CCEO
Canon 1373
Título XXVI. Procesos especiales
Procesos y tribunales
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. A sententia, de qua in can. 1372, § 1, defensor vinculi, si prudenter existimat vel vitia vel dispensationis defectum non esse certa, appellare debet ad iudicem tribunalis secundi gradus, ad quem acta sunt mittenda quique scripto certior faciendus est agi de processu documentali.
§ 2. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi.