CCEO

Lectura continua

1308

Causae de querela nullitatis secundum canones de iudicio contentioso summario tractari possunt. 2° De appellatione

1309

Pars, quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis, in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem salvo can. 1310.

1310

Non est locus appellationi 1° a sententia ipsius Romani Pontificis vel Signaturae Apostolicae; 2° a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumulatur cum querela nullitatis ad normam can. 1306; 3° a sententia, quae in rem iudicatam transiit; 4° a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habent vim sententiae definitivae, nisi cumulatur cum appellatione a sententia definitiva; 5° a sententia vel a decreto in causa, de qua ius cavet rem expeditissime esse definiendam.

1311

§ 1. Appellatio interponi debet coram iudice, a quo sententia lata est, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium ab intimatione sententiae computandum.

§ 2. Si ore fit, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat.

1312

A delegato non datur appellatio ad delegantem, sed ad eius immediatum superiorem, nisi delegans est ipsa Sedes Apostolica.

1313

Si quaestio oritur de iure appellandi, tribunal appellationis rem expeditissime definiat secundum canones de iudicio contentioso summario.

1314

Appellatio prosequenda est coram iudice, ad quem dirigitur, intra mensem ab eius interpositione computandum, nisi iudex, a quo sententia lata est, longius tempus ad eam prosequendam parti praestituit.

1315

§ 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit, ut pars ministerium iudicis superioris invocet ad impugnatae sententiae emendationem adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus.

§ 2. Interea iudex, a quo sententia lata est, debet actorum exemplar fide facta a notario de eius authenticitate ad tribunal superius mittere; si acta scripta sunt lingua tribunali appellationis ignota, vertantur in aliam eidem tribunali cognitam cautelis adhibitis, ut de fideli versione constet.

1316

Inutiliter elapsis terminis appellatoriis sive coram iudice, a quo sententia lata est, sive coram iudice, ad quem appellatio dirigitur, haec deserta censetur.

1317

§ 1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 1206.

§ 2. Si appellatio interposita est a defensore vinculi vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi aliter iure communi cavetur, a defensore vinculi vel a promotore iustitiae tribunalis appellationis.

1318

§ 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam parti conventae et vicissim.

§ 2. Si plures sunt partes conventae vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnatur, impugnatio censetur ab omnibus et contra omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio omnes singillatim tenet.

§ 3. Si interponitur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi terminus appellationis est transactus, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum computandum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est.

§ 4. Nisi aliud constat, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita.

1319

Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.

1320

§ 1. Salvo can. 1369 in gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex parte.

§ 2. Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1283.

1321

In gradu appellationis eodem modo ac in primo gradu iudicii congrua congruis referendo procedendum est; sed, nisi forte complendae sunt probationes, statim post litis contestationem ad causae discussionem deveniatur et ad sententiam. 1° De re iudicata

1322

Firmo can. 1324 res iudicata habetur, si 1° duplex intercessit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi; 2° appellatio a sententia non est intra tempus utile interposita; 3° in gradu appellationis litis instantia perempta est vel eidem renuntiatum est; 4° lata est sententia definitiva, a qua non datur appellatio.

1323

§ 1. Res iudicata iure firma est ita, ut impugnari possit tantum per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.

§ 2. Res iudicata facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex officio quoque declarare potest ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.

1324

Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum non exceptis causis de coniugum separatione.

1325

§ 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum lata est, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari allatis novis eisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione computandum; tribunal appellationis autem intra mensem ab exhibitis novis probationibus et argumentis computandum debet decreto statuere, utrum nova causae propositio admitti debeat necne.

§ 2. Provocatio ad superius tribunal, ut nova causae propositio obtineatur, exsecutionem sententiae non suspendit, nisi aliter iure communi cavetur aut tribunal appellationis ad normam can. 1337, § 3 suspensionem iubet. 2° De restitutione in integrum

1326

§ 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum.

§ 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: 1° sententia ita probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt, ut sine illis probationibus pars dispositiva sententiae non sustineatur; 2° postea detecta sunt documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter probant; 3° sententia ex dolo partis lata est in damnum alterius; 4° legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum est; 5° sententia adversatur praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transiit.

1327

§ 1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 1 - 3, petenda est a iudice, qui sententiam tulit, intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos.

§ 2. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 4 et 5, petenda est a tribunali appellationis intra tres menses ab intimatione sententiae computandos; si vero in casu, de quo in can. 1326, § 2, n. 5, notitia praecedentis decisionis serius habetur, terminus ab hac notitia decurrit.

§ 3. Termini, de quibus supra, non decurrunt, dum pars laesa minoris est aetatis.

Referencia

Cargando…