Contenuto

Codice dei Canoni delle Chiese Orientali

  1. 1542 Praescriptioni obnoxia non sunt 1° iura et obligationes, quae sunt legis divinae; 2° iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 3° iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium directe respiciunt; 4° fines certi et indubii …
  2. 1543 Nisi aliter iure expresse cavetur, tempus supputetur ad normam canonum, qui sequuntur.
  3. 1544 § 1. Tempus continuum intellegitur, quod nullam patitur interruptionem. § 2. Tempus utile intellegitur, quod ita ius suum exercenti aut persequenti competit, ut ignoranti aut illi, qui agere non potest, non currat.
  4. 1545 § 1. In iure dies intellegitur spatium constans ex 24 horis continuo supputandis et incipit a media nocte; hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 dierum, annus spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicuntur sumendi, …
  5. 1546 § 1. Dies, a quo calculus incipit, non computatur in termino, nisi huius initium coincidit cum initio diei aut aliter expresse iure cavetur. § 2. Dies, ad quem calculus dirigitur, computatur in termino, qui, si tempus …
Riferimento

Caricamento…