Contenu

Code des canons des Églises orientales

  1. 607 Verbi Dei ministerium, praedicatio nempe, catechesis omnisque instructio christiana, inter quae homilia liturgica eximium locum habeat oportet, Sacra Scriptura salubriter nutriatur atque sacra traditione innitatur; celebratio verbi Dei vero opportune foveatur.
  2. 608 Episcopi, presbyteri et diaconi pro suo cuiusque ordinis sacri gradu primi munus verbi Dei ministerii habent ad normam iuris exercendum; ceteri vero christifideles pro sua cuiusque idoneitate, statu vitae et mandato accepto libenter hoc ministerium participent.
  3. 609 Verbi Dei praedicationem moderari in suo territorio competit Episcopo eparchiali firmo iure communi.
  4. 610 § 1. Episcopis ius est verbum Dei ubique terrarum praedicare, nisi Episcopus eparchialis in casu speciali expresse renuit. § 2. Presbyteri facultate praediti sunt praedicandi ibi, quo legitime mittuntur vel invitantur. § 3. Eadem facultate praedicandi …
  5. 611 Vi officii facultate praedicandi praediti sunt omnes, quibus cura animarum commissa est, qui etiam invitare possunt ad praedicandum suae curae commissis quemlibet presbyterum vel firmo can. 610, § 3 diaconum, nisi legitime prohibiti sunt.
  6. 612 § 1. In institutis religiosis vel societatibus vitae communis ad instar religiosorum clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis praedicationem moderari pertinet ad Superiores maiores. § 2. Invitare vero ad praedicandum propriis sodalibus quemlibet presbyterum vel firmo can. …
  7. 613 Contra decretum Hierarchae, quo quis prohibetur praedicare, datur recursus in devolutivo tantum, qui sine mora definiendus est.
  8. 614 § 1. Homilia, qua per anni liturgici cursum ex Sacra Scriptura mysteria fidei et normae vitae christianae exponuntur, ut pars ipsius liturgiae valde commendatur. § 2. Parochis et rectoribus ecclesiarum incumbit obligatio curandi, ut saltem diebus …
  9. 615 Episcopi eparchiales normis datis curent, ut opportunis temporibus ad populi christiani renovationem spiritualem specialis series sacrae praedicationis habeatur.
  10. 616 § 1. Verbi Dei praedicatores sepositis humanae sapientiae verbis abstrusisque argumentis christifidelibus praedicent integrum mysterium Christi, qui est via et veritas et vita; ostendant res terrestres et instituta humana secundum Dei Creatoris consilium ad hominum salutem …
  11. 617 Singularum Ecclesiarum sui iuris praesertim vero earum Episcoporum est gravis obligatio catecheseos tradendae, qua fides ad maturitatem adducatur et formetur Christi discipulus per cognitionem profundiorem et magis ordinatam doctrinae Christi et per adhaesionem in dies artiorem …
  12. 618 Parentes primi obligatione tenentur verbo et exemplo filios in fide et vitae christianae praxi efformandi; pari obligatione tenentur ii, qui parentum locum tenent, atque patrini.
  13. 619 Praeter familiam christianam ipsa paroecia atque quaevis communitas ecclesialis curare debent membrorum suorum institutionem catecheticam atque eorum integrationem in ipsam communitatem illas praebendo condiciones, in quibus ea, quae didicerunt, quam plenissime vivere possunt.
  14. 620 Consociationes et motus et circuli christifidelium, sive ad fines pietatis et apostolatum sive ad opera caritatis et adiumenti intendunt, formationem religiosam membrorum suorum curent sub ductu Hierarchae loci.
  15. 621 § 1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum competit intra fines territorii propriae Ecclesiae normas de institutione catechetica in directorium catecheticum apte componendas ferre servatis eis, quae a suprema Ecclesias auctoritate praescripta sunt. § 2. …
  16. 622 § 1. In quavis Ecclesia sui iuris assit commissio de re catechetica, quae etiam cum aliis Ecclesiis sui iuris pro eodem territorio vel regione socio-culturali constitui potest. § 2. Commissioni de re catechetica praesto sit etiam …
