Vai al contenuto
Contenuto
Codice dei Canoni delle Chiese Orientali
-
1540
Praescriptionem tamquam iuris subiectivi acquirendi vel amittendi necnon ab obligationibus se liberandi modum, prout est in iure civili, Ecclesia recipit, nisi aliud iure communi statuitur.
→
-
1541
Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nititur non solum initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti salvo can. 1152.
→
-
1542
Praescriptioni obnoxia non sunt 1° iura et obligationes, quae sunt legis divinae; 2° iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 3° iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium directe respiciunt; 4° fines certi et indubii …
→
-
1543
Nisi aliter iure expresse cavetur, tempus supputetur ad normam canonum, qui sequuntur.
→
-
1544
§ 1. Tempus continuum intellegitur, quod nullam patitur interruptionem. § 2. Tempus utile intellegitur, quod ita ius suum exercenti aut persequenti competit, ut ignoranti aut illi, qui agere non potest, non currat.
→
-
1545
§ 1. In iure dies intellegitur spatium constans ex 24 horis continuo supputandis et incipit a media nocte; hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 dierum, annus spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicuntur sumendi, …
→
-
1546
§ 1. Dies, a quo calculus incipit, non computatur in termino, nisi huius initium coincidit cum initio diei aut aliter expresse iure cavetur. § 2. Dies, ad quem calculus dirigitur, computatur in termino, qui, si tempus …
→