CCEO
Canon 468
Titre XII. Moines, religieux et instituts de vie consacrée
Clercs, laïcs et vie consacrée
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Quaecumque bona temporalia quovis titulo sodali post professionem perpetuam obveniunt, a monasterio acquiruntur.
§ 2. De debitis et obligationibus, quae sodalis post professionem perpetuam contraxit de licentia Superioris, respondere debet monasterium; si vero sine licentia Superioris debita contraxit, ipse sodalis respondere debet.
§ 3. Firmum tamen est contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.