Contenido
Código de los Cánones de las Iglesias Orientales
- 479 Si de iudicio Hierarchae loci auxilium monasteriorum ad institutionem catecheticam populi necessarium est, omnes Superiores ab eodem Hierarcha requisiti debent per se vel per alios illam populo tradere in propriis ecclesiis.
- 480 In ecclesia monasterii paroecia erigi non potest nec monachi parochi nominari possunt sine consensu Patriarchae intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, aut in ceteris casibus Sedis Apostolicae. 6° De eremitis
- 481 Eremita est sodalis monasterii sui iuris, qui in coelestium contemplatione se totum collocat et ab hominibus mundoque ex toto segregatur.
- 482 Ad vitam eremiticam legitime aggrediendam requiritur, ut sodalis licentiam Superioris monasterii sui iuris, ad quod pertinet, de consensu eius consilii obtinuerit et saltem sex annos a die perpetuae professionis computandos vitam in monasterio peregerit.
- 483 Locus, ubi eremita vivit, sit a Superiore monasterii designatus atque speciali modo a saeculo et a ceteris partibus monasterii segregatus; si vero locus extra saepta monasterii invenitur, requiritur insuper consensus scripto datus Episcopi eparchialis.
- 484 Eremita a Superiore monasterii dependet atque canonibus de monachis et typico monasterii obligatur, quatenus cum vita eremitica componi possunt.
- 485 Superior monasterii sui iuris potest de consensu sui consilii imponere finem vitae eremiticae iusta de causa, etiam invito eremita. 7° De monasterio stauropegiaco
- 486 § 1. Patriarcha gravi de causa, consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis potest in ipso actu erectionis monasterio sui iuris statum monasterii stauropegiaci concedere. § 2. Monasterium stauropegiacum Patriarchae immediate subiectum est ita, ut …
- 487 § 1. Sodalis non potest transire a monasterio sui iuris ad aliud eiusdem confoederationis sine consensu scripto dato Praesidis confoederationis. § 2. Ad transitum a monasterio non confoederato ad aliud monasterium eidem auctoritati subiectum requiritur consensus …
- 488 § 1. Transiens ad aliud monasterium sui iuris eiusdem confoederationis nec novitiatum peragit nec novam professionem emittit et a die transitus amittit iura et solvitur ab obligationibus prioris monasterii, alterius iura et obligationes suscipit et, si …
- 489 § 1. Indultum exclaustrationis a monasterio sui iuris nonnisi sodali a votis perpetuis concedere potest ad petitionem ipsius sodalis auctoritas, cui monasterium subiectum est, audito Superiore monasterii sui iuris una cum suo consilio. § 2. Episcopus …
- 490 Petente Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii exclaustratio imponi potest ab auctoritate, cui monasterium subiectum est, gravi de causa servata aequitate et caritate.
- 491 Sodalis exclaustratus manet votis ligatus atque ceteris obligationibus professionis monasticae, quae cum suo statu componi possunt, adhuc tenetur; habitum monasticum debet deponere; perdurante tempore exclanstrationis caret voce activa et passiva; Episcopo eparchiali loci, ubi commoratur, loco …
- 492 § 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi a monasterio et redeundi ad vitam saecularem ne petat nisi gravissimis de causis coram Domino perpensis; petitionem suam deferat Superiori monasterii sui iuris, qui eam una cum voto …
- 493 § 1. Indultum discedendi a monasterio et redeundi ad vitam saecularem legitime concessum et sodali intimatum, nisi in actu intimationis ab ipso sodali reiectum est, ipso iure secumfert dispensationem a votis necnon ab omnibus obligationibus ex …
- 494 § 1. Monachus a votis perpetuis et in ordine sacro constitutus, si indultum discedendi a monasterio et redeundi ad saeculum obtinuit, non potest ordines sacros exercere, donec Episcopum eparchialem benevolum receptorem invenerit. § 2. Episcopus eparchialis …
- 495 Sodalis, qui post emissam professionem monasterium illegitime deseruit, debet sine mora ad monasterium redire; Superiores debent eum sollicite requirere et, si vera paenitentia motus redit, suscipere; secus vero ad normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.
- 496 § 1. Qui perdurante professione temporaria gravi de causa a monasterio discedere et ad vitam saecularem redire vult, petitionem suam Superiori monasterii sui iuris deferat. § 2. Superior hanc petitionem una cum voto suo suique consilii …
- 497 § 1. Ipso iure dimissus a monasterio habendus est sodalis qui 1° fidem catholicam publice abiecit; 2° matrimonium celebravit vel etiam civiliter tantum attentavit. § 2. His in casibus Superior monasterii sui iuris consulto suo consilio …
- 498 § 1. Sodalis, qui causa est imminentis et gravissimi sive exterioris scandali sive erga monasterium damni, a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii statim ex monasterio eici potest habitu monastico statim deposito. § 2. …
- 499 Perdurante professione temporaria sodalis dimitti potest a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii secundum can. 552, §§ 2 et 3, sed dimissio, ut valeat, confirmari debet ab Episcopo eparchiali vel, si ius particulare ita …
- 500 § 1. Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis firmo can. 497 competens est Praeses confoederationis monasticae vel Superior monasterii sui iuris non confoederati, uterque de consensu sui consilii, quod in casu simul cum Superiore praeside ex …
- 501 § 1. Decretum dimissionis quam primum sodali, cuius interest, intimetur. § 2. n Sodalis vero potest adversus decretum dimissionis intra triginta dies cum effectu suspensivo sive recursum interponere sive postulare, ut causa via iudiciali tractetur. § …
- 502 Legitima dimissione, ea exclusa, de qua in can. 497, ipso iure cessant omnia vincula necnon obligationes ex professione monastica orta et, si sodalis in ordine sacro constitutus est, servari debet can. 494.
- 503 § 1. Qui a monasterio legitime discedit vel ab eo legitime dimissus est, nihil ab eo repetere potest ob quamlibet operam in eo praestitam. § 2. Monasterium tamen aequitatem et caritatem servet erga sodalem, qui ab …
- 504 § 1. Ordo est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales, etsi non sunt monachi, professionem emittunt, quae professioni monasticae aequiparatur. § 2. Congregatio est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales …
- 505 § 1. Ordo est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectus aut per eiusdem decretum ut talis agnitus est; iuris patriarchalis vero, si a Patriarcha erectus decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutus non est. § 2. Congregatio …
- 506 § 1. n Episcopus eparchialis erigere potest tantum congregationes; sed eas ne erigat nisi praevia licentia scripto data Sedis Apostolicae et insuper intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis nisi consulto Patriarcha. § 2. Patriarcha erigere potest ordines …
- 507 § 1. Ordo, etiam iuris patriarchalis, legitime erectus, etsi ex una tantum domo constat, supprimi non potest nisi a Sede Apostolica, cui etiam reservatur de bonis suppressi ordinis statuere salva offerentium voluntate. § 2. Congregationem iuris …
- 508 § 1. Provincia indicat partem eiusdem ordinis vel congregationis ex pluribus domibus constantem, quam Superior maior immediate regit. § 2. Ordinem vel congregationem in provincias dividere, provincias coniungere, aliter circumscribere vel supprimere novasque erigere, pertinet ad …