Contents
Code of Canons of the Eastern Churches
- 924 Ad actus collegiales quod attinet, nisi aliud iure expresse statutum est 1° id vim habet iuris, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes; si vero suffragia …
- 925 Si vel unum membrum personae iuridicae superest et tamen ea secundum statuta esse non desiit, exercitium omnium iurium eiusdem personae iuridicae illi membro competit.
- 926 § 1. Nisi aliter iure cantum est, bona et iura personae iuridicae, quae membris caret, illius auctoritatis cura conservari, administrari vel exerceri debent, cui in casu exstinctionis de eisdem statuere competit; haec auctoritas debet ad normam …
- 927 § 1. Persona iuridica natura sua perpetua est; tamen exstinguitur, si ab auctoritate competenti supprimitur vel si facto per centum annorum spatium esse desiit. § 2. Persona iuridica supprimi potest nonnisi gravi de causa consultis eiusdem …
- 928 Salvis casibus iure communi expressis 1° Patriarchae est consulta Synodo permanenti supprimere personas iuridicas ab ipso erectas vel approbatas; de consensu vero Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha quamvis personam iuridicam supprimere potest illis exceptis, quae a …
- 929 Diviso territorio personae iuridicae ita, ut vel illius pars alii personae iuridicae uniatur vel distincta persona iuridica pro parte dismembrata erigatur, etiam bona communia, quae in commodum totius territorii erant destinata, et debita, quae pro toto …
- 930 Exstincta persona iuridica eius bona fiunt personae iuridicae immediate superioris salvis semper fundatorum vel oblatorum voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus exstincta persona iuridica regebatur.
- 931 § 1. Ad validitatem actus iuridici requiritur, ut a persona habili et competenti sit positus atque in eodem assint, quae actum ipsum essentialiter constituunt, necnon sollemnia, et requisita iure ad validitatem actus imposita. § 2. Actus …
- 932 § 1. Actus iuridicus positus ex vi ab extrinseco personae illata, cui ipsa nequaquam resistere potuit, pro nullo habetur. § 2. Actus iuridicus positus ex alia vi vel metu gravi et iniuste incusso aut ex dolo …
- 933 Actus iuridicus positus ex ignorantia aut ex errore, qui versatur circa id, quod eius substantiam constituit, aut qui recidit in condicionem sine qua non, nullus est; secus valet, nisi aliter iure cavetur, sed actus iuridicus ex …
- 934 § 1. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio alicuius personarum coetus, convocari debet coetus ad normam can. 948, nisi aliter iure particulari cavetur pro casibus ab eodem iure statutis, in …
- 935 Quicumque illegitime actu iuridico immo quovis alio actu dolo vel culpa posito alii damnum infert, obligatione tenetur damnum illatum reparandi.
- 936 § 1. In Ecclesia officium est quodlibet munus ab ipso Domino vel ab auctoritate competenti stabiliter constitutum in finem spiritualem exercendum. § 2. Iura et obligationes singulis officiis propria determinantur eo iure, quo officium constituitur, vel …
- 937 § 1. Qui officium erigit, curare debet, ut praesto sint media ad eiusdem implementum necessaria utque prospiciatur iustae remunerationi eorum, qui officio funguntur. § 2. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris pressius determinetur modus, quo haec …
- 938 Officium sine provisione canonica valide obtineri non potest.
- 939 Provisio canonica officii fit 1° per liberam collationem ab auctoritate competenti factam; 2° si praecessit electio, per eius confirmationem vel, si electio non eget confirmatione, per electi acceptationem; 3° si praecessit postulatio, per eius admissionem.
- 940 § 1. Ut quis ad officium promoveatur, debet esse idoneus, scilicet eis qualitatibus praeditus, quae iure requiruntur. § 2. Quoties provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla solummodo, si ita iure cautum est; secus est valida, …
- 941 Provisio canonica, cui nullus terminus est iure praescriptus, numquam differatur ultra sex menses utiles ab accepta notitia de officii vacatione computandos.
- 942 Nemini conferantur duo vel plura officia, quae una simul ab eodem congrue impleri non possunt, nisi adest vera necessitas.
- 943 § l. Provisio officii, quod de iure non vacat, ipso iure nulla est nec subsequenti officii vacatione convalidatur. § 2. Si vero agitur de officio, quod de iure ad tempus determinatum confertur, provisio canonica intra sex …
- 944 Officium de iure vacans, quod forte ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo ad normam iuris declaratum sit eam possessionem non esse canonicam et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.
- 945 Qui, alium neglegentem vel impeditum supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in personam, cui collatum est, sed huius condicio iuridica eadem est, ac si provisio canonica ad ordinariam normam iuris facta esset.
- 946 Officii provisio facta ex metu gravi iniuste incusso, dolo, errore substantiali vel simoniace ipso iure nulla est.
- 947 § 1. Si cui coetui est ius eligendi ad officium, electio, nisi aliter iure cautum est, numquam differatur ultra trimestre utile ab accepta notitia de officii vacatione computandum; quo termino inutiliter elapso auctoritas competens, cui ius …
- 948 § 1. Salvo iure particulari coetus praeses electores convocet loco ac tempore ipsis convenienti; convocatio, si personalis esse debet, valet, si fit vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis. § 2. Si quis …
- 949 § 1. Convocatione canonice facta ius suffragium ferendi pertinet ad eos, qui praesentes sunt loco et die in convocatione statutis excluso iure valide ferendi suffragia per epistulam vel procuratorem, nisi aliter iure cavetur. § 2. Si …
- 950 Etsi quis plures ob titulos ius suffragium nomine proprio ferendi habet, non potest nisi unum ferre.
- 951 Nemo coetui extraneus admitti potest ad suffragium ferendum; secus electio ipso iure nulla est.
- 952 Si libertas in electione quoquo modo impedita est, electio ipso iure nulla est.
- 953 § 1. Inhabilis est suffragium ferendi 1° incapax actus humani; 2° carens voce activa; 3° qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit. § 2. Si qui ex praedictis admittitur, eius …