. De bonis temporalibus, quae Ecclesiae offeruntur, administrator bonorum ecclesiasticorum rationem publice reddat secundnm modum iure particulari statutum, nisi …
  15. 1032 Administrator bonorum ecclesiasticorum litem nomine personae iuridicae ne incohet neve contestetur in foro civili nisi de licentia Hierarchae proprii.
  16. 1033 Administrator bonorum ecclesiasticorum, qui officium vel munus arbitratu suo dimisit, ad restitutionem tenetur, si ex arbitraria dimissione damnum Ecclesiae obvenit.
  17. 1034 Quae ius civile territorii, ubi contractus initur, statuit de contractibus tam in genere quam in specie, et de solutionibus, eadem iure canonico in re, quae potestati Ecclesiae subest, eisdem cum effectibus serventur.
  18. 1035 § 1. Ad alienanda bona ecclesiastica, quae ex legitima assignatione patrimonium stabile personae iuridicae constituunt, requiritur: 1° iusta causa veluti urgens necessitas, evidens utilitas, pietas, caritas vel ratio pastoralis; 2° aestimatio rei alienandae a peritis scripto …
  19. 1036 § 1. Si valor bonorum ecclesiasticorum, quorum alienatio proponitur, continetur intra summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel a Sede Apostolica statutam, requiritur consensus 1° consilii a rebus oeconomicis et collegii consultorum …
  20. 1037 Ad alienanda bona temporalia Ecclesiae patriarchalis vel eparchiae Patriarchae, Patriarcha indiget 1° consilio Synodi permanentis, si valor bonorum continetur intra summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam et si de bonis Ecclesiae …
  21. 1038 § 1. Ii, quorum consilium, concensus vel confirmatio ad alienanda bona ecclesiastica iure requiritur, ne dent consilium, consensum vel confirmationem, antequam exacte edocti sunt de statu oeconomico personae iuridicae, cuius bona temporalia alienanda proponuntur, et de …
  22. 1039 Pro quacumque alienatione requiritur consensus eorum, quorum interest.
  23. 1040 Si bona ecclesiastica contra praescripta iuris canonici alienata sunt, sed alienatio iure civili valida est, auctoritas superior illius, qui talem alienationem peregit, decernat omnibus mature perpensis, an et qualis actio, a quonam et contra quemnam proponenda …
  24. 1041 Nisi res est minimi momenti, bona ecclesiastica propriis administratoribus eorumque coniunctis usque ad quartum gradum consanguinitatis aut affinitatis non sunt vendenda aut locanda sine speciali auctoritatis, de qua in cann. 1036 et 1037, licentia.
  25. 1042 Cann. 1035 - 1041 servari debent non solum in alienatione, sed etiam in quolibet negotio, quo condicio patrimonialis personae iuridicae peior fieri potest.
  26. 1043 § 1. Qui ex iure naturae vel canonico libere potest de suis bonis statuere, potest etiam ad pias causas sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa bona relinquere. § 2. In ultimis voluntatibus …
  27. 1044 Voluntates christifidelium bona sua in pias causas donantium vel relinquentium sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa legitime acceptatae diligentissime impleantur etiam circa modum administrationis et erogationis bonorum firmo can. 1045.
  28. 1045 § 1. Hierarcha omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos exsecutor est. § 2. Hoc ex iure Hierarcha vigilare potest ac debet etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur, eique ceteri exsecutores perfuncto munere …
  29. 1046 § 1. Qui bona ad pias causas sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa fiduciarie accepit, debet de sua fiducia Hierarcham proprium certiorem facere eique omnia talia bona cum oneribus adiunctis indicare; si …
  30. 1047 § 1. Piae fundationes in iure sunt 1° piae fundationes autonomae, scilicet universitates rerum ad opera pietatis, apostolatus aut caritatis spiritualis vel temporalis destinatae et ab auctoritate competenti in personam iuridicam erectae; 2° piae fundationes non …
Reference

Loading…