CCEO
Canone 1486
Titolo XXVIII. Procedura per infliggere pene
Diritto e procedura penale
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Ad validitatem decreti, quo poena irrogatur, requiritur, ut 1° accusatus de accusatione atque probationibus certior fiat data sibi opportunitate ius ad sui defensionem plene exercendi, nisi ad normam iuris citatus comparere neglexit; 2° discussio oralis inter Hierarcham vel eius delegatum et accusatum habeatur praesentibus promotore iustitiae et notario; 3° in ipso decreto exponatur, quibus rationibus in facto et in iure punitio innitatur.
§ 2. Poenae autem, de quibus in can. 1426, § 1, sine hac procedura imponi possunt, dummodo de earum acceptatione ex parte rei scripto constet.