  17. 623 § 1. Episcopi eparchialis est institutionem catecheticam in sua eparchia summa cum sollicitudine provehere, dirigere atque moderari. § 2. Ad quem finem assit curiae eparchiali centrum catecheticum eparchiale.
  18. 624 § 1. Parochus summam operam dare debet attentis normis ab auctoritate competenti statutis ad catechesim tradendam omnibus suae curae pastorali commissis, cuiuscumque sunt aetatis vel condicionis. § 2. Parochis adiutricem operam praestare tenentur presbyteri et diaconi …
  19. 625 Rationem oecumenicam habeat oportet catechesis rectam imaginem aliarum Ecclesiarum atque Communitatum ecclesialium praebendo; curandum tamen omnino est, ut in tuto ponatur recta ratio catecheseos catholicae.
  20. 626 Meminerint omnes, qui catechesi tradendae inserviunt, se Ecclesiae partes gerere et ad verbum Dei revelatum, non proprium communicandum missos esse; proinde doctrinam Ecclesiae integram modo catechizandis quidem accommodato eorumque culturae exigentiis respondenti proponant.
  21. 627 § 1. Cura filios educandi imprimis spectat ad parentes vel ad eorum locum tenentes; quare eorundem est in familiae christianae ambitu fide illuminato atque amore mutuo animato filios educare praesertim ad pietatem erga Deum et dilectionem …
  22. 628 § 1. Ecclesiae, cum novas creaturas per baptismum generaverit, est simul cum parentibus earundem educationem catholicam curare. § 2. Omnes, quibus cura animarum commissa est, debent auxilio esse parentibus ad filios educandos, eosdem proprii iuris et …
  23. 629 Curent omnes educatores, ut attendatur integrae personae humanae formationi ita, ut dotibus physicis, intellectualibus et moralibus harmonice excultis iuvenes virtutibus christianis instructi conformentur ad Deum perfectius cognoscendum et diligendum, ad valores humanos et morales recta conscientia …
  24. 630 § 1. Magno animo operam dent christifideles, ut congrua educationis et instructionis beneficia ad omnes homine ubique terrarum citius extendi possint speciali cura habita illorum, qui sunt tenuioris fortunae. § 2. Faveant omnes christifideles inceptis Ecclesiae …
  25. 631 § 1. Inter varia instrumenta educationis speciali cura fovenda est schola catholica, in quam convergat oportet sollicitudo parentum, magistrorum necnon communitatis ecclesialis. § 2. Ecclesiae ius est scholas cuiusvis generis et gradus erigendi ac moderandi.
  26. 632 Schola in iure non reputatur catholica, nisi ut talis erecta est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore ecclesiastica aut ab eisdem ut talis agnita.
  27. 633 § 1. Episcopo eparchiali competit de scholis quibuslibet iudicare et decernere, utrum exigentiis educationis christianae respondeant necne; item eidem competit gravi de causa frequentiam alicuius scholae christifidelibus prohibere. § 2. Parentes filios in scholas catholicas ceteris …
  28. 634 § 1. Scholae catholicae est obligatio propria communitatis scholaris ambitum spiritu evangelico libertatis et caritatis animatum creare, adulescentes adiuvare, ut in propria persona evolvenda una simul crescant secundum novam creaturam, quae per baptismum effecti sunt, atque …
  29. 635 Episcopi eparchialis praecipue est curare, ut habeantur scholae catholicae, praesertim ubi aliae scholae desunt vel adaequatae non sunt, etiam scholae professionales et technicae, quatenus pro loci et temporis adiunctis speciali ratione requiruntur.
  30. 636 § 1. Institutio catechetica in scholis quibuslibet Episcopi eparchialis auctoritati et vigilantiae subiecta est. § 2. Episcopi eparchialis quoque est nominare aut approbare magistros religionis catholicae eosque, si ratio fidei vel morum id requirit, amovere vel …
Référence

Chargement…