Contenido
Código de los Cánones de las Iglesias Orientales
- 1538 § 1. Episcopus eparchialis dispensare potest tam a legibus iuris communis quam a legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris in casu speciali christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam exercet, quoties id ad eorum …
- 1539 Qui habet potestatem dispensandi, eam exercere potest, etiam extra territorium exsistens, in subditos, etsi a territorio absentes, atque, nisi contrarium expresse statuitur, in peregrinos quoque in territorio actu degentes necnon erga seipsum.
- 1540 Praescriptionem tamquam iuris subiectivi acquirendi vel amittendi necnon ab obligationibus se liberandi modum, prout est in iure civili, Ecclesia recipit, nisi aliud iure communi statuitur.
- 1541 Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nititur non solum initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti salvo can. 1152.
- 1542 Praescriptioni obnoxia non sunt 1° iura et obligationes, quae sunt legis divinae; 2° iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 3° iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium directe respiciunt; 4° fines certi et indubii …
- 1543 Nisi aliter iure expresse cavetur, tempus supputetur ad normam canonum, qui sequuntur.
- 1544 § 1. Tempus continuum intellegitur, quod nullam patitur interruptionem. § 2. Tempus utile intellegitur, quod ita ius suum exercenti aut persequenti competit, ut ignoranti aut illi, qui agere non potest, non currat.
- 1545 § 1. In iure dies intellegitur spatium constans ex 24 horis continuo supputandis et incipit a media nocte; hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 dierum, annus spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicuntur sumendi, …
- 1546 § 1. Dies, a quo calculus incipit, non computatur in termino, nisi huius initium coincidit cum initio diei aut aliter expresse iure cavetur. § 2. Dies, ad quem calculus dirigitur, computatur in termino, qui, si tempus …