CCEO
Chierici, laici e vita consacrata
- 503§ 1. Qui a monasterio legitime discedit vel ab eo legitime dimissus est, nihil ab eo repetere potest ob quamlibet operam in eo praestitam. § 2. Monasterium tamen aequitatem et caritatem servet erga sodalem, qui ab eo separatur.
- 504§ 1. Ordo est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales, etsi non sunt monachi, professionem emittunt, quae professioni monasticae aequiparatur. § 2. Congregatio est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua sodales professionem emittunt cum tribus votis publicis …
- 505§ 1. Ordo est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectus aut per eiusdem decretum ut talis agnitus est; iuris patriarchalis vero, si a Patriarcha erectus decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutus non est. § 2. Congregatio est: 1° iuris pontificii, si a …
- 506§ 1. n Episcopus eparchialis erigere potest tantum congregationes; sed eas ne erigat nisi praevia licentia scripto data Sedis Apostolicae et insuper intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis nisi consulto Patriarcha. § 2. Patriarcha erigere potest ordines et congregationes de consensu Synodi permanentis …
- 507§ 1. Ordo, etiam iuris patriarchalis, legitime erectus, etsi ex una tantum domo constat, supprimi non potest nisi a Sede Apostolica, cui etiam reservatur de bonis suppressi ordinis statuere salva offerentium voluntate. § 2. Congregationem iuris patriarchalis vel eparchialis legitime erectam, etsi …
- 508§ 1. Provincia indicat partem eiusdem ordinis vel congregationis ex pluribus domibus constantem, quam Superior maior immediate regit. § 2. Ordinem vel congregationem in provincias dividere, provincias coniungere, aliter circumscribere vel supprimere novasque erigere, pertinet ad auctoritatem a statutis ordinis vel congregationis …
- 509§ 1. Ordo vel congregatio domum valide erigere non potest nisi de consensu scripto dato Episcopi eparchialis; si agitur de erigenda prima domo ordinis vel congregationis iuris patriarchalis in aliqua eparchia, requiritur intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis consensus Patriarchae vel in ceteris …
- 510Domus ordinis vel congregationis valide supprimi non potest nisi consulto Episcopo eparchiali; suppressio vero unicae domus ordinis vel congregationis eidem auctoritati reservatur, cuius est secundum can. 507 ipsum ordinem vel congregationem supprimere. 2° De Superioribus, de Synaxibus et de oeconomis in ordinibus …
- 511§ 1. In ordinibus et congregationibus Superiores et Synaxes eam potestatem habent, quae iure communi et statutis determinatur. § 2. In ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis autem Superiores et Synaxes insuper habent potestatem regiminis pro foro externo et interno …
- 512§ 1. Synaxis generalis, quae superior auctoritas ad normam statutorum est, efformetur ita, ut totum ordinem vel congregationem repraesentans verum signum eiusdem unitatis in caritate fiat. § 2. Non solum provinciae et domus, sed etiam omnis sodalis optata sua modo in statutis …
- 513§ 1. Ut sodales ad officium Superioris valide nominentur aut eligantur, requiritur congruum tempus post professionem perpetuam a statutis determinandum, quod, si de Superioribus maioribus agitur, debet esse saltem decennium a prima professione computandum. § 2. Si de Superiore generali agitur, praeterea …
- 514§ 1. Superiores ad tempus determinatum et conveniens temporis spatium constituantur, nisi pro Superiore generali aliud ferunt statuta. § 2. Possunt tamen antequam tempus determinatum elapsum est ab officio amoveri vel ad aliud transferri ob causas et secundum modum a statutis determinata. …
- 515§ 1. Superior generalis electione designetur ad normam statutorum. § 2. Ceteri Superiores ad normam statutorum designentur, ita tamen, ut, si eliguntur, confirmatione Superioris maioris competentis indigeant; si vero nominantur, apta consultatio praecedat. § 3. In electionibus sedulo serventur cann. 947 - …
- 516§ 1. Sint pro administratione bonorum temporalium in ordinibus et congregationibus oeconomi: oeconomus generalis, qui bona totius ordinis vel congregationis administret, oeconomus provincialis, qui provinciae, oeconomus localis, qui singularum domorum; qui omnes officio suo fungantur sub moderamine Superioris. § 2. Oeconomi generalis …
- 517§ 1. Aetas ad validam admissionem in novitiatum ordinis vel congregationis requisita est decimus septimus annus expletus; circa cetera requisita ad admissionem in novitiatum serventur cann. 448, 450, 452 et 454. § 2. Ad novitiatum instituti religiosi alterius Ecclesiae sui iuris nemo …
- 518Antequam candidatus ad novitiatum admittitur, sit congruenter praeparatus sub speciali cura probati sodalis per tempus et secundum modum a statutis determinatum.
- 519Ius admittendi candidatos ad novitiatum pertinet ad Superiores maiores ad normam statutorum servato can. 453, §§ 2 et 3.
- 520Novitiatus incipit modo a statutis praescripto.
- 521Sedis novitiatus erectio, translatio et suppressio fit per decretum Superioris generalis de consensu eius consilii.
- 522§ 1. Novitiatus ut validus sit, peragi debet in domo, in qua est sedes novitiatus; in casibus specialibus et ad modum exceptionis ex concessione Superioris generalis de consensu eius consilii novitiatus peragi potest in alia eiusdem ordinis vel congregationis domo sub moderamine …
- 523§ 1. Ad validitatem novitiatus requiritur, ut annum integrum et continuum complectatur; absentia vero tribus mensibus sive continuis sive intermissis brevior validitatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet, etsi exercitationibus apostolicis ad novitiorum institutionem perficiendam deditum erat. …
- 524§ 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam statutorum sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et status religiosi observantia praestans, decem saltem annos professus et, si de ordine vel congregatione clericali agitur, in ordine presbyteratus constitutus. § 2. Magistro, si opus …
- 525§ 1. Ea, quae praescribuntur in cann. 459 - 461, valent etiam de ordinibus et congregationibus. § 2. Antequam professionem temporariam emittit, novitius debet ad totum tempus, quo eadem professione ligatus est, bonorum suorum, quae actu habet et quae ipsi forte postea …
- 526§ 1. Professio temporaria cum tribus votis oboedientiae, castitatis et paupertatis emittatur ad tempus in statutis determinatum. § 2. Haec professio ad normam statutorum pluries renovari potest ita tamen, ut complexive numquam ad tempus, quod triennio brevius vel sexennio longius est, extendatur.
- 527Ad validitatem professionis temporariae requiritur, ut 1° novitiatus valide peractus sit; 2° novitius admittatur ad professionem a Superiore competenti secundum statuta de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium; 3° professio sit expressa nec vi, …
- 528Sodalis a votis temporariis eadem obligatione ac sodalis a votis perpetuis tenetur observandi statuta; voce activa et passiva caret, nisi aliter in statutis expresse cavetur.
- 529§ 1. Professio temporaria actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos. § 2. Haec professio non aufert sodali proprietatem bonorum suorum neque capacitatem alia bona acquirendi; sodali tamen non licet per actum inter vivos dominium bonorum suorum titulo gratioso abdicare. § …
- 530In congregationibus sodalis saltem ante professionem perpetuam testamentum, quod etiam in iure civili validum sit, libere condat.
- 531Per professionem perpetuam sodalis statum religiosum definitive assumit, propriam eparchiam amittit ac ordini vel congregationi pleno iure aggregatur.
- 532Ad validitatem professionis perpetuae praeter requisita, de quibus in can. 464, requiritur, ut praecesserit professio temporaria ad normam can. 526.