Contenido
Código de los Cánones de las Iglesias Orientales
- 914 Coniuges commune habeant domicilium vel quasi-domicilium; iusta de causa vero uterque habere potest proprium domicilium vel quasi-domicilium.
- 915 § 1. Minor necessario retinet domicilium et quasi-domicilium illius, cuius potestati subditus est; infantia egressus potest etiam quasi-domicilium proprium acquirere atque legitime ad normam iuris civilis emancipatus etiam proprium domicilium. § 2. Quicumque alia ratione quam …
- 916 § 1. Et per domicilium et per quasi-domicilium suum quisque proprium Hierarcham loci et parochum Ecclesiae sui iuris, cui ascriptus est, sortitur, nisi aliter iure communi cavetur. § 2. Parochus proprius illius, qui non habet nisi …
- 917 Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessu a loco cum animo non revertendi salvis cann. 913 et 915.
- 918 Consanguinitas computatur per lineas et gradus 1° in linea recta tot sunt gradus, quot personae stipite dempto; 2° in linea collaterali tot sunt gradus, quot personae in utroque tractu stipite dempto.
- 919 § 1. Affinitas oritur ex matrimonio valido ac viget inter alterutrum coniugem et consanguineos alterius. § 2. Qua linea et quo gradu aliquis alterutrius coniugis est consanguineus, alterius est affinis.
- 920 In Ecclesia praeter personas physicas sunt etiam personae iuridicae, sive sunt universitates personarum sive universitates rerum, subiecta scilicet in iure canonico iurium et obligationum, quae earum indoli congruunt.
- 921 § 1. Personae iuridicae constituuntur in finem missioni Ecclesiae congruentem aut ex ipso iuris praescripto aut ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae per decretum data. § 2. Ipso iure personae iuridicae sunt Ecclesiae sui iuris, provinciae, …
- 922 § 1. Quaelibet persona iuridica ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae erecta habere debet propria statuta ab auctoritate, quae ad eandem personam iuridicam erigendam competens est, approbata. § 2. Firmo iure communi in statutis, ut approbari …
- 923 Universitas personarum in personam iuridicam erigi non potest nisi saltem ex tribus personis physicis constat.
- 924 Ad actus collegiales quod attinet, nisi aliud iure expresse statutum est 1° id vim habet iuris, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes; si vero suffragia …
- 925 Si vel unum membrum personae iuridicae superest et tamen ea secundum statuta esse non desiit, exercitium omnium iurium eiusdem personae iuridicae illi membro competit.
- 926 § 1. Nisi aliter iure cantum est, bona et iura personae iuridicae, quae membris caret, illius auctoritatis cura conservari, administrari vel exerceri debent, cui in casu exstinctionis de eisdem statuere competit; haec auctoritas debet ad normam …
- 927 § 1. Persona iuridica natura sua perpetua est; tamen exstinguitur, si ab auctoritate competenti supprimitur vel si facto per centum annorum spatium esse desiit. § 2. Persona iuridica supprimi potest nonnisi gravi de causa consultis eiusdem …
- 928 Salvis casibus iure communi expressis 1° Patriarchae est consulta Synodo permanenti supprimere personas iuridicas ab ipso erectas vel approbatas; de consensu vero Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha quamvis personam iuridicam supprimere potest illis exceptis, quae a …
- 929 Diviso territorio personae iuridicae ita, ut vel illius pars alii personae iuridicae uniatur vel distincta persona iuridica pro parte dismembrata erigatur, etiam bona communia, quae in commodum totius territorii erant destinata, et debita, quae pro toto …
- 930 Exstincta persona iuridica eius bona fiunt personae iuridicae immediate superioris salvis semper fundatorum vel oblatorum voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus exstincta persona iuridica regebatur.
- 931 § 1. Ad validitatem actus iuridici requiritur, ut a persona habili et competenti sit positus atque in eodem assint, quae actum ipsum essentialiter constituunt, necnon sollemnia, et requisita iure ad validitatem actus imposita. § 2. Actus …
- 932 § 1. Actus iuridicus positus ex vi ab extrinseco personae illata, cui ipsa nequaquam resistere potuit, pro nullo habetur. § 2. Actus iuridicus positus ex alia vi vel metu gravi et iniuste incusso aut ex dolo …
- 933 Actus iuridicus positus ex ignorantia aut ex errore, qui versatur circa id, quod eius substantiam constituit, aut qui recidit in condicionem sine qua non, nullus est; secus valet, nisi aliter iure cavetur, sed actus iuridicus ex …
- 934 § 1. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio alicuius personarum coetus, convocari debet coetus ad normam can. 948, nisi aliter iure particulari cavetur pro casibus ab eodem iure statutis, in …
- 935 Quicumque illegitime actu iuridico immo quovis alio actu dolo vel culpa posito alii damnum infert, obligatione tenetur damnum illatum reparandi.
- 936 § 1. In Ecclesia officium est quodlibet munus ab ipso Domino vel ab auctoritate competenti stabiliter constitutum in finem spiritualem exercendum. § 2. Iura et obligationes singulis officiis propria determinantur eo iure, quo officium constituitur, vel …
- 937 § 1. Qui officium erigit, curare debet, ut praesto sint media ad eiusdem implementum necessaria utque prospiciatur iustae remunerationi eorum, qui officio funguntur. § 2. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris pressius determinetur modus, quo haec …
- 938 Officium sine provisione canonica valide obtineri non potest.
- 939 Provisio canonica officii fit 1° per liberam collationem ab auctoritate competenti factam; 2° si praecessit electio, per eius confirmationem vel, si electio non eget confirmatione, per electi acceptationem; 3° si praecessit postulatio, per eius admissionem.
- 940 § 1. Ut quis ad officium promoveatur, debet esse idoneus, scilicet eis qualitatibus praeditus, quae iure requiruntur. § 2. Quoties provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla solummodo, si ita iure cautum est; secus est valida, …
- 941 Provisio canonica, cui nullus terminus est iure praescriptus, numquam differatur ultra sex menses utiles ab accepta notitia de officii vacatione computandos.
- 942 Nemini conferantur duo vel plura officia, quae una simul ab eodem congrue impleri non possunt, nisi adest vera necessitas.
- 943 § l. Provisio officii, quod de iure non vacat, ipso iure nulla est nec subsequenti officii vacatione convalidatur. § 2. Si vero agitur de officio, quod de iure ad tempus determinatum confertur, provisio canonica intra sex …