CCEO
Canon 90
Título IV. Iglesias patriarcales
Iglesias sui iuris y su gobierno
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
LatinaPatriarcha gravi de causa potest consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis locum vel personam iuridicam, quae non ad institutum religiosum pertinet, in ipso actu erectionis a potestate Episcopi eparchialis eximere sibique immediate subicere, quod attinet ad administrationem bonorum temporalium necnon ad personas eidem loco vel personae iuridicae addictas in eis omnibus, quae ad earum munus vel officium spectant.