Contenuto

Codice dei Canoni delle Chiese Orientali

  1. 989 Potestas exsecutiva ordinaria necnon potestas ad universitatem casuum delegata late interpretanda est, alia vero quaelibet stricte; cui tamen potestas delegata est, ea quoque intelleguntur concessa, sine quibus eadem potestas exerceri non potest.
  2. 990 § 1. Potestas exsecutiva pluribus delegata praesumitur eisdem delegata singillatim. § 2. Pluribus singillatim ad idem negotium agendum delegatis, qui prius negotium tractare incohavit, alios ab eodem agendo excludit, nisi postea impeditus est aut in negotio …
  3. 991 § 1. Potestas ordinaria amittitur amisso officio, cui adnexa est. § 2. Nisi aliter iure cavetur, suspenditur potestas ordinaria, si contra privationem vel amotionem ab officio legitime appellatur vel recursus interponitur.
  4. 992 § 1. Potestas delegata amittitur expleto mandato; elapso tempore collationis vel exhausto numero casuum, pro quibus collata est; cessante causa finali delegationis; revocatione delegantis delegato directe intimata necnon renuntiatione delegati deleganti facta et ab eo acceptata; …
  5. 993 Potestas regiminis exsecutiva non suspenditur interposito recursu, nisi aliter iure communi expresse cavetur.
  6. 994 In errore communi de facto aut de iure itemque in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti supplet Ecclesia pro foro et externo et interno potestatem regiminis exsecutivam.
  7. 995 Praescripta iuris de potestate regiminis exsecutiva valent, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat, etiam de potestate, de qua in cann. 441, § 1 et 511, § 1 et de facultatibus, quae ad …
  8. 996 Quae in canonibus huius tituli de decretis statuuntur, applicanda sunt ad omnes actus administrativos singulares, qui in foro externo ex quavis legitima potestate in Ecclesia extra iudicium ponuntur, eis exceptis, qui a Romano Pontifice vel a …
  9. 997 § 1 Qui se decreto gravatum esse censet, potest ad auctoritatem superiorem ei, qui hoc decretum tulit, ad normam iuris recurrere. § 2. Primus recursus adversus decreta Protosyncelli vel Syncellorum ad Episcopum eparchialem interponitur, adversus vero …
  10. 998 § 1. Valde optandum est, ut, si quis gravatum se decreto putat, non fiat inter ipsum et decreti auctorem contentio, sed inter eos de aequa solutione quaerenda tractetur, gravibus quoque hominibus ad mediationem vel studium forte …
  11. 999 § 1. Antequam aliquis recursum interponit, debet revocationem vel emendationem decreti scripto ab eiusdem auctore petere intra peremptorium terminum decem dierum a die intimationis decreti computandum; qua petitione facta etiam suspensio exsecutionis ipso iure petita intellegitur. …
  12. 1000 § 1. In casibus, in quibus recursus suspendit decreti exsecutionem, idem efficit etiam petitio, de qua in can. 999, § 1. § 2. In ceteris casibus, nisi intra decem dies a recepta petitione computandos auctor decreti …
  13. 1001 § 1. Recursus interponi debet intra peremptorium terminum quindecim dierum. § 2. Terminus quindecim dierum decurrit: 1° in casu, in quo petitio revocationis vel emendationis decreti praemittenda est, ex die intimationis decreti, quo auctor prius decretum …
  14. 1002 Auctoritas superior decretum, quo recursus deciditur, intra sexaginta dies a recepto recursu computandos ferre debet, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris alios terminos statuit; si vero hoc factum non est et recurrens scripto petit, ut …
  15. 1003 In recursibus adversus decreta administrativa servetur congrua congruis referendo can. 1517; recurrens semper ius habet procuratorem vel advocatum adhibendi vitatis inutilibus moris; immo patronus ex officio constituatur, si recurrens patrono caret et auctoritas superior eum necessarium …
  16. 1004 Auctoritas superior, quae de recursu videt, potest decretum non solum confirmare vel nullum declarare, sed etiam rescindere et revocare, non vero emendare, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris etiam haec potestas auctoritati superiori tribuitur.
  17. 1005 Etsi decretum ab auctoritate superiore confirmatum, nullum declaratum, rescissum, revocatum vel emendatum est, de reparatione damnorum, si forte debetur, respondit ille, qui primum decretum tulit; auctoritas superior vero eatenus tantum respondet, quatenus ex suo decreto damna …
  18. 1006 Recursus adversus decretum administrativum Patriarchae, etsi agitur de decreto, quod eparchiam Patriarchae respicit, vel de decreto, quo Patriarcha recursum decidit, fit ad specialem coetum Episcoporum ad normam iuris particularis constituendum, nisi quaestio ad Sedem Apostolicam defertur; …
  19. 1007 Ecclesia in procurando bono hominum spirituali bonis temporalibus eget et utitur, quatenus propria eius missio id postulat; quare ipsi ius nativum competit acquirendi, possidendi, administrandi atque alienandi ea bona temporalia, quae ad fines ei proprios praesertim …
  20. 1008 § 1. Romanus Pontifex est omnium bonorum Ecclesiae temporalium supremus administrator et dispensator. § 2. Dominium bonorum Ecclesiae temporalium sub suprema auctoritate Romani Pontificis ad eam pertinet personam iuridicam, quae bona legitime acquisivit.
  21. 1009 § 1. Subiectum capax bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi ad normam iuris canonici est quaevis persona iuridica. § 2. Bona temporalia omnia, quae ad personas iuridicas pertinent, sunt bona ecclesiastica.
  22. 1010 Personae iuridicae bona temporalia acquirere possunt omnibus iustis modis, quibus aliis licet.
  23. 1011 Auctoritati competenti ius est exigendi a christifidelibus, quae ad fines Ecclesiae proprios sunt necessaria.
  24. 1012 § 1. Ius est Episcopo eparchiali, quatenus hoc necessarium est ad bonum eparchiae, de consensu consilii a rebus oeconomicis imponendi personis iuridicis sibi subditis tributa uniuscuiusque personae reditibus proportionata; nullum vero tributum imponi potest super oblationibus …
  25. 1013 § 1. Episcopi eparchialis est intra limites iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statutos determinare taxas pro variis actibus potestatis regiminis et oblationes occasione celebrationis Divinae Liturgiae, sacramentorum, sacramentalium vel quarumvis aliarum celebrationum liturgicarum, nisi aliter …
  26. 1014 In omnibus ecclesiis, quae habitualiter christifidelibus patent, Episcopus eparchialis praecipere potest, ut colligantur oblationes pro determinatis inceptis Ecclesiae.
  27. 1015 Eleemosynas colligere personis plysicis vel iuridicis non licet nisi de licentia auctoritatis, cui subiectae sunt, et de consensu scripto dato Hierarchae loci, ubi eleemosynae colliguntur.
  28. 1016 § 1. Oblationes ad certum finem factae nonnisi ad eundem finem destinari possunt. § 2. Nisi contrarium constat, oblationes moderatoribus vel administratoribus cuiusvis personae iuridicae factae praesumuntur ipsi personae iuridicae datae. § 3. Hae oblationes repudiari …
  29. 1017 Praescriptionem ad normam cann. 1540 - 1542 Ecclesia recipit etiam pro bonis temporalibus.
  30. 1018 Res sacrae, quae scilicet dedicatione vel benedictione ad cultum divinum destinatae sunt, si in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, sed eas adhibere ad usus profanos non licet, nisi dedicationem vel benedictionem amiserunt; …
Riferimento

Caricamento…