CCEO
Canon 1519
Título XXIX. Ley, costumbre y actos administrativos
Leyes, costumbres y tiempo
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Qui decretum fert, id prae oculis habeat et intendat, quod saluti animarum et bono publico maxime conducere videtur, servatis quidem legibus et legitimis consuetudinibus, iustitia et aequitate.
§ 2. In decreto exprimantur saltem summarie motiva; si vero periculum publici vel privati damni obstat ne motiva patefiant, haec in libro secreto exprimantur atque ei, qui de recursu forte adversus decretum interposito videt, ostendantur, si ipse petit.