CCEO

Continuous reading

744

Solus Episcopus sacram ordinationem valide ministrat manuum impositione et oratione ab Ecclesia praescripta.

745

Ordinatio episcopalis reservatur ad normam iuris Romano Pontifici, Patriarchae vel Metropolitae ita, ut nulli Episcopo liceat quemquam ordinare Episcopum, nisi antea constat de legitimo mandato.

746

§ 1. Episcopus ordinetur ab Episcopis tribus excepto casu extremae necessitatis.

§ 2. Episcopus secundus et tertius, si adesse non possunt Episcopi eiusdem Ecclesiae sui iuris ac primus Episcopus ordinans, possunt esse alterius Ecclesiae sui iuris.

747

Candidatus ad diaconatum vel presbyteratum a proprio Episcopo eparchiali ordinetur aut ab alio Episcopo cum legitimis litteris dimissoriis.

748

§ 1. Episcopus eparchialis proprius, quod attinet ad sacram ordinationem eius, qui alicui eparchiae ascribatur, est Episcopus eparchiae, in qua candidatus habet domicilium, aut eparchiae, pro cuius servitio candidatus se devovere velle scripto declaravit; quod attinet ad sacram ordinationem eius, qui alicui eparchiae iam est ascriptus, est Episcopus illius eparchiae.

§ 2. Candidatum sibi subditum alii Ecclesiae sui iuris ascriptum Episcopus eparchialis ordinare non potest nisi de licentia Sedis Apostolicae; si vero de candidato agitur, qui Ecclesiae patriarchali ascriptus est et intra fines territorii eiusdem Ecclesiae domicilium vel quasidomicilium habet, hanc licentiam etiam Patriarcha concedere potest.

749

In aliena eparchia Episcopus prohibetur sacram ordinationem celebrare sine licentia Episcopi eparchialis, nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis, ad Patriarcham quod attinet, aliud statuit.

750

§ 1. Litteras dimissorias firmis cann. 472, 537 et 560, § 1 dare possunt 1° Episcopus eparchialis proprius; 2° Administrator Ecclesiae patriarchalis atque de consensu collegii consultorum eparchialium Administrator eparchiae.

§ 2. Administrator Ecclesiae patriarchalis litteras dimissorias ne concedat eis, qui a Patriarcha reiecti sunt, nec Administrator eparchiae eis, qui ab Episcopo eparchiali reiecti sunt.

751

Litterae dimissoriae ne concedantur nisi habitis antea omnibus testimoniis, quae iure exiguntur.

752

Litterae dimissoriae mitti possunt ab Episcopo eparchiali proprio ad quemlibet eiusdem Ecclesiae sui iuris Episcopum, non autem ad Episcopum alterius Ecclesiae ac ordinandus, nisi de licentia eorum, de quibus in can. 748, § 2.

753

Litterae dimissoriae ab ipso concedente aut ab eius successore limitibus circumscribi aut revocari possunt, sed semel concessae non exstinguuntur resoluto iure concedentis.

754

Sacram ordinationem valide suscipere potest solus vir baptizatus.

755

Episcopus eparchialis et Superior maior nonnisi gravissima de causa, etsi occulta, diacono sibi subdito ad presbyteratum destinato ascensum ad ipsum presbyteratum prohibere possunt salvo iure recursus ad normam iuris.

756

Non licet aliquem quovis modo qualibet de causa ad ordines sacros suscipiendos cogere vel ad normam iuris idoneum ab eisdem suscipiendis avertere.

757

Is, qui superiorem ordinem sacrum suscipere recusat, non potest prohiberi a suscepti ordinis sacri exercitio, nisi impedimento canonico detinetur aliave gravis de iudicio Episcopi eparchialis vel Superioris maioris obest causa. 1° De requisitis in candidatis ad sacram ordinationem

758

§ 1. Ut quis licite ordinari possit, requiruntur 1° chrismationis sancti myri susceptio; 2° mores atque qualitates physicae et psychicae ordini sacro suscipiendo congruentes; 3° aetas iure praescripta; 4° debita scientia; 5° ordinum inferiorum susceptio ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris; 6° interstitiorum iure particulari praescriptorum observatio.

§ 2. Requiritur praeterea, ne candidatus impeditus sit ad normam can. 762.

§ 3. Circa coniugatos ad ordines sacros admittendos servetur ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris vel normae speciales a Sede Apostolica statutae.

759

§ 1. Aetas praescripta ad diaconatum est vicesimus tertius annus expletus, ad presbyteratum vicesimus quartus expletus firmo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris provectiorem aetatem exigente.

§ 2. Dispensatio ultra annum ab aetate iure communi praescripta reservatur Patriarchae, si de candidato agitur, qui domicilium vel quasi-domicilium intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis habet; secus Sedi Apostolicae.

760

§ 1. Diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum quartum curriculi studiorum philosophico-theologicorum annum, nisi Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum aliud statuit.

§ 2. Si vero de candidato ad sacerdotium non destinato agitur, eum diaconum ordinare licet tantum post feliciter expletum tertium annum studiorum, de quibus in can. 354; si vero forte in posterum ad sacerdotium admittitur, antea studia theologica opportune complere debet.

761

Candidatus ad ordinem diaconatus vel presbyteratus, ut licite ordinetur, Episcopo eparchiali proprio aut Superiori maiori declarationem tradere debet manu propria subscriptam, qua testificatur se sua sponte ac libere ordinem sacrum et obligationes eidem ordini adnexas suscepturum atque se ministerio ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse, simul petens, ut ad ordinem sacrum suscipiendum admittatur. 2° De impedimentis suscipiendi vel exercendi ordines sacros

762

§ 1. A suscipiendis ordinibus sacris est impeditus 1° qui aliqua forma laborat amentiae aliusve infirmitatis psychicae, qua consultis peritis inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum; 2° qui delictum apostasiae, haereseos aut schismatis commisit; 3° qui matrimonium, etiam civile tantum, attentavit, sive ipse vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut voto publico perpetuo castitatis a matrimonio celebrando impeditus, sive cum muliere matrimonio valido coniuncta aut eodem voto litigata; 4° qui voluntarium homicidium perpetravit aut abortum procuravit effecto secuto omnesque positive cooperantes; 5° qui se ipsum vel alium graviter et dolose mutilavit vel sibi vitam adimere tentavit; 6° qui actum ordinis posuit in ordine episcopatus vel presbyteratus constitutis reservatum vel eodem carens vel ab eiusdem exercitio aliqua poena canonica prohibitus; 7° qui officiam vel administrationem gerit clericis vetitam, cuius rationem reddere debet, donec deposito officio et administratione atque rationibus redditis liber factus erit; 8° neophytus, nisi iudicio Hierarchae sufficienter probatus est.

§ 2. Actus, ex quibus impedimenta, de quibus in § 1, nn. 2 - 6 oriri possunt, illa non pariunt, nisi fuerunt peccata gravia et externa post baptismum perpetrata.

763

Ab exercendis ordinibus sacris est impeditus 1° qui impedimento ordines sacros suscipiendi, dum afficiebatur, illegitime ordines sacros suscepit; 2° qui delicta vel actus commisit, de quibus in can. 762, § 1, nn. 2 - 6; 3° qui amentia aliave infirmitate psychica, de qua in can. 762, § 1, n. 1, afficitur, donec Hierarcha consulto perito eiusdem ordinis sacri exercitium permiserit.

Reference

Loading…