CCEO

Lettura continua

1534

Per non usum vel per usum contrarium privilegium aliis non onerosum non cessat; si vero privilegium in aliorum gravamen cedit, amittitur si accedit legitima praescriptio aut tacita renuntiatio.

1535

Qui abutitur potestate sibi ex privilegio data, ab Hierarcha moneatur; graviter abutentem ac frustra monitum Hierarcha privet privilegio, quod ipse concessit; si vero privilegium concessum est ab auctoritate superiore, eandem Hierarcha certiorem facere tenetur. 2° De dispensationibus

1536

§ 1. Dispensatio, scilicet legis mere ecclesiasticae in casu speciali relaxatio, concedi potest tantum iusta ac rationabili de causa habita ratione adiunctorum casus et gravitatis legis, a qua dispensatur; secus dispensatio illicita et, nisi ab ipso legislatore aut ab auctoritate superiore data est, etiam invalida est.

§ 2. Bonum spirituale christifidelium est iusta et rationabilis causa.

§ 3. In dubio de sufficientia causae dispensatio licite et valide conceditur.

1537

Dispensationi obnoxiae non sunt leges, quatenus determinant ea, quae institutorum aut actuum iuridicorum essentialiter sunt constitutiva, nec leges processuales et poenales.

1538

§ 1. Episcopus eparchialis dispensare potest tam a legibus iuris communis quam a legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris in casu speciali christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam exercet, quoties id ad eorum bonum spirituale conferre iudicat, nisi ab auctoritate, quae leges tulit, reservatio facta est.

§ 2. Si difficile est adire auctoritatem, cui dispensatio reservata est, et simul in mora est periculum gravis damni, omnis Hierarcha in casu speciali dispensare potest christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam exercet, dummodo agatur de dispensatione, quam eadem auctoritas in eisdem adiunctis concedit, firmo can. 396.

1539

Qui habet potestatem dispensandi, eam exercere potest, etiam extra territorium exsistens, in subditos, etsi a territorio absentes, atque, nisi contrarium expresse statuitur, in peregrinos quoque in territorio actu degentes necnon erga seipsum.

1540

Praescriptionem tamquam iuris subiectivi acquirendi vel amittendi necnon ab obligationibus se liberandi modum, prout est in iure civili, Ecclesia recipit, nisi aliud iure communi statuitur.

1541

Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nititur non solum initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti salvo can. 1152.

1542

Praescriptioni obnoxia non sunt 1° iura et obligationes, quae sunt legis divinae; 2° iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 3° iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium directe respiciunt; 4° fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum; 5° obligationes et onera celebrationem Divinae Litnrgiae respicientia; 6° provisio canonica officii, quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri requirit; 7° ius visitationis et obligatio oboedientiae ita, ut personae in Ecclesia a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint.

1543

Nisi aliter iure expresse cavetur, tempus supputetur ad normam canonum, qui sequuntur.

1544

§ 1. Tempus continuum intellegitur, quod nullam patitur interruptionem.

§ 2. Tempus utile intellegitur, quod ita ius suum exercenti aut persequenti competit, ut ignoranti aut illi, qui agere non potest, non currat.

1545

§ 1. In iure dies intellegitur spatium constans ex 24 horis continuo supputandis et incipit a media nocte; hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 dierum, annus spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicuntur sumendi, prout sunt in calendario.

§ 2. Si tempus est continuum, mensis et annus semper sumendi sunt, prout sunt in calendario.

1546

§ 1. Dies, a quo calculus incipit, non computatur in termino, nisi huius initium coincidit cum initio diei aut aliter expresse iure cavetur.

§ 2. Dies, ad quem calculus dirigitur, computatur in termino, qui, si tempus constat ex uno vel pluribus mensibus aut annis, ex una vel pluribus hebdomadibus, finitur elapso ultimo die eiusdem numeri aut, si mensis die eiusdem numeri caret, elapso ultimo die mensis.

Riferimento

Caricamento…