CCEO

Processi e tribunali

  1. 1325§ 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum lata est, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari allatis novis eisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione computandum; tribunal appellationis autem intra mensem ab …
  2. 1326§ 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum. § 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: 1° sententia ita probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt, ut sine illis …
  3. 1327§ 1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 1 - 3, petenda est a iudice, qui sententiam tulit, intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos. § 2. Restitutio in integrum propter motiva, de …
  4. 1328§ 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit. § 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio est petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest, ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem in integrum petenti idonea cautione …
  5. 1329Concessa restitutione in integrum iudex pronuntiare debet de merito causae. 3° De oppositione tertii
  6. 1330Qui ex sententia definitiva inter alios lata, quae exsecutioni mandari potest, suorum iurium laesionem veretur, sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare potest.
  7. 1331§ 1. Oppositio tertii fieri potest vel postulando revisionem sententiae a tribunali, quod eam tulit, vel provocando ad tribunal appellationis. § 2. Si petitio admissa est et oppositor agit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione statutis; si coram tribunali, quod sententiam …
  8. 1332§ 1. Oppositor in quolibet casu probare debet ius suum revera esse laesum aut laesum iri. § 2. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia, quatenus aut ipsa est causa laesionis aut, si exsecutioni mandatur, oppositorem gravi praeiudicio est affectura.
  9. 1333Si oppositor ius suum probavit, sententia antea lata reformanda est a tribunali secundum oppositoris petitionem.
  10. 1334Pauperes, qui omnino impares sunt expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium, si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.
  11. 1335Statuta tribunalis debent normas dare 1° de expensis iudicialibus a partibus solvendis vel compensandis; 2° de procuratorum, advocatorum et interpretum remuneratione deque testium indemnitate; 3° de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis; 4° de reparatione damnorum, quae debetur ab eo, qui non …
  12. 1336A pronuntiatione circa expensas, remunerationes et damna reparanda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem iudicem, qui potest taxationem emendare.
  13. 1337§ 1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest salvo can. 1328. § 2. Iudex, qui sententiam tulit, et, si appellatio interposita est, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere possunt ex officio vel …
  14. 1338Non antea exsecutioni locus esse potest, quam exsecutorium iudicis decretum habetur, quo edicitur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
  15. 1339Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigit, quaestio incidens habetur ab illo iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
  16. 1340§ 1. Nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur, sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi sententia in primo gradu iudicii lata est. § 2. Si vero hic renuit vel neglegit, parte, cuius interest, …
  17. 1341§ 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae est permissum, debet sententiam secundum obviam verborum significationem exsecutioni mandare. § 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; si vero habet aliunde …
  18. 1342§ 1. Quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur. § 2. Si pars damnata est ad rem mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso tenore sententiae …
  19. 1343§ 1. Iudicio contentioso summario tractari possunt omnes causae iure non exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium petit. § 2. Si iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis iure exclusis, actus iudiciales sunt nulli.
  20. 1344§ 1. Libellus litis introductorius praeter ea, quae in can. 1187 recensentur, debet 1° facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et perspicue exponere; 2° probationes, quibus actor facta demonstrare intendit quasque simul afferre non potest, ita indicare, ut statim colligi a …
  21. 1345§ 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1103, § 2 inutile cessit, iudex, si aestimat libellum litis introductorium aliquo fundamento niti, intra tres dies decreto ad calcem libelli apposito praecipiat, ut exemplar petitionis statim notificetur parti conventae, dato huic iure mittendi …
  22. 1346Si exceptiones partis conventae id exigunt, iudex actori determinet terminum ad respondendum ita, ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat.
  23. 1347§ 1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in cann. 1345, § 1 et 1346, iudex perspectis autis formulam dubii determinet; deinde ad audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula. § …
  24. 1348In audientia primum tractantur quaestiones, de quibus in cann. 1118, 1119, 1121 et 1122.
  25. 1349§ 1. Probationes colliguntur in audientia salvo can. 1071. § 2. Pars eiusque advocatus assistere possunt interrogationi ceterarum partium, testium et peritorum.
  26. 1350Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in eis tantummodo, quae pertinent ad substantiam rei controversae, et ab eisdem subscribendae.
  27. 1351Probationes, quae non sunt in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1110; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1283 novas probationes decernere.
  28. 1352Si in audientia omnes probationes colligi non potuerunt, altera statuatur andientia.
  29. 1353Probationibus collectis fit in eadem audientia discussio oralis.
  30. 1354§ 1. Nisi quid ex discussione supplendum in instructione causae comperitur, vel aliud exsistit, quod impedit, ne sententia ad normam iuris feratur, iudex expleta audientia statim causam decidat; pars dispositiva sententiae statim coram partibus praesentibus legatur. § 2. Potest autem tribunal propter …
Riferimento

Caricamento…