CCEO
Procès et tribunaux
- 1265Praesumptiones, quae ab ipso iure non statuuntur, iudex, ut ad iustam sententiam deveniat, conicere potest, dummodo hoc fiat ex facto certo et determinato, quod cum obiecto controversiae cohaeret.
- 1266Qui pro se habet ea, quae ab ipso iure praesumuntur, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam.
- 1267Causa incidens habetur, quoties incepta litis instantia quaestio proponitur, quae, etsi libello litis introductorio non continetur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet, ut solvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.
- 1268Causa incidens proponitur scripto vel ore indicato nexu, qui intercedit inter ipsam et causam principalem, coram iudice competenti ad causam principalem definiendam.
- 1269§ 1. Iudex recepta petitione et auditis partibus expeditissime definiat, utrum proposita quaestio incidens fundamentum habere videatur et nexum cum causa principali an vero sit in limine reicienda, et, si eam admittit, num talis sit gravitatis, ut debeat solvi per sententiam interlocutoriam …
- 1270§ 1. Si quaestio incidens solvi debet per sententiam, serventur canones de iudicio contentioso summario, nisi attenta rei gravitate aliud iudici videtur. § 2. Si vero solvi debet per decretum, tribunal potest rem committere auditori vel praesidi.
- 1271Antequam finitur causa principalis, iudex vel tribunal potest decretum vel sententiam interlocutoriam iusta de causa revocare aut reformare sive ad instantiam partis sive ex officio auditis partibus. 1° De partibus non comparentibus
- 1272§ 1. Si pare conventa citata non comparuit nec idoneam absentiae excusationem attulit aut non respondit ad normam can. 1190, § 1, iudex eam decreto a iudicio absentem declaret et decernat, ut causa servatis servandis usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem procedat. …
- 1273§ 1. Si pars conventa deinde in iudicio se sistit aut responsum dedit ante causae definitionem, conclusiones et probationes afferre potest firmo can. 1283; caveat autem iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur. § 2. Etsi pars …
- 1274Si die et hora ad litis contestationem praestitutis actor neque comparuit neque idoneam excusationem attulit 1° iudex eum citet iterum; 2° si actor novae citationi non paruit, praesumitur litis instantiae renuntiavisse; 3° si vero postea in processu intervenire vult, servetur can. 1273.
- 1275§ 1. Pars absens a iudicio, quae iustum impedimentum non probavit, tenetur obligatione solvendi expensas iudiciales, quae ob ipsius absentiam factae sunt, necnon, si opus est, indemnitatem alteri parti praestandi. § 2. Si et actor et pars conventa fuerunt absentes a iudicio, …
- 1276§ 1. Is, cuius interest, admitti potest ad interveniendum in causa in quolibet gradu iudicii sive ut pars, quae proprium ius defendit, sive accessorie ad aliquam partem adiuvandam. § 2. Sed ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in …
- 1277Tertium, cuius interventus videtur necessarius, iudex auditis partibus debet in iudicium vocare. 3° De attentatis lite pendente
- 1278Attentatum est actus, quo, lite pendente, ab una parte adversus alteram vel a iudice adversus alterutram vel utramque aliquid innovatur in praeiudicium partis et ea dissentiente sive circa materiam iudicii sive circa iura processualia, nisi ipso iure innovatio admittitur.
- 1279Attentatum est ipso iure nullum, quare iudex decernere debet eius revocationem; sanatur tamen ipso iure, si intra mensem a die habitae notitiae de attentato computandum quaestio de eo iudici non proponitur.
- 1280Quaestiones de attentatis expeditissime definiendae sunt a iudice causae principalis, si pars attentatum patravit; si vero ipse iudex attentatum patravit, a tribunali appellationis.
- 1281§ 1. Acquisitis probationibus iudex decreto partibus et earum advocatis permittere debet sub poena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis cancellariam inspiciant; quin etiam advocatis id petentibus dari potest actorum exemplar; in causis vero, quae ad bonum publicum spectant, iudex …
- 1282§ 1. Expletis omnibus, quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa devenitur. § 2. Haec conclusio habetur, quoties aut partes declaraverunt se nihil aliud adducendum habere aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum est aut iudex declaravit se …
- 1283§ 1. Post conclusionem in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios vocare aut alias probationes, quae antea non sunt petitae, disponere tantummodo 1° in causis, in quibus agitur de solo bono privato partium, si omnes partes consentiunt; 2° in ceteris …
- 1284Facta conclusione in causa iudex congruum spatium temporis praestituat ad defensiones vel animadversiones exhibendas.
- 1285§ 1. Defensiones et animadversiones scripto dandae sunt, nisi disputationem pro tribunali sedente iudex partibus consentientibus satis esse censet. § 2. Si defensiones cum praecipuis documentis typis imprimuntur, praevia iudicis licentia requiritur salva secreti obligatione, si qua est. § 3. Circa extensionem …
- 1286§ 1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus utrique parti responsiones exhibere licet intra breve tempus a iudice praestitutum. § 2. Hoc ius partibus semel tantum est, nisi iudici gravi de causa iterum videtur esse concedendum; tunc autem concessio uni parti facta alteri …
- 1287§ 1. Omnino prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum informationes iudici datae, quae maneant extra acta causae. § 2. Si causae discussio scripto facta est, iudex potest statuere, ut moderata disputatio fiat ore pro tribunali sedente ad quaestiones nonnullas illustrandas.
- 1288Disputationi orali, de qua in cann. 1285, § 1 et 1287, § 2, assistat notarius, ut, si iudex praecipit aut pars postulat et iudex consentit, de disceptatis et conclusis scripto statim referre poseit.
- 1289Si partes parare sibi tempore utili praestituto defensionem neglexerunt aut se remittunt iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habet plane perspectam, potest statim sententiam pronuntiare requisitis tamen animadversionibus promotoris iustitia et defensoris vinculi, si iudicio intersunt.
- 1290Causa iudiciali modo pertractata, si est principalis, definitur a iudice per sententiam definitivam; si est incidens, per sententiam interlocutoriam firmo can. 1269, § 1.
- 1291§ 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem sententia definiendam. § 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis. § 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia firmis praescriptis legis de quarundam …
- 1292§ 1. In tribunali collegiali, quo die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses statuat et, nisi specialis causa aliud suadet, in ipsa sede tribunalis conventus habeatur, cui nemo praeter collegii iudices adesse potest. § 2. Assignato conventui die singuli iudices …
- 1293§ 1. Si iudex est unicus, ipse sententiam redigit. § 2. In tribunali collegiali sententia redigenda est desumendo motiva ex eis, quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicum definita sunt motiva praeferenda; sententia deinde singulorum iudicum approbationi subicienda …
- 1294Sententia debet 1° definire controversiam coram tribunali agitatam data singulis dubiis congrua responsione; 2° definire, quae sint partium obligationes ex iudicio ortae et quomodo implendae sint; 3° exponere rationes seu motiva tam in iure quam in facto, quibus pars dispositiva sententiae innititur; …