CCEO

Lectura continua

269

§ 1. Episcopi eparchialis est consilium presbyterale convocare, eidem praeesse atque quaestiones in eodem tractandas determinare aut a membris propositas accipere.

§ 2. Episcopus eparchialis consilium presbyterale audiat in negotiis maioris momenti et in casibus iure communi expressis consulere debet; eius autem consensu eget solummodo in casibus iure commnni expresse determinatis firmo iure Patriarchae circa negotia eparchiae, quam ipse regit, consilium presbyterale etiam in his casibus nonnisi consulendi.

§ 3. Consilium presbyterale numquam agere potest sine Episcopo eparchiali, ad quem solum etiam cura spectat ea divulgandi, quae in ipso consilio gesta sunt.

270

§ 1. Membra consilii presbyteralis designentur ad tempus in statutis determinandum ita tamen, ut integrum consilium vel aliqua eius pars intra quinquennium renovetur.

§ 2. Sede eparchiali vacante consilium presbyterale cessat eiusque munera implentur a collegio consultorum eparchialium; intra annum a capta possessione canonica eparchiae computandum Episcopus eparchialis debet novum consilium presbyterale constituere.

§ 3. Si consilium presbyterale munus sibi in bonum eparchiae commissum non implet aut eodem graviter abutitur, Episcopus eparchialis consulto Metropolita aut, si de ipsa sede metropolitana agitur, consulto Episcopo eparchiali ordinatione episcopali seniore eidem Metropolitae subiecto illud dissolvere potest, sed intra annum novum consilium presbyterale constituere debet.

271

§ 1. Episcopus eparchialis constituere debet collegium consultorum eparchialium, cui competunt munera iure determinata.

§ 2. Collegium consultorum eparchialium ad quinquennium constituitur, quo tamen elapso munera sua propria exercere pergit, donec novum collegium constitutum erit.

§ 3. Membra collegii consultorum eparchialium debent esse numero non minus quam sex nec plus quam duodecim; si quacumque de causa intra determinatum quinquennium numerus minimus membrorum collegii iam non habetur, Episcopus eparchialis quam primum collegium nominatione novi membri integret, secus collegium valide agere non potest.

§ 4. Membra collegii consultorum eparchialium libere nominantur ab Episcopo eparchiali ex eis, qui tempore nominationis sunt membra consilii presbyteralis.

§ 5. Collegio consultorum eparchialium praeest Episcopus eparchialis; sede eparchiali vacante vel impedita is, qui interim Episcopi eparchialis locum tenet aut, si constitutus non est, sacerdos in eodem collegio sacra ordinatione senior.

§ 6. Quoties ius statuit Episcopum eparchialem indigere consensu collegii consultorum eparchialium, Patriarcha in negotiis eparchiae, quam ipse regit, sufficit, ut hoc collegium consulat.

272

In eparchia, si adiuncta pastoralia id suadent, constituatur consilium pastorale, cuius est sub anctoritate Episcopi eparchialis ea, quae ad opera pastoralia in eparchia spectant, investigare, perpendere atque de eis conclusiones practicas proponere.

273

§ 1. Consilium pastorale, quod coetus consultivus tantum est, constat ex clericis, ex religiosis vel sodalibus societatum vitae communis ad instar religiosorum et praesertim ex laicis designatis modo ab Episcopo eparchiali determinato.

§ 2. Consilium pastorale ita constituatur, ut, quatenus fieri potest, christifideles eparchiae ratione habita diversorum generum personarum, consociationum et aliorum inceptorum repraesententur.

§ 3. Una cum his christifidelibus Episcopus eparchialis potest alios quoque, etiam alterius Ecclesiae sui iuris, pro opportunitate ad consilium pastorale invitare.

§ 4. Ad consilium pastorale ne designentur nisi christifideles certa fide, bonis moribus et prudentia praestantes.

274

§ 1. Consilium pastorale constituitur ad tempus secundum praescripta statutorum, quae ab Episcopo eparchiali dantur.

§ 2. Sede eparchiali vacante consilium pastorale cessat.

275

Ad solum Episcopum eparchialem pertinet consilium pastorale secundum necessitates apostolatus convocare, eidem praeesse et ea, quae in eodem tractata sunt, publicare.

276

§ 1. Protopresbyter est presbyter, qui districtui ex pluribus paroeciis constanti praeficitur, ut ibidem nomine Episcopi eparchialis munera iure determinata expleat.

§ 2. Huiusmodi districtus erigere, immutare et supprimere secundum necessitates actionis pastoralis pertinet ad Episcopum eparchialem consulto consilio presbyterali.

277

§ 1. Ad protopresbyteri officium, quod salvo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris cum officio parochi certae paroeciae stabiliter coniungi non debet, Episcopus eparchialis nominet auditis, si opportunum ducit, parochis et vicariis paroecialibus districtus, de quo agitur, presbyterum doctrina et apostolica alacritate praestantem praesertim inter parochos.

§ 2. Protopresbyter nominatur ad tempus iure particulari determinatum.

§ 3. Episcopus eparchialis protopresbyterum iusta de causa ab officio amovere potest.

