Contents
Code of Canons of the Eastern Churches
- 1167 Iudex negotium transactionis non ipse per se, regulariter saltem, suscipiat tractandum, sed illud alii in iure perito committat.
- 1168 § 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire, ut ea ab arbitris dirimatur. § 2. Idem scripto convenire possunt, qui contractum inter se ineunt vel inierunt, quod attinet ad controversias ex eo contractu forte …
- 1169 Non possunt valide in arbitros compromitti controversiae, de quibus transactio fieri vetatur.
- 1170 § 1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero. § 2. In ipso compromisso, nisi nominatim designantur, debet saltem eorum numerus determinari et simul ratio statui, qua nominandi et substituendi sunt.
- 1171 Compromissum est nullum, si 1° servatae non sunt normae statutae ad validitatem contractuum, qui ordinariam administrationem excedunt; 2° scripto non est factum; 3° procurator sine mandato speciali in arbitros compromisit aut violata sunt praescripta cann. 1169 …
- 1172 Munus arbitri valide gerere non possunt 1° minores; 2° poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis vel depositionis puniti; 3° sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum sine licentia Superioris.
- 1173 Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptat.
- 1174 § 1. Si arbitri non sunt in compromisso designati vel si sufficiendi sunt et partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiunt de omnibus vel nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali, quod competens est ad …
- 1175 De recusatione autem arbitrorum videt tribunal, de quo in can. 1174, § 1, quod auditis arbitris recusatis et partibus decreto quaestionem dirimat; si recusationem acceptat, alios arbitros sufficiat, nisi in compromisso aliter cautum est.
- 1176 § 1. Obligationes arbitrorum in ipso compromisso statuendae sunt, eae quoque, quae ad secretum servandum spectant. § 2. Nisi partes aliud statuerunt, arbitri rationem procedendi libere seligunt; haec autem simplex sit et termini sint breves aequitate …
- 1177 § 1. Quaestiones incidentes, quae forte exoriuntur, ipsi arbitri decreto dirimant. § 2. Si vero quaestio praeiudicialis oritur, de qua compromitti in arbitros non potest, arbitri debent suspendere processum, donec de illa quaestione partes a iudice …
- 1178 Nisi partes aliter statuerunt, sententia arbitralis ferri debet intra sex menses a die, quo omnes arbitri suum munus acceptaverunt, computandos; terminus prorogari potest a partibus.
- 1179 § 1. Sententia arbitralis ad maiorem numerum suffragiorum fertur. § 2. Si res patitur, sententia arbitralis ab ipsis arbitris redigatur ad modum sententiae iudicialis et a singulis arbitris subscribatur; ad eiusdem autem validitatem requiritur et sufficit, …
- 1180 § 1. Nisi sententia arbitralis est nulla propter gravem arbitrorum culpam, arbitri ius habent ad suarum expensarum solutionem; qua de re possunt opportunas cautiones exigere. § 2. Suadetur, ut arbitri gratuitam operam praestent, secus de remuneratione …
- 1181 § 1. Integer textus sententiae arbitralis intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis eparchiae, ubi sententia lata est, deponi debet; intra quinque dies a depositione computandos, nisi certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse, Vicarius iudicialis per …
- 1182 § 1. Appellatio a sententia arbitrali tunc tantum admittitur, si partes scripto inter se convenerunt eam huic remedio subiectum iri; quo in casu appellatio interponenda est intra decem dies ab intimatione decreti confirmationis computandos coram ipso …
- 1183 De querela nullitatis contra sententiam arbitralem, quae in rem iudicatam transiit, de restitutione in integrum, ei de eiusdem sententiae iniustitia manifesto constat, de oppositione tertii necnon de correctione erroris materialis sententiae videt iudex, qui decretum confirmationis …
- 1184 § 1. Exsecutio sententiae arbitralis fieri potest in eisdem casibus, in quibus admittitur exsecutio sententiae iudicialis. § 2. Sententiam arbitralem exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi lata est, nisi partes …
- 1185 Qui aliquem convenire vult, debet libellum litis introductorium competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponitur et ministerium iudicis expostulatur.
- 1186 § 1. Petitionem oralem iudex admittere potest, quoties vel actor impeditur, ne libellum litis introductorium exhibeat, vel causa est facilis investigationis et minoris momenti. § 2. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scripto actum redigere, …
- 1187 Libellus litis introductorius debet 1° exprimere, coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur; 2° indicare, quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincenda ea, quae asseruntur; 3° …
- 1188 § 1. Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam vidit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam standi in iudicio non deesse, debet suo decreto quam primum libellum litis introductorium aut admittere aut reicere. …
- 1189 Si iudex intra mensem ab exhibito libello litis introductorio computandum decretum non edidit, quo libellum admittit vel reicit, pars, cuius interest, instare potest, ut iudex suo munere fungatur; si vero nihilominus iudex silet, inutiliter elapsis decem …
- 1190 § 1. In decreto, quo actoris libellus litis introductorius admittitur, debet iudex vel praeses tribunalis ceteras partes in iudicium vocare seu citare ad litem contestandam statuens, utrum eae scripto respondere debeant an coram ipso se sistere …
- 1191 § 1. Decretum citationis in iudicium debet statim parti conventae intimari et simul ceteris, qui comparere debent, notum fieri. § 2. Citationi libellus litis introductorius adiungatur, nisi iudex gravi de causa censet libellum notificandum non esse …
- 1192 § 1. Citationum, decretorum, sententiarum aliorumque actorum iudicialium intimatio vel notificatio facienda est per publicos tabellarios cum syngrapha receptionis vel alio modo, qui tutissimus est, servatis legibus iuris particularis. § 2. De facto intimationis vel notificationis …
- 1193 Si citatio non est legitime intimata, nulla sunt acta processus, nisi pars nihilominus comparuit ad causam agendam.
- 1194 Si citatio legitime intimata est aut partes coram iudice steterunt ad causam agendam 1° res desinit esse integra; 2° causa fit propria illius iudicis aut tribunalis ceteroquin competentis, coram quo actio instituta est; 3° in iudice …
- 1195 § 1. Litis contestatio habetur, cum per iudicis decretum controversiae obiectum ex partium petitionibus et responsionibus desumptum definitur. § 2. Partium petitiones responsionesque praeterquam in libello litis introductorio possunt vel in responsione ad citationem exprimi vel …
- 1196 Obiectum controversiae semel definitum mutari valide non potest nisi novo decreto, gravi de causa, ad instantiam partis et auditis ceteris partibus earumque rationibus perpensis.