CCEO

Procesos y tribunales

  1. 1115§ 1. Iudices, qui, etsi certe et evidenter competentes sunt, ius reddere recusant vel nullo suffragante iuris praescripto se competentes declarant atque causas cognoscunt ac definiunt vel secretum lege praescriptum violant vel ex dolo aut gravi neglegentia aliud partibus damnum inferunt, congruis …
  2. 1116Si iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse sententiam ecclesiaeticam, cum forte haec eidem est contraria, et idcirco iuribus partis conventae non satis consultum iri, potest ad instantiam partis conventae vel etiam ex officio actori congruam cautionem imponere pro observantia sententiae ecclesiasticae.
  3. 1117Causae cognoscendae sunt eo ordine, quo fuerunt propositae et in albo inscriptae, nisi ex eis aliqua celerem prae ceteris expeditionem exigit, quod quidem speciali decreto rationibus suffulto statuendum est.
  4. 1118§ 1. Vitia, quibus sententiae nullitas haberi potest, in quolibet statu vel gradu iudicii excipi possunt itemque a iudice ex officio declarari. § 2. Exceptiones dilatoriae vero eae praesertim, quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae sunt ante litis contestationem, nisi lite …
  5. 1119§ 1. Si exceptio proponitur contra iudicis competentiam, hac de re ipae iudex videre debet. § 2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiat, eius decisio non admittit appellationem, sed impugnari potest per querelam nullitatis, restitutionem in integrum …
  6. 1120Iudex in quovis statu iudicii se absolute incompetentem agnoscens suam incompetentiam declarare debet.
  7. 1121§ 1. Exceptiones rei iudicatae, transactionis et aliae peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, proponi et cognosci debent ante litis contestationem; qui serius eas opposuit, non est reiciendus, sed expensas iudiciales solvere debet, nisi probat se oppositionem malitiose non distulisse. § 2. Aliae …
  8. 1122§ 1. Actiones reconventionales proponi valide non possunt nisi intra triginta dies a lite contestata computandos. § 2. Actiones reconventionales autem cognoscantur simul cum actione principali, hoc est pari gradu iudicii cum ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium est aut iudex id …
  9. 1123Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum est, et aliae huiusmodi regulariter videndae sunt ante litis contestationem.
  10. 1124§ 1. Termini perimendis iuribus a lege constituti prorogari non possunt neque valide nisi petentibus partibus coartari. § 2. Ceteri autem termini, antequam elapsi sunt, possunt iusta de causa a iudice auditis vel petentibus partibus prorogari, numquam autem nisi partibus consentientibus valide …
  11. 1125Si lex terminos non statuit ad actus processuales peragendos, iudex illos determinare debet habita ratione naturae uniuscuiusque actus.
  12. 1126Si die ad actum iudicialem indicto vacavit tribunal terminus intellegitur prorogatus ad primum sequentem diem non feriatum.
  13. 1127Sedes tribunalis sit, si fieri potest, stabilis, quae statutis horis pateat servatis normis iure particulari de hac re statutis.
  14. 1128§ 1. Iudex ex territorio suo vi expulsus vel a potestate iudiciali ibi exercenda impeditus potest extra territorium potestatem suam exercere et sententiam ferre certiore tamen hac de re facto loci Episcopo eparchiali. § 2. Praeterea iudex iusta de causa et auditis …
  15. 1129§ 1. Nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris expresse cavetur, dum causae coram tribunali aguntur, ii tantummodo assint in aula, quos lex aut iudex ad processum expediendum necessarios esse statuit. § 2. Omnes iudicio assistentes, qui reverentiae et oboedientiae tribunali debitae …
  16. 1130Si qua persona interroganda utitur lingua iudici vel partibus ignota, adhibeatur interpres iuratus a iudice designatus; declarationes tamen scripto redigantur lingua originaria et translatio addatur; interpres etiam adhibeatur, si surdus vel mutus interrogari debet, nisi forte mavult iudex quaestionibus a se datis …
  17. 1131§ 1. Omnia acta iudicialia sive ea, quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, sive ea, quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, scripto redacta esse debent. § 2. Singula folia actorum numerentur et authenticitatis signo muniantur.
  18. 1132Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis eis subscribere non potest vel non vult, id in ipsis actis adnotetur simulque iudex et notarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum esse …
  19. 1133§ 1. Iudicio expleto documenta, quae in privatorum dominio sunt, restitui debent retento tamen eorum exemplari. § 2. Cancellarius et notarii sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita. § 3. Anonymae epistulae destrui debent neque …
  20. 1134Quilibet sive baptizatus sive non baptizatus potest in iudicio agere; pars autem legitime conventa respondere debet.
  21. 1135Etsi actor vel pars conventa procuratorem vel advocatum constituit, semper tamen tenetur in iudicio ipse adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.
  22. 1136§ 1. Minores et ii, qui usu rationis destituti sunt, stare in iudicio tantummodo possunt per eorum parentes aut tutores vel curatores. § 2. Si iudex existimat eorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum aut hos non …
  23. 1137Quoties adest tutor aut curator ab auctoritate civili constitutus, idem potest a iudice ecclesiastico admitti audito, si fieri potest, Episcopo eparchiali eius, cui datus est; si vero non adest aut non videtur admittendus, ipse iudex tutorem aut curatorem pro causa designet.
  24. 1138§ 1. Personae iuridicae in iudicio etant per suos legitimos repraesentantes. § 2. Quoties in periculo versantur bona, ad quae alienanda alicuius consensus vel consilium vel licentia requiritur, idem consensus vel consilium vel licentia requiritur etiam ad litem incohandam vel contestandam. § …
  25. 1139§ 1. Pare libere potest procuratorem et advocatum sibi constituere, sed potest etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimavit. § 2. In iudicio poenali vero accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum …
  26. 1140§ 1. Unum sibi pars potest constituere procuratorem, qui non potest alium sibi substituere, nisi id eidem scripto permissum est. § 2. Si vero iusta de causa plures procuratores ab eadem parte constituuntur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus praeventioni. …
  27. 1141Procurator et advocatus debent esse aetate maiores et bonae famae; advocatus debet praeterea esse catholicus, nisi auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, aliud permittit, et doctor in iure canonico vel alioquin vere peritus et ab eadem auctoritate approbatus.
  28. 1142§ 1. Procurator et advocatus, antequam munus suscipiunt, mandatum authenticum apud tribunal deponere debent. § 2. Ad iuris tamen exstinctionem impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato, praestita, si res fert, idonea cautione; actus iudicis autem qualibet vi caret, si …
  29. 1143Nisi mandatum speciale habet, procurator non potest valide renuntiare actioni, litis instantiae vel actis iudicialibus nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros et generatim ea agere, pro quibus ius requirit mandatum speciale.
  30. 1144§ 1. Ut procuratoris vel advocati amotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur et, si lis iam contestata est, iudex et adversa pars certiores facti sint de amotione. § 2. Lata sententia definitiva ius et obligatio appellandi, ei mandans non renuit, procuratori …
Referencia

Cargando…