278

§ 1. Protopresbytero praeter potestates et facultates a iure particulari ei collatas ius et obligatio est 1° actionem pastoralem communem promovendi et coordinandi; 2° prospiciendi, ut clerici vitam ducant proprio statui congruam atque suis obligationibus diligenter satisfaciant; 3° providendi, ut Divina Liturgia et laudes divinae secundum praescripta librorum liturgicorum celebrentur, ut decor et nitor ecclesiarum sacraeque supellectilis praesertim in celebratione Divinae Liturgiae et custodia Divinae Eucharistiae accurate serventur, ut recte conscribantur et asserventur libri paroeciales, ut bona ecclesiastica sedulo administrentur, denique, ut domus paroecialis debita diligentia curetur.

§ 2. In districtu sibi concredito protopresbyter: 1° operam det, ut clerici frequentent collationes, quas Hierarcha loci opportunas iudicat ad scientias sacras et res pastorales promovendas; 2° curet, ut clericis subsidia spiritualia praesto sint, itemque maxime sollicitus sit de eis, qui in difficilioribus versantur circumstantiis aut problematibus anguntur.

§ 3. Curet protopresbyter, ne parochi, quos graviter aegrotantes novit, eorumque familia, si coniugati sunt, spiritualibus et materialibus auxiliis careant atque ut eorum, qui decesserunt, funera digne celebrentur; provideat quoque, ne occasione aegrotationis vel mortis depereant aut asportentur libri, documenta, sacra supellex aliaque, quae ad Ecclesiam pertinent.

§ 4. Protopresbyter obligatione tenetur secundum determinationem ab Episcopo eparchiali factam paroecias visitandi.

279

Paroecia est certa communitas christifidelium in eparchia stabiliter constituta, cuius cura pastoralis committitur parocho.

280

§ 1. Paroecia regulariter sit territorialis, quae scilicet omnes complectatur christifideles certi territorii; si vero de iudicio Episcopi eparchialis consulto consilio presbyterali id expedit, erigantur paroeciae personales ratione nationis, linguae, ascriptionis christifidelium alii Ecclesiae sui iuris immo vel alia definita ratione determinatae.

§ 2. Paroecias erigere, immutare et supprimere est Episcopi eparchialis consulto consilio presbyterali.

§ 3. Paroecia legitime erecta ipso iure persona iuridica est.

281

§ 1. Parochus est presbyter, cui ut praecipuo cooperatori Episcopi eparchialis tamquam pastori proprio cura animarum committitur in determinata paroecia sub auctoritate eiusdem Episcopi eparchialis.

§ 2. Persona iuridica valide parochus esse non potest.

282

§ 1. Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, potest consulto consilio presbyterali ac de consensu Superioris maioris instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum paroeciam erigere in ecclesia eiusdem instituti vel societatis firmo can. 480.

§ 2. Haec erectio fieri debet mediante conventione scripto data inter Episcopum eparchialem et Superiorem maiorem instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, qua accurate statuantur, quae ad ministerium paroeciale implendum, ad personas paroeciae addicendas, ad res oeconomicas spectent, ac quaenam sint iura et obligationes sodalium eiusdem instituti vel societatis in illa ecclesia et quaenam parochi.

283

Episcopus eparchialis certos coetus personarum, aedificia et loca, quae in paroeciae territorio sunt et iure non exempta, a parochi cura ex toto aut ex parte ne subducat nisi gravi de causa.

284

§ 1. Ius nominandi parochos competit soli Episcopo eparchiali, qui eos libere nominat.

§ 2. Ad paroeciam vero sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum concredendam Superior maior presbyterum idoneum sui instituti vel societatis Episcopo eparchiali ad nominationem proponit salvis conventionibus initis cum Episcopo eparchiali vel alia auctoritate a iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinata.

§ 3. Parochus in suo officio stabilis est, quare ad tempus determinatum ne nominetur nisi: 1° agitur de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum; 2° candidatus ad hoc scripto consensit; 3° agitur de casu speciali, quo in casu requiritur consensus collegii consultorum eparchialium; 4° ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris id permittit.

285

§ 1. Ut presbyter parochus nominari possit, oportet sit bonis moribus, sana doctrina, animarum zelo, prudentia ceterisque virtutilius et dotibus praeditus, quae ad ministerium paroeciale cum laude implendum iure requiruntur.

§ 2. Si presbyter matrimonio est iunctus, boni mores et in uxore et in filiis suis secum degentibus requiruntur.

§ 3. Paroeciam vacantem Episcopus eparchialis conferat illi, quem omnibus perpensis adiunctis aestimat idoneum omni personarum acceptione remota; ut iudicium de idoneitate ferat, audiat protopresbyterum aptasque investigationes peragat auditis, si opportunum ducit, etiam aliis christifidelibus praesertim clericis.

286

Sede eparchiali vacante aut impedita ad Administratorem eparchiae aliumve, qui eparchiam interim regit, pertinet 1° parochum nominare presbyterum a Superiore maiore ad normam can. 284, § 2 propositum; 2° parochum ex aliis presbyteris nominare, si sedes eparchialis unum saltem annum vacavit aut impedita est.

287

§ 1. Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam tamen presbyterorum aut alia adiuncta plurium vicinarum paroeciarum cura eidem parocho concredi potest.

§ 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus; si vero ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris permittit, ut paroecia pluribus presbyteris committatur, idem ius particulare accurate determinet, quaenam sint iura et obligationes moderatoris, qui actionem communem dirigat atque de eadem Episcopo eparchiali respondeat, et quaenam ceterorum presbyterorum.

288

Parochus a provisione canonica obtinet curam animarum, quam tamen eidem exercere non licet nisi capta ad normam iuris particularis possessione canonica paroeciae.

Referencia

Cargando…