Contenu
Code des canons des Églises orientales
- 1224 Si documenta abrasa, correcta, interpolata aliove vitio infecta demonstrantur, iudicis est aestimare, num et quanti huiusmodi documenta sint facienda.
- 1225 Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sunt aut in exemplari authentico exhibita et penes cancellariam tribunalis deposita, ut a iudice et a partibus examinari possint.
- 1226 Iudex praecipere potest, ut documentum utrique parti commune exhibeatur in iudicio.
- 1227 § l. Nemo exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari non possunt sine periculo damni, de quo in can. 1229, § 2, n. 2, aut sine periculo violationis secreti servandi. § 2. Si vero aliqua saltem …
- 1228 Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur sub iudicis moderatione.
- 1229 § 1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent. § 2. Firmo can. 1231 ab obligatione respondendi eximuntur: 1° clerici, quod attinet ad ea, quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, …
- 1230 Omnes possunt esse testes, nisi iure expresse repelluntur vel in totum vel ex parte.
- 1231 § 1. Ne admittantur ad testimonium ferendum minores infra decimum quartum aetatis annum et mente debiles; audiri tamen possunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaratur. § 2. Incapaces ad testimonium ferendum habentur: 1° qui partes …
- 1232 Pars, quae testem induxit, potest eius interrogationi renuntiare; sed pars adversa postulare potest, ut nihilominus testis interrogetur.
- 1233 § 1. Si probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur. § 2. Exhibeantur intra terminum a iudice praestitutum articuli argumentorum, super quibus petitur testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
- 1234 Iudicis est nimiam multitudinem testium refrenare.
- 1235 Antequam testes interrogantur, eorum nomina cum partibus communicentur; si vero id prudenti iudicis existimatione fieri sine gravi difficultate non potest, saltem ante publicationem testimoniorum fiat.
- 1236 Firmo can. 1231 pars petere potest, ut testis excludatur, si iusta causa demonstratur, antequam testis interrogatur.
- 1237 Citatio testis fit decreto iudicis testi legitime intimato.
- 1238 Testis ad normam iuris a iudice citatus pareat aut causam suae absentiae iudici notam faciat. c) De interrogatione testium
- 1239 § 1. Testes interrogandi sunt in sede tribunalis, nisi aliud iudici videtur. § 2. Episcopi et ii, qui suae civitatis iure simili favore gaudent, audiantur in loco ab ipsis selecto. § 3. Iudex decernat, ubi audiendi …
- 1240 Interrogationi testium partes assistere non possunt, nisi iudex, praesertim cum res est de bono privato, eas admittendas censuit; assistere tamen possunt earum procuratores vel advocati, nisi iudex propter rerum et personarum adiuncta censuit secreto esse procedendum.
- 1241 § 1. Testes seorsum singuli interrogandi sunt. § 2. Si testes inter se aut cum parte in re gravi dissentiunt, iudex discrepantes inter se conferre potest remotis, quatenus fieri potest, dissidiis et scandalo.
- 1242 Interrogatio testis fit a iudice vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius; quare partes vel promotor iustitiae vel defensor vinculi vel advocati, qui interrogationi intersunt, si alias interrogationes testi faciendas habent, has non …
- 1243 § 1. Iudex testi in mentem revocet gravem obligationem dicendi totam et solam veritatem. § 2. Iudex testi deferat iusiurandum secundum can. 1213; si vero testis renuit illud emittere, iniuratus audiatur.
- 1244 Iudex imprimis testis identitatem comprobet; exquirat, quaenam sit ei cum partibus necessitudo et, cum testi interrogationes specificas circa causam defert, sciscitetur quoque fontes eius scientiae et, quo determinato tempore ea, quae asserit, cognoverit.
- 1245 Interrogationes breves sint, interrogandi captui accommodatae, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam, quae agitur.
- 1246 § 1. Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae. § 2. Si vero ea, quae testificanda sunt, ita a memoria sunt remota, ut, nisi antea recoluntur, certo affirmari non possint, potest iudex nonnulla testem praemonere, si …
- 1247 Testes ore testimonium dicant et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agitur; hoc enim in casu adnotationes, quas secum attulerunt, consulere possunt.
- 1248 § 1. Responsio statim redigenda est scripto a notario, qui referre debet ipsa verba testimonii saltem, quod attinet ad ea, quae obiectum iudicii directe attingunt. § 2. Admitti potest usus inventorum technicorum, quibus voces reproducuntur, dummodo …
- 1249 Notarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria dignis, quae forte acciderunt, dum testes interrogati sunt.
- 1250 § 1. In fine interrogationis coram teste legi debent, quae notarius de eius responsionibus scripto redegit, vel testi audita facere, quae ope inventi technici de eius responsionibus incisa sunt, dato eidem testi iure addendi, supprimendi, corrigendi, …
- 1251 Testes, etsi iam interrogati, possunt parte postulante aut ex officio, antequam testimonia publicantur, denuo ad interrogationem vocari, si iudex id necessarium vel utile ducit, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae quodvis absit periculum.
- 1252 Testibus secundum aequam iudicis taxationem solvi debent expensae, quas fecerunt, et lucrum, quod amiserunt, testimonii ferendi causa. d) De testimoniorum fide
- 1253 In aestimandis testimoniis iudex requisitis, si opus est, testimonialibus litteris consideret: 1° quae condicio sit personae quaeve honestas; 2° utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama …