CCEO
Canon 554
Título XII. Monjes, religiosos e institutos de vida consagrada
Clérigos, laicos y vida consagrada
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Institutum, in quo sodales consilia evangelica aliquo sacro vinculo, non vero votis religiosis profitentur atque vivendi rationem status religiosi imitantur sub regimine Superiorum secundum statuta, est societas vitae communis ad instar religiosorum.
§ 2. Haec societas est iuris pontificii, iuris patriarchalis vel eparchialis ad normam can. 505, § 2; est vero clericalis ad normam can. 505, § 3; dependet ab auctoritate ecclesiastica ut congregationes ad normam cann. 413 - 415, 419, 420, § 3 et, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto, can. 418, § 2.
§ 3. Sodales harum societatum, ad effectus canonicos quod attinet, religiosis aequiparantur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.