Contenido

Código de los Cánones de las Iglesias Orientales

  1. 1054 § 1. Voluntatum christifidelium bona sua in pias causas donantium vel relinquentium reductio, moderatio, commutatio, si fundator potestatem hanc Hierarchae expresse concessit, ab eodem Hierarcha insta tantum et necessaria de causa fieri potest. § 2. Si …
  2. 1055 § 1. Obiectum iudicii eunt 1° personarum physicarum vel iuridicarum iura persequenda aut vindicanda vel facta iuridica declaranda; 2° delicta, quod spectat ad poenam irrogandam. § 2. In controversiis vero ortis ex actu potestatis regiminis exsecutivae …
  3. 1056 In causis, quae alicui Dicasterio Sedis Apostolicae reservantur, tribunalia normas ab eodem Dicasterio editas sequantur oportet.
  4. 1057 In causis servorum Dei, ut inter Sanctos referantur, serventur normae speciales a Romano Pontifice statutae.
  5. 1058 Romanus Pontifex a nemine iudicatur.
  6. 1059 § 1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet christifideli causam suam in quovis statu et gradu iudicii cognoscendam ad ipsum Romanum Pontificem deferre, qui pro toto orbe catholico iudex est supremus et qui vel ipse …
  7. 1060 § 1. Soli Romano Pontifici ius est iudicandi 1° Patriarchas; 2° Episcopos in causis poenalibus; 3° eos, qui supremum tenent civitatis magistratum; 4° alias causae, quas ipse ad suum advocavit iudicium. § 2. Exceptis Episcopis intra …
  8. 1061 Coram tribunalibus Sedis Apostolicae conveniri debent personae, quae auctoritatem snperiorem infra Romanum Pontificem non habent, sive sunt personae physicae in ordine episcopatus non constitutae sive sunt personae iuridicae salvo can. 1063, § 4, nn. 3 et …
  9. 1062 § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, salva competentia Sedis Apostolicae, est superius tribunal intra fines territorii eiusdem Ecclesiae. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per secreta suffragia eligere debet ad quinquennium ex suo gremio Moderatorem generalem …
  10. 1063 § 1. Patriarcha erigere debet tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis a tribunali eparchiae Patriarchae distinctum. § 2. Hoc tribunal proprium praesidem, iudices, promotorem iustitiae, defensores vinculi aliosque necessarios administros habeat a Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominatos; …
  11. 1064 § 1. Tribunal metropolitanum, quod non est distinctum a tribunali eparchiae Metropolitae, est tribunal appellationis a sententiis tribunalium eparchialium. § 2. A causis in primo gradu iudicii pertractatis coram Metropolita aliove Episcopo eparchiali, qui auctoritatem superiorem …
  12. 1065 Tribunal tertii gradus est Sedes Apostolica, nisi aliter iure communi expresse cavetur.
  13. 1066 § 1. In unaquaque eparchia et pro omnibus causis iure expresse non exceptis iudex in primo gradu iudicii est Episcopus eparchialis. § 2. Si vero agitur de iuribus aut bonis temporalibus personae iuridicae ab Episcopo eparchiali …
  14. 1067 § 1. Tribunal primi gradus pro pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris erigi potest a Patriarcha de consensu Episcoporum eparchialium, quorum interest, si de eparchiis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis agitur; in ceteris casibus ab …
  15. 1068 § 1. Episcopi eparchiales diversarum Ecclesiarnm sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes convenire inter se possunt de constituendo tribunali communi, quod causas sive contentiosas sive poenales christifidelium alicui ex eisdem Episcopis eparchialibus subditorum cognoscat. …
  16. 1069 § 1. Controversiae inter personas physicas vel iuridicas eiusdem instituti vitae consecratae institutis saecularibus exceptis, in quo Superiores potestate regiminis praediti sunt, definiendae sunt apud iudicem vel tribunal in typico vel statutis instituti determinatum. § 2. …
  17. 1070 Auctoritas quodcumque tribunal erigens curet, ut tribunal propria statuta ab eadem auctoritate approbata habeat, in quibus iudicium aliorumque administrorum modus nominationis, muneris tempus, remuneratio necnon alia iure requisita determinari debent.
  18. 1071 Quodlibet tribunal ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal cuiuscumque Ecclesiae, ut quosdam actus processuales peragat exceptis tamen illis actibus, qui decisiones iudicum implicant.
  19. 1072 In causis, de quibus in cann. 1060, 1061, 1062, § 3 et 1063, § 4 inferiorum iudicum incompetentia est absoluta; item absoluta est incompetentia iudicis, si competentia ratione gradus iudicii statuta non servatur.
  20. 1073 § 1. Nemo in primo gradu iudicii conveniri potest nisi coram iudice, qui competens est ob unum ex titulis, qui iure communi determinantur. § 2. Incompetentia iudicis, cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa. § …
  21. 1074 Quilibet conveniri potest coram tribunali domicilii vel quasi-domicilii.
  22. 1075 § 1. Vagus forum habet in loco, ubi actu commoratur. § 2. Is, cuius neque domicilium aut quasi-domicilium neque locus commorationis nota sunt, conveniri potest in foro actoris, dummodo aliud forum legitimum non suppetat.
  23. 1076 Ratione rei sitae pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi res litigiosa sita est, quoties actio in rem directa est aut de spolio agitur.
  24. 1077 § 1. Ratione contractus pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi contractus initus est vel impleri debet, nisi partes concorditer aliud tribunal elegerunt. § 2. Si causa versatur circa obligationes, quae ex alio titulo proveniunt, pars …
  25. 1078 In causis poenalibus accusatus, etsi absens, conveniri potest coram tribunali loci, ubi delictum patratum est.
  26. 1079 Pars conveniri potest 1° in causis, quae circa administrationem versantur, coram tribunali loci, ubi administratio gesta est; 2° in causis, quae respiciunt hereditates vel legata pia, coram tribunali ultimi domicilii vel quasi-domicilii vel commorationis firmo can. …
  27. 1080 Si nullus ex superioribus titulis iudici suffragatur et tamen causa apud ipsum introducitur, ipse competentiam obtinet, si partes et auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, consentiunt.
  28. 1081 Ratione conexionis ab uno eodemque tribunali et in eodem processu cognoscendae sunt causae inter se conexae, nisi iuris praescriptum obstat.
  29. 1082 Ratione praeventionis, si duo vel plura tribunalia aeque competentia sunt, ei ius est causam cognoscendi, quod prius partem conventam legitime citavit.
  30. 1083 § 1. Conflictus inter iudices, quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit, definiendi sunt a tribunali appellationis illius iudicis, coram quo actio primo per libellum litis introductorium promota est. § 2. Si vero alterutrum tribunal est …
Referencia

Cargando…