Contenu

Code des canons des Églises orientales

  1. 549 § 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi ab ordine vel congregatione et ad vitam saecularem redeundi ne petat nisi gravissimis de causis; petitionem suam deferat Superiori generali, qui eam una cum voto suo suique consilii …
  2. 550 Sodalis, qui ex domo proprii ordinis vel congregationis illegitime abest cum animo se subducendi a potestate Superiorum, sollicite ab eisdem Superioribus quaeratur; si vero intra tempus a statutis praescriptum non redit, ad normam iuris puniatur vel …
  3. 551 Quae de dimissione vel de eiectione in cann. 497 et 498 praescribuntur, valent etiam de sodalibus ordinum vel congregationum; auctoritas competens vero est Superior maior consulto suo consilio aut, si de eiectione agitur, de consensu eiusdem …
  4. 552 § 1. Sodalis a votis temporariis dimitti potest a Superiore generali de consensu sui consilii, nisi in statutis dimissio reservatur Episcopo eparchiali vel alii auctoritati, cui ordo vel congregatio subiectus est. § 2. Ad dimissionem decernendam …
  5. 553 Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis competens est Superior generalis; de cetero observandi sunt cann. 500 - 503.
  6. 554 § 1. Institutum, in quo sodales consilia evangelica aliquo sacro vinculo, non vero votis religiosis profitentur atque vivendi rationem status religiosi imitantur sub regimine Superiorum secundum statuta, est societas vitae communis ad instar religiosorum. § 2. …
  7. 555 Sodales omnes harum societatum subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi oboedientiae.
  8. 556 Circa erectionem et suppressionem societatis eiusque provinciarum vel domorum eadem valent ac quae de congregationibus in cann. 506 - 510 statuta sunt.
  9. 557 Regimen determinatur statutis societatis, sed in omnibus applicentur, nisi rei natura obstat, quae de congregationibus in cann. 422 et 511 - 515 statuta sunt.
  10. 558 § 1. Societas eiusque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam can. 423. § 2. Administratio bonorum regitur cann. 424, 425 et 516. § 3. Quidquid sodalibus obvenit intuitu societatis, societati …
  11. 559 § 1. In admittendis candidatis in societatem serventur statuta salvis cann. 450 et 451. § 2. Circa institutionem sodalium item serventur statuta; in instituendis vero illis, qui ad ordines sacros destinantur, serventur praeterea canones de institutione …
  12. 560 § 1. Superior maior societatis ad normam statutorum dare potest suis sodalibus perpetuo cooptatis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo, de quo in can. 537, § 2. § 2. Sodalis perpetuo cooptatus …
  13. 561 Sodales societatis tenentur obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat, firmis iuribus et obligationibus in statutis determinatis.
  14. 562 § 1. Circa transitum ad aliam societatem vitae communis ad instar religiosorum vel institutum religiosum requiritur consensus Superioris generalis societatis, a qua transitus fit, et, si de transitu ad societatem vel institutum alterius Ecclesiae sui iuris …
  15. 563 § 1. Institutum saeculare est societas, in qua sodales 1° ad seipsos Deo totos dedicandum per professionem trium consiliorum evangelicorum secundum statuta aliquo sacro vinculo ab Ecclesia recognito firmatam tendunt; 2° actuositatem apostolicam ad instar fermenti …
  16. 564 Sodales institutorum saecularium subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi oboedientiae.
  17. 565 Sodalis instituti saecularis per ordinationem diaconalem ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatus est, nisi vi concessionis Sedis Apostolicae vel, si de instituto saeculari iuris patriarchalis agitur, Patriarchae eidem instituto ascribitur.
  18. 566 Circa erectionem et suppressionem institutorum saecularium, eorum statuta necnon dependentiam ab auctoritate ecclesiastica serventur, quae de congregationibus in cann. 414, 506, 507, § 2, 509 et 510 statuta sunt.
  19. 567 § 1. Instituta saecularia eorumque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam can. 423. § 2. Administratio bonorum regitur cann. 424 et 425.
  20. 568 § 1. In admittendis candidatis serventur statuta firmo can. 450. § 2. Sodalis instituto saeculari perpetuo cooptatus dimittitur decreto ad normam statutorum dato, quod exsecutioni mandari non potest, nisi est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate …
  21. 569 Iuris particularis uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris est pressius de institutis saecularibus statuere.
  22. 570 Iure particulari aliae species constitui possunt ascetarum, qui vitam eremiticam imitantur, sive ad instituta vitae consecratae pertinent sive non; item virgines et viduae consecratae seorsum in saeculo castitatem professione publica profitentes constitui possunt.
  23. 571 Novas formas vitae consecratae approbare soli Sedi Apostolicae reservatur; Patriarchae autem atque Episcopi eparchiales nova vitae consecratae dona a Spiritu Sancto Ecclesiae concredita discernere satagant et promotores adiuvent, quo melius proposita exprimant et aptis statutis protegant.
  24. 572 Societates vitae apostolicae, quarum sodales sine votis religiosis finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam fraternam in communi ducentes secundum propriam vitae rationem, per observantiam constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt, quaeque institutis vitae consecratae accedunt, reguntur …
  25. 573 § 1. Consociationes ab auctoritate competenti ecclesiastica erectae vel ab ipsa per decretum approbatae sunt personae iuridicae in Ecclesia et vocantur consociationes publicae. § 2. Ceterae consociationes, etsi ab auctoritate ecclesiastica laudantur vel commendantur, consociationes privatae …
  26. 574 Salvo de cetero can. 18 solius auctoritatis ecclesiasticae competentis est erigere christifidelium consociationes, quae sibi proponunt doctrinam christianam nomine Ecclesiae tradere aut cultum publicum promovere vel quae alios intendunt fines, quorum prosecutio natura sua eidem auctoritati …
  27. 575 § 1. Auctoritas competens ad erigendas vel approbandas christifidelium consociationes est pro consociationibus et earundem confoederationibus 1° eparchialibus Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, eis tamen consociationibus exceptis, quarum erectio ex privilegio apostolico vel patriarchali aliis …
  28. 576 § 1. Omnis consociatio sua habeat statuta, quibus determinantur consociationis nomen, finis, sedes, regimen et condiciones requisitae ad ascriptionem; praeterea in statutis determinantur agendi rationes attentis ritu propriae Ecclesiae sui iuris, necessitatibus loci et temporis vel …
  29. 577 § 1. Quaelibet consociatio subest vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae, quae eam erexit vel approbavit; huius auctoritatis est curare, ut in eadem integritas fidei et morum servetur, et vigilare, ne in disciplinam ecclesiasticam abusus irrepant. § 2. Episcopi …
  30. 578 § 1. Membrorum receptio fiat ad normam iuris communis ac statutorum consociationis. § 2. Eadem persona ascribi potest pluribus consociationibus. § 3. Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus ad normam typici vel statutorum de consensu sui Superioris …
Référence

Chargement…