CCEO
Clérigos, laicos y vida consagrada
- 383Clerici, etsi non secus ac ceteri cives iura civilia et politica aequo iure habeant oportet, tamen 1° officia publica, quae participationem in exercitio potestatis civilis secumferunt, assumere vetantur; 2° cum servitium militare statui clericali minus congruat, illud ne capessant voluntarii nisi de …
- 384§ 1. Ministri reconciliationis omnium in Christi caritate satagant clerici pacem, unitatem et concordiam iustitia innixam inter homines fovere. § 2. In factionibus politicis atque in moderandis consociationibus syndicalibus activam partem ne habeant, nisi iudicio Episcopi eparchialis vel iure particulari ita ferente …
- 385§ 1. Spiritu paupertatis Christi imbuti clerici studeant simplicitate vitae supernorum bonorum coram mundo testes esse et bona temporalia discretione spirituali recto usui destinent; bona autem, quae occasione exercitii officii, ministerii vel muneris ecclesiastici sibi comparant, provisa ex eis sua congrua sustentatione …
- 386§ 1. Clerici, etsi officium residentiale non habent, a sua tamen eparchia per notabile tempus iure particulari determinandum sine licentia saltem praesumpta Hierarchae loci proprii ne discedant. § 2. Clericus, qui extra propriam eparchiam commoratur, Episcopo eparchiali loci in eis, quae eiusdem …
- 387Quod ad vestis habitum clericorum spectat, ius particulare servetur.
- 388Clerici iuribus et insignibus, quae adnexa sunt dignitatibus sibi collatis, uti non possunt extra loca, ubi suam potestatem exercet auctoritas, quae dignitatem concessit vel ad eiusdem dignitatis concessionem nihil excipiens scripto consensit, aut nisi auctoritatem, quae dignitatem concessit, comitantur vel eiusdem personam …
- 389Clerici quaslibet contentiones evitare studeant; si tamen quaedam contentio exsurrexit inter eos, ad forum Ecclesiae deferatur et hoc, si fieri potest, etiam fiat, si de contentionibus inter clericos et alios christifideles agitur.
- 390§ 1. Clerici ius habent ad congruam sustentationem et ideo pro implendo eis commisso officio vel munere iustam remunerationem percipiendi, quae, si agitur de clericis coniugatis, consulere debet etiam eorum familiae sustentandae, nisi aliter iam sufficienter provisum est. § 2. Item ius …
- 391Integrum est clericis firmo can. 578, § 3 se cum aliis consociare ad fines consequendos statui clericali congruentes; competit autem Episcopo eparchiali de hac congruentia authentice iudicare.
- 392Ius clericorum est ad debitum quotannis feriarum tempus iure particulari determinandum.
- 393Clericis, cuiuscumque sunt condicionis, cordi sit sollicitudo omnium Ecclesiarum et ideo se ad inserviendum, ubicumque urget necessitas, promptos exhibeant et praesertim permittente vel exhortante proprio Episcopo eparchiali vel Superiore ad suum ministerium in missionibus vel regionibus clericorum penuria laborantibus exercendum.
- 394Sacra ordinatio semel valide suscepta numquam irrita fit; clericus tamen statum clericalem amittit 1° sententia iudiciali aut decreto administrativo, quo invaliditas sacrae ordinationis declaratur; 2° poena depositionis Iegitime irrogata; 3° rescripto Sedis Apostolicae vel ad normam can. 397 Patriarchae; hoc vero rescriptum …
- 395Clericus, qui statum clericalem ad normam iuris amittit, cum eo amittit iura statui clericali propria nec ullis iam tenetur obligationibus status clericalis firmo tamen can. 396; potestatem ordinis exercere prohibetur salvis cann. 725 et 735, § 2; ipso iure privatur omnnibus officiis, …
- 396Praeter casus, in quibus invaliditas sacrae ordinationis declarata est, amissio status clericalis non secumfert dispensationem ab obligatione caelibatus, quae a solo Romano Pontifice conceditur.
