CCEO

Continuous reading

861

In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris.

862

Matrimonium non consummatum solvi potest iusta de causa a Romano Pontifice utraque parte rogante vel alterutra, etsi altera est invita. 2° De separatione manente vinculo

863

§ 1. Enixe commendatur, ut coniux caritate motus et boni familiae sollicitus veniam non abnuat comparti adulterae atque consortium vitae coniugalis non disrumpat; si vero eiusdem culpam expresse aut tacite non condonavit, ius ei est solvendi consortium vitae coniugalis, nisi in adulterium consensit aut eidem causam dedit vel ipse quoque adulterium commisit.

§ 2. Tacita condonatio habetur, si coniux innocens, postquam de adulterio certior factus est, sua sponte cum altero coniuge maritali affectu conversatus est; praesumitur vero, si per sex menses consortium vitae coniugalis servavit neque auctoritatem ecclesiasticam vel civilem de re adiit.

§ 3. Si coniux innocens sua sponte consortium vitae coniugalis solvit, debet intra sex menses causam separationis deferre ad auctoritatem competentem, quae omnibus inspectis adiunctis perpendat, num coniux innocens adduci possit, ut culpam condonet et separationem non protrahat.

864

§ 1. Si alteruter coniugum vitam communem coniugi vel filiis periculosam aut nimis duram reddit, alteri legitimam praebet causam discedendi decreto Hierarchae loci et etiam propria auctoritate, si periculum est in mora.

§ 2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris aliae causae pro moribus populorum et locorum circumstantiis statui possunt.

§ 3. In omnibus casibus causa separationis cessante consortium vitae coniugalis restaurandum est, nisi ab auctoritate competenti aliud statuitur.

865

Facta separatione coniugum opportune semper cavendum est de debita filiorum sustentatione et educatione.

866

Coniux innocens laudabiliter alterum coniugem ad consortium vitae coniugalis rursus admittere potest, quo in casu iuri separationis renuntiat.

867

§ 1. Per sacramentalia, quae sacra sunt signa, quibus ad aliquam sacramentorum imitationem effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae impetratione obtinentur, homines ad praecipuum sacramentorum effectum suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur.

§ 2. Circa sacramentalia serventur normae iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.

868

Loca sacra, quae ad cultum divinum destinantur, nonnisi de licentia Episcopi eparchialis erigi possunt, nisi aliud iure communi expresse statuitur. 1° De ecclesiis

869

Ecclesia est aedes exclusive cultui divino dedicata consecratione vel benedictione.

870

Nulla aedes ad ecclesiam destinata aedificetur sine expresso Episcopi eparchialis consensu scripto dato, nisi aliter iure communi cavetur.

871

§ 1. Consecratione dedicentur ecclesiae cathedrales et, si fieri potest, ecclesiae paroeciales, ecclesiae monasteriorum et ecclesiae domui religiosae adnexae.

§ 2. Consecratio reservatur Episcopo eparchiali, qui potest alii Episcopo facultatem ecclesiam consecrandi conferre; de peracta consecratione vel benedictione ecclesiae redigatur documentum in archivo curiae eparchialis asservandum.

872

§ 1. Arcendum est ab ecclesiis, quidquid a loci sanctitate absonum est.

§ 2. Curent omnes, ad quos pertinet, ut in ecclesiis illa munditia servetur, quae domum Dei decet, mediaque securitatis adhibeantur ad res sacras et pretiosas tuendas.

873

§ 1. Si qua ecclesia nullo modo amplius ad cultum divinum adhiberi potest et possibilitas non datur eam reficiendi, ab Episcopo eparchiali in usum profanum non sordidum redigi potest.

§ 2. Si aliae graves causae suadent, ut aliqua ecclesia ad cultum divinum amplius non adhibeatur, Episcopus eparchialis eam in usum profanum non sordidum redigere potest consulto consilio presbyterali, de consensu eorum, qui iura in eandem sibi legitime vindicant, et dummodo salus animarum nihil inde detrimenti capiat. 2° De coemeteriis et de exsequiis ecclesiasticis

874

§ 1. Ius est Ecclesiae catholicae possidendi propria coemeteria.

§ 2. Coemeteria Ecclesiae propria, ubi fieri potest, habeantur vel saltem spatia in coemeteriis civilibus christifidelibus defunctis destinata alterutra benedicenda; si vero haec obtineri non possunt, occasione exsequiarum tumulus benedicetur.

§ 3. In ecclesiis defuncti ne sepeliantur reprobata contraria consuetudine, nisi de eis agitur, qui Patriarchae, Episcopi vel Exarchi fuerunt.

§ 4. Paroeciae, monasteria ceteraque instituta religiosa propria coemeteria habere possunt.

875

Exsequiis ecclesiasticis, quibus Ecclesia defunctis spiritualem opem impetrat, eorum corpora honorat simulque vivis spei solacium affert, omnes christifideles et catechumeni defuncti donari debent, nisi eisdem iure privati sunt.

876

§ 1. Concedi possunt exsequiae ecclesiasticae acatholicis baptizatis de prudenti Hierarchae loci iudicio, nisi constat de contraria eorum voluntate et dummodo minister proprius haberi non possit.

§ 2. Parvuli, quos parentes baptizare intendebant, aliique, qui aliquo modo Ecclesiae propinqui videbantur, sed antequam baptismum susceperunt, decesserunt, exsequiis ecclesiasticis item de prudenti Hierarchae loci iudicio donari possunt.

§ 3. Illis, qui proprii cadaveris cremationem elegerunt, nisi constat eos id fecisse rationibus ductos vitae christianae adversis, concedendae sunt exsequiae ecclesiasticae eo tamen modo celebratae, ut non lateat Ecclesiam corporum sepulturam cremationi anteponere utque scandalum vitetur.

877

Exsequiis ecclesiasticis privandi sunt, nisi ante mortem aliqua dederunt paenitentiae signa, peccatores, quibus eaedem non sine publico christifidelium scandalo concedi possunt.

878

§ 1. In exsequiarum ecclesiasticarum celebratione omnis personarum acceptio vitetur.

§ 2. Firmo can. 1013 enixe commendatur, ut Episcopi eparchiales, quatenus fieri potest, praxim introducant, secundum quam occasione exsequiarum ecclesiasticarum solum eae oblationes recipiantur, quas christifideles sua sponte offerunt.

879

Expleta tumulatione adnotatio in libro defunctorum fiat ad normam iuris particularis.

880

§ 1. Dies festos et paenitentiae omnibus Ecclesiis orientalibus communes constituere, transferre aut supprimere solius est supremae Ecclesiae auctoritatis firma § 3.

§ 2. Dies festos et paenitentiae singulis Ecclesiis sui iuris proprios constituere, transferre aut supprimere competit etiam auctoritati, cuius est ius particulare earundem Ecclesiarum statuere, debita tamen habita ratione aliarum Ecclesiarum sui iuris et firmo can. 40, § 1.

§ 3. Dies festi de praecepto omnibus Ecclesiis orientalibus communes, praeter dies dominicos, sunt dies Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi, Epiphaniae, Ascensionis, Dormitionis Sanctae Dei Genitricis Mariae ac dies Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, salvo iure particulari Ecclesiae sui iuris a Sede Apostolica approbato, quo quidam dies festi de praecepto supprimuntur vel ad diem dominicum transferuntur.

Reference

Loading…