CCEO
Canone 1138
Titolo XXIV. Giudizi in generale
Processi e tribunali
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Personae iuridicae in iudicio etant per suos legitimos repraesentantes.
§ 2. Quoties in periculo versantur bona, ad quae alienanda alicuius consensus vel consilium vel licentia requiritur, idem consensus vel consilium vel licentia requiritur etiam ad litem incohandam vel contestandam.
§ 3. In casu vero defectus vel neglegentiae repraesentantis potest ipse Hierarcha per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum iuridicarum, quae sub eius potestate sunt.