- 397Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel, si periculum in mora est, Synodi permanentis, amissionem status clericalis concedere potest clericis intra fines territorii propriae Ecclesiae patriarchalis domicilium vel quasi-domicilium habentibus, qui obligatione caelibatus non tenentur aut, si tenentur, dispensationem ab hac …
- 398Qui rescripto Sedis Apostolicae statum clericalem amisit, inter clericos a sola Sede Apostolica denuo admitti potest; qui vero a Patriarcha, amissionem status clericalis obtinuit, etiam a Patriarcha inter clericos denuo admitti potest.
- 399Nomine laicorum in hoc Codice intelleguntur christifideles, quibus indoles saecularis propria ac specialis est quique in saeculo viventes missionem Ecclesiae participant neque in ordine sacro constituti neque statui religioso ascripti sunt.
- 400Laici praeter ea iura et obligationes, quae cunctis christifidelibus sunt communia et ea, quae in aliis canonibus statuuntur, eadem iura et obligationes habent ac in canonibus huius tituli recensentur.
- 401Laicorum imprimis est ex vocatione propria res temporales gerendo et secundum Deum ordinando Regnum Dei quaerere ideoque in vita privata, familiari et politico-sociali testes Christo esse ac ipsum aliis manifestare, leges iustas in societate propugnare atque fide, spe et caritate fulgentes fermenti …
- 402Ius est laicis, ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate utentes curent, ut suae actiones spiritu evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio propositam caventes tamen, ne in quaestionibus opinabilibus propriam …
- 403§ 1. Firmo iure et obligatione proprium ritum ubique servandi laici ius habent actuose in celebrationibus liturgicis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris participandi secundum praescripta librorum liturgicorum. § 2. Si Ecclesiae necessitates vel vera utilitas id suadent et ministri sacri desunt, possunt laicis …
- 404§ 1. Praeter institutionem catecheticam inde ab infantia habendam laici ius et obligationem habent acquirendi cognitionem uniuscuiusque ingenii dotibus et condicioni aptatam doctrinae a Christo revelatae et a magisterio authentico Ecclesiae traditae non solum ut, secundum eiusdem doctrinam vivere valeant, sed etiam, …
- 405Patrimonio liturgico, theologico, spirituali et, disciplinari etiam laici sedulo studeant ita tamen, ut mutua benevolentia ac aestimatio atque unitas actionis inter laicos diversarum Ecclesiarum sui iuris foveantur nec varietas rituum noceat bono communi societatis, in qua vivunt, sed potius ad idem bonum …
- 406Laici memores obligationis, de qua in can. 14, sciant illam eo magis urgere in eis adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium audire et Christum cognoscere homines possunt.
- 407Laici, qui in statu coniugali vivunt, secundum propriam vocationem speciali obligatione tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei allaborandi.
- 408§ 1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et honestate praestantes, ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus ecclesiasticis audiantur sive singuli sive ut membra variorum consiliorum et conventuum, ut paroecialium, eparchialium, patriarchalium. § 2. Praeterquam ad munera ecclesiastica, ad quae laici …
- 409§ 1. Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio addicuntur, obligatione tenentur, ut aptam acquirant formationem ad munus suum debite implendum requisitam utque hoc munus conscie, impense et diligenter impleant. § 2. Ipsi ius habent ad iustam remuIierationem suae condicioni …
- 410Status religiosus est stabilis in communi vivendi modus in aliquo instituto ab Ecclesia approbato, quo christifideles Christum, Magistrum et Exemplum Sanctitatis, sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes novo ac speciali titulo consecrantur per vota publica oboedientiae, castitatis et paupertatis sub legitimo Superiore …
- 411Status religiosus ab omnibus fovendus et promovendus est. 1° De dependentia religiosorum ab Episcopo eparchiali, a Patriarcha, a Sede Apostolica.
- 412§ 1. Religiosi omnes subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui obligatione parendi tenentur etiam vi voti oboedientiae. § 2. Quo melius institutorum bono atque apostolatus necessitatibus provideatur, Romanus Pontifex ratione sui primatus in universam Ecclesiam intuitu utilitatis communis instituta vitae …