Contenido

Código de los Cánones de las Iglesias Orientales

  1. 1045 § 1. Hierarcha omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos exsecutor est. § 2. Hoc ex iure Hierarcha vigilare potest ac debet etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur, eique ceteri exsecutores perfuncto munere …
  2. 1046 § 1. Qui bona ad pias causas sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa fiduciarie accepit, debet de sua fiducia Hierarcham proprium certiorem facere eique omnia talia bona cum oneribus adiunctis indicare; si …
  3. 1047 § 1. Piae fundationes in iure sunt 1° piae fundationes autonomae, scilicet universitates rerum ad opera pietatis, apostolatus aut caritatis spiritualis vel temporalis destinatae et ab auctoritate competenti in personam iuridicam erectae; 2° piae fundationes non …
  4. 1048 § 1. Piae fundationes autonomae nonnisi ab Episcopo eparchiali aliave auctoritate superiore erigi possunt. § 2. Ut pia fundatio non autonoma a persona iuridica valide acceptari possit, requiritur consensus Hierarchae proprii scripto datus; Hierarcha vero consensum …
  5. 1049 Hierarcha, qui piam fundationem erexit vel consensum ad piam fundationem acceptandam dedit, statim tutum locum designet, in quo pecunia et bona mobilia dotationis nomine assignata deponantur eum in finem, ut eadem pecunia vel bonorum mobilium pretium …
  6. 1050 Documenti fundationis exemplar alterum in archivo curiae eparchialis, alterum in archivo personae iuridicae asservetur.
  7. 1051 § 1. Servatis cann. 1044 - 1046 et 1031 onerum ex piis fundationibus incumbentium tabella conficiatur, quae in loco patenti exponatur, ne obligationes implendae in oblivionem cadant. § 2. Liber habeatur et apud parochum vel rectorem …
  8. 1052 § 1. Reductio onerum Divinam Liturgiam celebrandi reservatur Sedi Apostolicae. § 2. Si in documento fundationis de re expresse cavetur, Hierarcha ob imminutos reditus onera Divinam Liturgiam celebrandi reducere potest. § 3. Episcopo eparchiali competit potestas …
  9. 1053 Eisdem auctoritatibus, de quibus in can. 1052, potestas insuper competit transferendi iusta de causa onera Divinam Liturgiam celebrandi in dies vel instituta diversa ab illis, quae in fundatione sunt statuta.
  10. 1054 § 1. Voluntatum christifidelium bona sua in pias causas donantium vel relinquentium reductio, moderatio, commutatio, si fundator potestatem hanc Hierarchae expresse concessit, ab eodem Hierarcha insta tantum et necessaria de causa fieri potest. § 2. Si …
  11. 1055 § 1. Obiectum iudicii eunt 1° personarum physicarum vel iuridicarum iura persequenda aut vindicanda vel facta iuridica declaranda; 2° delicta, quod spectat ad poenam irrogandam. § 2. In controversiis vero ortis ex actu potestatis regiminis exsecutivae …
  12. 1056 In causis, quae alicui Dicasterio Sedis Apostolicae reservantur, tribunalia normas ab eodem Dicasterio editas sequantur oportet.
  13. 1057 In causis servorum Dei, ut inter Sanctos referantur, serventur normae speciales a Romano Pontifice statutae.
  14. 1058 Romanus Pontifex a nemine iudicatur.
  15. 1059 § 1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet christifideli causam suam in quovis statu et gradu iudicii cognoscendam ad ipsum Romanum Pontificem deferre, qui pro toto orbe catholico iudex est supremus et qui vel ipse …
  16. 1060 § 1. Soli Romano Pontifici ius est iudicandi 1° Patriarchas; 2° Episcopos in causis poenalibus; 3° eos, qui supremum tenent civitatis magistratum; 4° alias causae, quas ipse ad suum advocavit iudicium. § 2. Exceptis Episcopis intra …
  17. 1061 Coram tribunalibus Sedis Apostolicae conveniri debent personae, quae auctoritatem snperiorem infra Romanum Pontificem non habent, sive sunt personae physicae in ordine episcopatus non constitutae sive sunt personae iuridicae salvo can. 1063, § 4, nn. 3 et …
  18. 1062 § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, salva competentia Sedis Apostolicae, est superius tribunal intra fines territorii eiusdem Ecclesiae. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per secreta suffragia eligere debet ad quinquennium ex suo gremio Moderatorem generalem …
  19. 1063 § 1. Patriarcha erigere debet tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis a tribunali eparchiae Patriarchae distinctum. § 2. Hoc tribunal proprium praesidem, iudices, promotorem iustitiae, defensores vinculi aliosque necessarios administros habeat a Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominatos; …
  20. 1064 § 1. Tribunal metropolitanum, quod non est distinctum a tribunali eparchiae Metropolitae, est tribunal appellationis a sententiis tribunalium eparchialium. § 2. A causis in primo gradu iudicii pertractatis coram Metropolita aliove Episcopo eparchiali, qui auctoritatem superiorem …
  21. 1065 Tribunal tertii gradus est Sedes Apostolica, nisi aliter iure communi expresse cavetur.
  22. 1066 § 1. In unaquaque eparchia et pro omnibus causis iure expresse non exceptis iudex in primo gradu iudicii est Episcopus eparchialis. § 2. Si vero agitur de iuribus aut bonis temporalibus personae iuridicae ab Episcopo eparchiali …
  23. 1067 § 1. Tribunal primi gradus pro pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris erigi potest a Patriarcha de consensu Episcoporum eparchialium, quorum interest, si de eparchiis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis agitur; in ceteris casibus ab …
  24. 1068 § 1. Episcopi eparchiales diversarum Ecclesiarnm sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes convenire inter se possunt de constituendo tribunali communi, quod causas sive contentiosas sive poenales christifidelium alicui ex eisdem Episcopis eparchialibus subditorum cognoscat. …
  25. 1069 § 1. Controversiae inter personas physicas vel iuridicas eiusdem instituti vitae consecratae institutis saecularibus exceptis, in quo Superiores potestate regiminis praediti sunt, definiendae sunt apud iudicem vel tribunal in typico vel statutis instituti determinatum. § 2. …
  26. 1070 Auctoritas quodcumque tribunal erigens curet, ut tribunal propria statuta ab eadem auctoritate approbata habeat, in quibus iudicium aliorumque administrorum modus nominationis, muneris tempus, remuneratio necnon alia iure requisita determinari debent.
  27. 1071 Quodlibet tribunal ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal cuiuscumque Ecclesiae, ut quosdam actus processuales peragat exceptis tamen illis actibus, qui decisiones iudicum implicant.
  28. 1072 In causis, de quibus in cann. 1060, 1061, 1062, § 3 et 1063, § 4 inferiorum iudicum incompetentia est absoluta; item absoluta est incompetentia iudicis, si competentia ratione gradus iudicii statuta non servatur.
  29. 1073 § 1. Nemo in primo gradu iudicii conveniri potest nisi coram iudice, qui competens est ob unum ex titulis, qui iure communi determinantur. § 2. Incompetentia iudicis, cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa. § …
  30. 1074 Quilibet conveniri potest coram tribunali domicilii vel quasi-domicilii.
Referencia

Cargando…