CCEO
Canon 1412
Titre XXVII. Sanctions pénales dans l’Église
Droit et procédure pénale
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Qui lege aut praecepto tenetur, adnexae eidem quoque poenae obnoxius est.
§ 2. Si, postquam delictum commissum est, lex mutatur, applicanda est lex reo favorabilior.
§ 3. Si vero lex posterior tollit legem vel saltem poenam, haec, quomodocumque irrogata erat, statim cessat.
§ 4. Poena reum ubique tenet etiam resoluto iure eius, qui poenam irrogavit, nisi aliter iure communi expresse cavetur.