Contenuto

Codice dei Canoni delle Chiese Orientali

  1. 962 Ut postulatio vim habeat, saltem duae ex tribus partibus suffragiorum requiruntur; secus ad electionem procedatur, ac si nihil actum sit.
  2. 963 § 1. Coetus postulationem quam primum nec ultra octo dies mittere debet ad auctoritatem competentem, ad quam pertinet electionem confirmare; quae auctoritas, si potestatem ab impedimento dispensandi non habet et postulationem admittere vult, dispensationem ab auctoritate …
  3. 964 § 1. Non admissa ab auctoritate competenti postulatione ius eligendi ad coetum redit. § 2. Admissio vero postulationis statim intimetur postulato et servetur can. 957, §§ 2 et 3. § 3. Qui admissam postulationem acceptat, pleno …
  4. 965 § 1. Amittitur officium praeter alios casus iure praescriptos elapso tempore determinato, expleta aetate iure definita, renuntiatione, translatione, amotione necnon privatione. § 2. Resoluto quovis modo iure auctoritatis, a qua est collatum, officium non amittitur, nisi …
  5. 966 Amissio officii, quae effectum sortita est, quam primum omnibus nota fiat, quibus aliquod ius in provisione canonica officii competit.
  6. 967 Qui sui compos est, potest officio iusta de causa renuntiare.
  7. 968 Renuntiatio facta ex metu gravi et iniuste incusso, dolo, errore substantiali aut simoniace ipso iure nulla est.
  8. 969 Renuntiatio, ut valeat, scripto vel coram duobus testibus auctoritati fieri debet, cui provisio canonica officii, de quo agitur, competit; nisi acceptatione eget, statim effectum sortitur.
  9. 970 § 1. Renuntiatio, quae acceptatione eget, effectum sortitur, postquam renuntianti acceptatio renuntiationis intimata est; si vero intra tres menses renuntianti acceptatio renuntiationis intimata non est, renuntiatio omni vi caret. § 2. Renuntiatio nonnisi antequam eius acceptatio …
  10. 971 Ille, qui officio renuntiavit, idem officium alio ex titulo consequi potest.
  11. 972 § 1. Translatio ab eo tantum fieri potest, qui ius habet providendi officio, quod amittitur, et simul officio, quod confertur. § 2. Si translatio fit invito eo, qui officium detinet, requiritur gravis causa et servetur modus …
  12. 973 § 1. In casu translationis prius officium vacat capta possessione canonica alterius officii, nisi aliter iure cautum aut ab auctoritate competenti praescriptum est. § 2. Remunerationem cum priore officio conexam translatus percipit, donec alterius possessionem canonicam …
  13. 974 § 1. Ab officio aliquis amovetur sive decreto ab auctoritate competenti legitime lato servatis quidem iuribus forte ex contractu quaesitis sive ipso iure ad normam can. 976. § 2. Decretum amotionis ut effectum sortiatur, scripto intimandum …
  14. 975 § 1. Nisi aliter iure cavetur, ab officio quod confertur ad tempus indeterminatum non potest aliquis amoveri nisi gravi de causa et servato modo iure praescripto; idem valet, ut quis ab officio, quod ad tempus determinatum …
  15. 976 § 1. Ipso iure ab officio amovetur 1° qui statum clericalem amisit; 2° qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit; 3° clericus, qui matrimonium, etsi civile tantum, attentavit. § 2. …
  16. 977 Si quis non quidem ipso iure, sed per decretum auctoritatis competentis amovetur ab officio, quo eiusdem subsistentiae providetur eadem auctoritas curet, ut ipsius subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi aliter provisum est.
  17. 978 Privatio officii nonnisi in poenam delicti infligi potest.
  18. 979 § 1. Potestatis regiminis, quae ex divina institutione est in Ecclesia, ad normam iuris habiles sunt, qui in ordine sacro sunt constituti. § 2. In exercitio potestatis regiminis ceteri christifideles ad normam iuris cooperari possunt.
  19. 980 § 1. Potestas regiminis alia est fori externi, alia fori interni sive sacramentalis sive non sacramentalis. § 2. Si potestas regiminis exercetur pro solo foro interno, effectus, quos eius exercitium natum est habere pro foro externo, …
  20. 981 § 1. Potestas regiminis ordinaria ea est, quae ipso iure alicui officio adnectitur; delegata, quae ipsi personae non mediante officio conceditur. § 2. Potestas regiminis ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.
  21. 982 § 1. Facultates habituales reguntur praescriptis de potestate delegata. § 2. Facultas habitualis vero Hierarchae concessa, nisi in eius concessione aliter cautum est aut electa est industria personae, non perimitur resoluto iure Hierarchae, cui concessa est, …
  22. 983 § 1. Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae delegationis. § 2. Delegatus, qui sive circa res sive circa personas fines sui mandati excedit, nihil agit. § 3. Fines sui mandati excedere non intellegitur delegatus, …
  23. 984 § 1. Hierarchae sunt praeter Romanum Pontificem imprimis Patriarcha, Archiepiscopus maior, Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, atque Episcopus eparchialis necnon illi, qui eis interim in regimine ad normam iuris succedunt. § 2. Hierarchae loci, …
  24. 985 § 1. Potestas regiminis distinguitur in legislativam, exsecutivam et iudicialem. § 2. Potestas legislativa exercenda est modo iure praescripto et ea, quam in Ecclesia habet legislator infra supremam Ecclesiae auctoritatem, delegari valide non potest, nisi aliter …
  25. 986 Potestatem exsecutivam aliquis, etsi extra fines territorii exsistens, exercere potest in subditos, etiam a territorio absentes, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat; in peregrinos in territorio actu degentes, si agitur de favoribus …
  26. 987 Quae iure communi et iure particulari Ecclesiae sui iuris nominatim Episcopo eparchiali in ambitu potestatis regiminis exsecutivae tribuuntur, intelleguntur competere soli Episcopo eparchiali et Exarcho exclusis Protosyncello et Syncellis nisi de mandato speciali.
  27. 988 § 1. Potestas exsecutiva ordinaria delegari potest sive ad actum sive ad universitatem casuum, nisi aliter iure expresse cavetur. § 2. Potestas exsecutiva a Sede Apostolica vel a Patriarcha delegata subdelegari potest sive ad actum sive …
  28. 989 Potestas exsecutiva ordinaria necnon potestas ad universitatem casuum delegata late interpretanda est, alia vero quaelibet stricte; cui tamen potestas delegata est, ea quoque intelleguntur concessa, sine quibus eadem potestas exerceri non potest.
  29. 990 § 1. Potestas exsecutiva pluribus delegata praesumitur eisdem delegata singillatim. § 2. Pluribus singillatim ad idem negotium agendum delegatis, qui prius negotium tractare incohavit, alios ab eodem agendo excludit, nisi postea impeditus est aut in negotio …
  30. 991 § 1. Potestas ordinaria amittitur amisso officio, cui adnexa est. § 2. Nisi aliter iure cavetur, suspenditur potestas ordinaria, si contra privationem vel amotionem ab officio legitime appellatur vel recursus interponitur.
Riferimento

Caricamento…