CCEO
Canone 910
Titolo XIX. Persone e atti giuridici
Persone, uffici e governo
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium.
§ 2. Persona minor in exercitio suorum iurium potestati parentum vel tutorum subest eis exceptis, in quibus minores iure divino vel canonico ab eorum potestate exempti sunt; ad constitutionem tutorum quod attinet, serventur praescripta iuris civilis, nisi aliter iure communi vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris cavetur et firmo iure Episcopi eparchialis tutores, si opus est, per se ipsum constituendi.