Contenu
Code des canons des Églises orientales
- 1186 § 1. Petitionem oralem iudex admittere potest, quoties vel actor impeditur, ne libellum litis introductorium exhibeat, vel causa est facilis investigationis et minoris momenti. § 2. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scripto actum redigere, …
- 1187 Libellus litis introductorius debet 1° exprimere, coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur; 2° indicare, quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincenda ea, quae asseruntur; 3° …
- 1188 § 1. Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam vidit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam standi in iudicio non deesse, debet suo decreto quam primum libellum litis introductorium aut admittere aut reicere. …
- 1189 Si iudex intra mensem ab exhibito libello litis introductorio computandum decretum non edidit, quo libellum admittit vel reicit, pars, cuius interest, instare potest, ut iudex suo munere fungatur; si vero nihilominus iudex silet, inutiliter elapsis decem …
- 1190 § 1. In decreto, quo actoris libellus litis introductorius admittitur, debet iudex vel praeses tribunalis ceteras partes in iudicium vocare seu citare ad litem contestandam statuens, utrum eae scripto respondere debeant an coram ipso se sistere …
- 1191 § 1. Decretum citationis in iudicium debet statim parti conventae intimari et simul ceteris, qui comparere debent, notum fieri. § 2. Citationi libellus litis introductorius adiungatur, nisi iudex gravi de causa censet libellum notificandum non esse …
- 1192 § 1. Citationum, decretorum, sententiarum aliorumque actorum iudicialium intimatio vel notificatio facienda est per publicos tabellarios cum syngrapha receptionis vel alio modo, qui tutissimus est, servatis legibus iuris particularis. § 2. De facto intimationis vel notificationis …
- 1193 Si citatio non est legitime intimata, nulla sunt acta processus, nisi pars nihilominus comparuit ad causam agendam.
- 1194 Si citatio legitime intimata est aut partes coram iudice steterunt ad causam agendam 1° res desinit esse integra; 2° causa fit propria illius iudicis aut tribunalis ceteroquin competentis, coram quo actio instituta est; 3° in iudice …
- 1195 § 1. Litis contestatio habetur, cum per iudicis decretum controversiae obiectum ex partium petitionibus et responsionibus desumptum definitur. § 2. Partium petitiones responsionesque praeterquam in libello litis introductorio possunt vel in responsione ad citationem exprimi vel …
- 1196 Obiectum controversiae semel definitum mutari valide non potest nisi novo decreto, gravi de causa, ad instantiam partis et auditis ceteris partibus earumque rationibus perpensis.
- 1197 Lite contestata posseseor rei alienae desinit esse bonae fidei ideoque, si damnatur, ut rem restituat, fructus quoque a die litis contestationis reddere debet et damna reparare.
- 1198 Lite contestata iudex congruum tempus partibus praestituat probationibus proponendis et explendis.
- 1199 Si pars moritur aut statum mutat aut ceseat ab officio, cuius ratione agit 1° causa nondum conclusa litis instantia suspenditur, donec heres defuncti aut successor aut is, cuius interest, litis instantiam resumpserit; 2° causa conclusa iudex …
- 1200 § 1. Si a munere cessat aut tutor vel curator aut procurator vel advocatus, qui sunt ad normam can. 1139 necessarii, litis instantia interim suspenditur. § 2. Alium autem tutorem vel curatorem iudex quam primum constituat; …
- 1201 Si nullus actus processualis nullo obstante impedimento ponitur a partibus per sex menses, litis instantia perimitur.
- 1202 Peremptio effectum habet ipso iure et adversus omnes, etiam minores, atque etiam ex officio declarari debet salvo iure petendi indemnitatem adversus tutores, curatores, administratores, procuratores, qui culpa se caruisse non probaverunt.
- 1203 Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae; immo haec vim habere possunt etiam in alio iudicio, dummodo causa inter easdem personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non aliam vim obtinent …
- 1204 Perempti iudicii expensas, quas unaquaeque ex partibus fecit, ipsa solvere debet.
- 1205 § 1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor litis instantiae renuntiare; item tum actor tum pars conventa possunt actis processus renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum. § 2. Tutores et administratores personarum iuridicarum, ut …
- 1206 Renuntiatio a iudice admissa pro actis, quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio litis instantiae itemque obligat renuntiantem ad solvendas expensas actorum, quibus renuntiatum est.
- 1207 § 1. Onus probandi incumbit ei, qui asserit. § 2. Non indigent probatione: 1° quae ab ipso iure praesumuntur; 2° facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi iure vel a iudice probatio …
- 1208 § 1. Probationes cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam utiles videntur et sunt licitae, adduci possunt. § 2. Si pars instat, ut probatio a iudice reiecta admittatur, ipse iudex rem expeditissime definiat.
- 1209 Si pars vel testis se sistere ad respondendum coram iudice renuunt, licet eos audire per personam a iudice designatam aut requirere eorum declarationem coram publico notario vel quovis alio legitimo modo.
- 1210 Iudex ad probationes colligendas ne procedat ante litis contestationem nisi gravi de causa. 1° De partium declarationibus
- 1211 Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper potest, immo debet ad instantiam partis vel ad probandum factum, quod publice interest extra dubium poni.
- 1212 § 1. Pars legitime interrogata respondere debet et veritatem integre fateri, nisi responsione revelatur delictum ab ipsa commissum. § 2. Si vero respondere recusavit, iudicis est aestimare, quid ad factorum probationem exinde erui possit.
- 1213 In casibus, in quibus bonum publicum in causa est, iudex partibus interrogandis iusiurandum de veritate dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat, nisi gravis causa aliud suadet; in aliis casibus potest pro sua prudentia.
- 1214 Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, super quibus pars interrogetur.
- 1215 Circa partium interrogationes serventur congrua congruis referendo canones de interrogatione testium.