Contenido

Código de los Cánones de las Iglesias Orientales

  1. 672 § 1. Sacramenta baptismi, chrismationis sancti myri et sacrae ordinationis iterari non possunt. § 2. Si vero prudens dubium exsistit, num re vera aut num valide celebrata sint, dubio quidem post seriam investigationem permanente sub condicione …
  2. 673 Celebratio sacramentorum, imprimis Divinae Liturgiae, utpote actio Ecclesiae, quatenus fieri potest, cum actuosa participatione christifidelium fiat.
  3. 674 § 1. In sacramentis celebrandis accurate serventur ea, quae in libris liturgicis continentur. § 2. Minister sacramenta celebret secundum praescripta liturgica propriae Ecclesiae sui iuris, nisi aliud iure statuitur vel ipse specialem facultatem a Sede Apostolica …
  4. 675 § 1. In baptismo homo per lavacrum aquae naturalis cum invocatione nominis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti a peccato liberatur, ad vitam novam regeneratur, Christum induit et Ecclesiae, quae eius Corpus est, incorporatur. § …
  5. 676 In casu necessitatis urgentis ministrari licet baptismum ea tantum ponendo, quae sunt ad validitatem necessaria.
  6. 677 § 1. Baptismus ministratur ordinarie a sacerdote; sed eius ministratio competit salvo iure particulari parocho proprio baptizandi aliive sacerdoti de eiusdem parochi vel Hierarchae loci licentia, quae gravi de causa legitime praesumitur. § 2. In casu …
  7. 678 § 1. In alieno territorio nemini licet sine debita licentia baptismum ministrare; haec vero licentia a parocho diversae Ecclesiae sui iuris denegari non potest sacerdoti Ecclesiae sui iuris, cui baptizandus ascribendus est. § 2. In locis, …
  8. 679 Baptismi suscipiendi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus.
  9. 680 Foetus abortivus, si vivit et si id fieri potest, baptizetur.
  10. 681 § 1. Ut infans licite baptizetur, oportet 1° spes habeatur fundata eum in fide Erclesiae catholicae educatum iri firma § 5; 2° parentes, saltem eorum unus, aut is, qui legitime eorundem locum tenet, consentiant. § 2. …
  11. 682 § 1. Ut infantia egressus baptizari possit, requiritur, ut voluntatem suam baptismum suscipiendi manifestet, sufficienter in veritatibus fidei sit instructus et in vita christiana probatus; admoneatur etiam, ut de peccatis suis doleat. § 2. Infantia egressus, …
  12. 683 Baptismus celebrari debet secundum praescripta liturgica Ecclesiae sui iuris, cui ad normam iuris baptizandus ascribendus est.
  13. 684 § 1. Ex vetustissimo Ecclesiarum more baptizandus unum saltem habeat patrinum. § 2. Patrini ex suscepto munere est baptizando, qui infantia egressus est, in initiatione christiana astare vel baptizandum infantem praesentare atque operam dare, ut baptizatus …
  14. 685 § 1. Ut quis patrini munere valide fungatur, requiritur, ut 1° sit tribus sacramentis baptismi, chrismationis sancti myri et Eucharistiae initiatus; 2° ad Ecclesiam catholicam pertineat firma § 3; 3° intentionem id munus gerendi habeat; 4° …
  15. 686 § 1. Parentes obligatione tenentur, ut infans quam primum secundum legitimam consuetudinem baptizetur. § 2. Curet parochus, ut infantis baptizandi parentes itemque, qui munus patrini sunt suscepturi, de significatione huius sacramenti deque obligationibus cum eo cohaerentibus …
  16. 687 § 1. Baptismus extra casum necessitatis in ecclesia paroeciali celebrandus est salvis legitimis consuetudinibus. § 2. In domibus autem privatis baptismus ministrari potest ad normam iuris particularis vel de Hierarchae loci licentia.
  17. 688 Qui baptismum ministrat, curet, ut, nisi adest patrinus, habeatur saltem testis, a quo celebratio baptismi probari potest.
  18. 689 § 1. Parochus loci, ubi baptismus celebratur, debet nomina baptizatorum mentione facta de ministro, parentibus ac patrinis necnon, si assunt, testibus, de loco ac die baptismi, in librum baptizatorum sedulo et sine mora referre, simul indicatis …
  19. 690 Si baptismus nec a parocho nec eo praesente ministratus est, minister de re certiorem facere debet parochum loci.
  20. 691 Ad baptismum probandum, si nemini fit praeiudicium, sufficit declaratio unius testis omni eaxceptione maioris aut declaratio ipsius baptizati argumentis indubiis fundata, praesertim si ipse infantia egressus baptismum suscepit.
  21. 692 Oportet eos, qui baptizati sunt, sancto myro chrismari, ut sigillo doni Spiritus Sancti signati aptiores testes atque coaedificatores Regni Christi efficiantur.
  22. 693 Sanctum myrum, quod ex oleo olivarum aut aliarum plantarum et ex aromatibus constat, a solo Episcopo conficitur salvo iure particulari, secundum quod haec potestas Patriarchae reservatur.
  23. 694 Ex Ecclesiarum orientalium traditione chrirsmatio sancti myri sive coniunctim cum baptismo sive separatim ministratur a presbytero.
  24. 695 § 1. Chrismatio sancti myri ministrari debet coniunctim cum baptismo, salvo casu verae necessitatis, in quo tamen curandum est, ut quam primum ministretur. § 2. Si celebratio chrismationis sancti myri non fit simul cum baptismo, minister …
  25. 696 § 1. Omnes presbyteri Ecclesiarum orientalium chrismationem sancti myri sive coniunctim cum baptismo sive separatim valide ministrare possunt omnibus christifidelibus cuiusque Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae. § 2. Christifideles Ecclesiarum orientalium chrismationem sancti myri valide …
  26. 697 Initiatio sacramentalis in mysterium salutis susceptione Divinae Eucharistiae perficitur, ideoque Divina Eucharistia post baptismum et chrismationem sancti myri christifideli ministretur quam primum secundum normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
  27. 698 In Divina Liturgia per ministerium sacerdotis in persona Christi super oblationem Ecclesiae agentis perpetuatur virtute Spiritus Sancti, quod ipse fecit in novissima Cena Dominus Jesus, qui discipulis dedit Corpus Suum in Cruce pro nobis offerendum Sanguinemque …
  28. 699 § 1. Potestatem celebrandi Divinam Liturgiam habent soli Episcopi et presbyteri. §. 2 Diaconi cum Episcopis et presbyteris proprio ministerio secundum praescripta librorum liturgicorum in celebratione Divinae Liturgiae artiorem partem habent. § 3. Ceteri christifideles virtute …
  29. 700 § 1. Quod ad modum Divinam Liturgiam celebrandi spectat, utrum singillatim an in concelebratione facienda sit, prae oculis habeantur imprimis pastorales christifidelium necessitates. § 2. Si tamen fieri potest, Divinam Liturgiam presbyteri una cum Episcopo praeside …
  30. 701 Concelebratio inter Episcopos et presbyteros diversarum Erclesiarum sui iuris iusta de causa praesertim caritatem fovendi atque unionem inter Ecclesias manifestandi gratia de Episcopi eparchialis licentia fieri potest omnibus praescripta librorum liturgicorum primi celebrantis sequentibus, remoto duolibet …
Referencia

Cargando…