Contenido
Código de los Cánones de las Iglesias Orientales
- 1210 Iudex ad probationes colligendas ne procedat ante litis contestationem nisi gravi de causa. 1° De partium declarationibus
- 1211 Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper potest, immo debet ad instantiam partis vel ad probandum factum, quod publice interest extra dubium poni.
- 1212 § 1. Pars legitime interrogata respondere debet et veritatem integre fateri, nisi responsione revelatur delictum ab ipsa commissum. § 2. Si vero respondere recusavit, iudicis est aestimare, quid ad factorum probationem exinde erui possit.
- 1213 In casibus, in quibus bonum publicum in causa est, iudex partibus interrogandis iusiurandum de veritate dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat, nisi gravis causa aliud suadet; in aliis casibus potest pro sua prudentia.
- 1214 Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, super quibus pars interrogetur.
- 1215 Circa partium interrogationes serventur congrua congruis referendo canones de interrogatione testium.
- 1216 Assertio de aliquo facto scripto vel ore coram iudice competenti ab aliqua parte contra se peracta circa ipsam materiam iudicii sive sua sponte sive iudice interrogante est confessio iudicialis.
- 1217 § 1. Confessio iudicialis unius partis, si agitur de negotio aliquo privato et in causa non est bonum publicum, ceteras relevat ab onere probandi. § 2. In causis autem, quae ad bonum publicum spectant, confessio iudicialis …
- 1218 Circa confessionem extraiudicialem in iudicium deductam iudicis est perpensis omnibus adiunctis aestimare, quanti facienda sit.
- 1219 Confessio vel alia quaevis partis declaratio qualibet vi caret, si constat eam ex errore facti esse prolatam aut vi vel metu gravi extortam. 2° De probatione per documenta
- 1220 In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.
- 1221 § 1. Documenta publica ecclesiastica ea sunt, quae persona ratione sui muneris publici in Ecclesia confecit servatis sollemnibus iure praescriptis. § 2. Documenta publica civilia ea sunt, quae secundum ius civile talia censentur. § 3. Cetera …
- 1222 Documenta publica fidem faciunt de eis, quae directe et principaliter in eis affirmantur, nisi contrariis et evidentibus argumentis aliud evincitur, firmo iure civili loci, ad documenta civilia quod spectat, aliud statuente.
- 1223 Documentum privatum sive agnitum a parte sive recognitum a iudice eandem probandi vim habet adversus auctorem documenti vel eum, qui documento subscripsit, et causam ab eis habentes ac confessio extraiudicialis; adversus autem extraneos vim probandi habere …
- 1224 Si documenta abrasa, correcta, interpolata aliove vitio infecta demonstrantur, iudicis est aestimare, num et quanti huiusmodi documenta sint facienda.
- 1225 Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sunt aut in exemplari authentico exhibita et penes cancellariam tribunalis deposita, ut a iudice et a partibus examinari possint.
- 1226 Iudex praecipere potest, ut documentum utrique parti commune exhibeatur in iudicio.
- 1227 § l. Nemo exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari non possunt sine periculo damni, de quo in can. 1229, § 2, n. 2, aut sine periculo violationis secreti servandi. § 2. Si vero aliqua saltem …
- 1228 Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur sub iudicis moderatione.
- 1229 § 1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent. § 2. Firmo can. 1231 ab obligatione respondendi eximuntur: 1° clerici, quod attinet ad ea, quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, …
- 1230 Omnes possunt esse testes, nisi iure expresse repelluntur vel in totum vel ex parte.
- 1231 § 1. Ne admittantur ad testimonium ferendum minores infra decimum quartum aetatis annum et mente debiles; audiri tamen possunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaratur. § 2. Incapaces ad testimonium ferendum habentur: 1° qui partes …
- 1232 Pars, quae testem induxit, potest eius interrogationi renuntiare; sed pars adversa postulare potest, ut nihilominus testis interrogetur.
- 1233 § 1. Si probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur. § 2. Exhibeantur intra terminum a iudice praestitutum articuli argumentorum, super quibus petitur testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
- 1234 Iudicis est nimiam multitudinem testium refrenare.
- 1235 Antequam testes interrogantur, eorum nomina cum partibus communicentur; si vero id prudenti iudicis existimatione fieri sine gravi difficultate non potest, saltem ante publicationem testimoniorum fiat.
- 1236 Firmo can. 1231 pars petere potest, ut testis excludatur, si iusta causa demonstratur, antequam testis interrogatur.
- 1237 Citatio testis fit decreto iudicis testi legitime intimato.
- 1238 Testis ad normam iuris a iudice citatus pareat aut causam suae absentiae iudici notam faciat. c) De interrogatione testium
- 1239 § 1. Testes interrogandi sunt in sede tribunalis, nisi aliud iudici videtur. § 2. Episcopi et ii, qui suae civitatis iure simili favore gaudent, audiantur in loco ab ipsis selecto. § 3. Iudex decernat, ubi audiendi …