CCEO
Canone 789
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
LatinaEtsi matrimonium de cetero valide celebrari potest, sacerdos praeter alios casus iure determinatos sine licentia Hierarchae loci ne benedicat 1° matrimonium vagorum; 2° matrimonium, quod ad normam iuris civilis agnosci vel iniri non potest; 3° matrimonium eius, qui obligationibus naturalibus tenetur erga tertiam partem filiosve ex praecedenti unione cum illa parte ortos; 4° matrimonium filii familias minoris insciis aut invitis parentibus; 5° matrimonium eius, qui sententia ecclesiastica vetatur transire ad novum matrimonium, nisi quasdam condiciones implet; 6° matrimonium eius, qui publice fidem catholicam abiecit, etsi ad Ecclesiam vel Communitatem ecclesialem acatholicam non transiit; Hierarcha loci vero hoc in casu licentiam ne concedat nisi servato can. 814 congrua congruis referendo.