Contenido
Código de los Cánones de las Iglesias Orientales
- 1331 § 1. Oppositio tertii fieri potest vel postulando revisionem sententiae a tribunali, quod eam tulit, vel provocando ad tribunal appellationis. § 2. Si petitio admissa est et oppositor agit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione …
- 1332 § 1. Oppositor in quolibet casu probare debet ius suum revera esse laesum aut laesum iri. § 2. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia, quatenus aut ipsa est causa laesionis aut, si exsecutioni mandatur, oppositorem …
- 1333 Si oppositor ius suum probavit, sententia antea lata reformanda est a tribunali secundum oppositoris petitionem.
- 1334 Pauperes, qui omnino impares sunt expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium, si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.
- 1335 Statuta tribunalis debent normas dare 1° de expensis iudicialibus a partibus solvendis vel compensandis; 2° de procuratorum, advocatorum et interpretum remuneratione deque testium indemnitate; 3° de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis; 4° de reparatione damnorum, …
- 1336 A pronuntiatione circa expensas, remunerationes et damna reparanda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem iudicem, qui potest taxationem emendare.
- 1337 § 1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest salvo can. 1328. § 2. Iudex, qui sententiam tulit, et, si appellatio interposita est, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam …
- 1338 Non antea exsecutioni locus esse potest, quam exsecutorium iudicis decretum habetur, quo edicitur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
- 1339 Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigit, quaestio incidens habetur ab illo iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
- 1340 § 1. Nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi sententia in primo gradu iudicii lata est. § 2. Si vero hic …
- 1341 § 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae est permissum, debet sententiam secundum obviam verborum significationem exsecutioni mandare. § 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de …
- 1342 § 1. Quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur. § 2. Si pars damnata est ad rem mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam vel ad aliud dandum aut …
- 1343 § 1. Iudicio contentioso summario tractari possunt omnes causae iure non exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium petit. § 2. Si iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis iure exclusis, actus iudiciales sunt nulli.
- 1344 § 1. Libellus litis introductorius praeter ea, quae in can. 1187 recensentur, debet 1° facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et perspicue exponere; 2° probationes, quibus actor facta demonstrare intendit quasque simul afferre non potest, …
- 1345 § 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1103, § 2 inutile cessit, iudex, si aestimat libellum litis introductorium aliquo fundamento niti, intra tres dies decreto ad calcem libelli apposito praecipiat, ut exemplar petitionis statim notificetur …
- 1346 Si exceptiones partis conventae id exigunt, iudex actori determinet terminum ad respondendum ita, ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.
- 1347 § 1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in cann. 1345, § 1 et 1346, iudex perspectis autis formulam dubii determinet; deinde ad audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui in ea interesse debent, …
- 1348 In audientia primum tractantur quaestiones, de quibus in cann. 1118, 1119, 1121 et 1122.
- 1349 § 1. Probationes colliguntur in audientia salvo can. 1071. § 2. Pars eiusque advocatus assistere possunt interrogationi ceterarum partium, testium et peritorum.
- 1350 Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in eis tantummodo, quae pertinent ad substantiam rei controversae, et ab eisdem subscribendae.
- 1351 Probationes, quae non sunt in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1110; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1283 novas probationes decernere.
- 1352 Si in audientia omnes probationes colligi non potuerunt, altera statuatur andientia.
- 1353 Probationibus collectis fit in eadem audientia discussio oralis.
- 1354 § 1. Nisi quid ex discussione supplendum in instructione causae comperitur, vel aliud exsistit, quod impedit, ne sententia ad normam iuris feratur, iudex expleta audientia statim causam decidat; pars dispositiva sententiae statim coram partibus praesentibus legatur. …
- 1355 Si tribunal appellationis perspicit in inferiore gradu iudicii in causa iure exclusa iudicium contentiosum summarium adhibitum esse, nullitatem sententiae declarare et causam tribunali, quod sententiam tulit, remittere debet.
- 1356 In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, serventur canones de iudicio contentioso ordinario; tribunal autem potest suo decreto motivis praedito normas processuales, quae non sunt ad validitatem statutae, non observare, ut celeritati salva iustitia consulat. 1° …
- 1357 Quaelibet causa matrimonialis baptizati iure proprio ad Ecclesiam spectat.
- 1358 Firmis, ubi vigent, Statutis personalibus causae de effectibus mere civilibus matrimonii, si principaliter aguntur, pertinent ad iudicem civilem, sed, si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria auctoritate cognosci ac definiri.
- 1359 In causis de matrimonii nullitate, quae non sunt Sedi Apostolicae reservatae, competentia sunt 1° tribunal loci, ubi matrimonium celebratum est; 2° tribunal loci, ubi pars conventa domicilium vel quasi-domicilium habet; 3° tribunal loci, ubi actor domicilium …
- 1360 Habiles sunt ad matrimonium impugnandum 1° coniuges; 2° promotor iustitiae, si nullitas iam divulgata est et matrimonium convalidari non potest aut non expedit.