Ad argumentum ire
-
2421
III. Socialis doctrina Ecclesiae
Socialis doctrina Ecclesiae saeculo XIX est explicata in occursu Evangelii cum societate moderna machinalis industriae, cum eius novis structuris pro productione bonorum consumendorum, cum eius novo societatis, Status et auctoritatis conceptu, cum …
→
-
2422
III. Socialis doctrina Ecclesiae
Socialis doctrina Ecclesiae implicat doctrinae corpus quod contexitur prout Ecclesia eventus decursu historiae interpretatur, sub lumine totius verbi a Christo Iesu revelati, cum assistentia Spiritus Sancti. 298 Haec doctrina eo acceptabilior pro …
→
-
2423
III. Socialis doctrina Ecclesiae
Socialis doctrina Ecclesiae principia proponit reflexionis; deducit criteria pro iudicio; consilia praebet pro actione: Omne systema, secundum quod relationes sociales elementis oeconomicis prorsus determinarentur, naturae personae humanae et eius actuum est contrarium. …
→
-
2424
III. Socialis doctrina Ecclesiae
Theoria quae e lucro regulam efficit exclusivam et finem ultimum activitatis oeconomicae, moraliter acceptabilis non est. Inordinatus pecuniae appetitus suos effectus perversos producere non desinit. Ipse est una inter causas plurimorum conflictuum …
→
-
2425
III. Socialis doctrina Ecclesiae
Ecclesia ideologias totalitarias reiecit et atheas, temporibus modernis, « communismo » vel « socialismo » sociatas. Ceterum, in « capitalismi » exercitio individualismum recusavit et absolutum primatum legis mercatus super laborem humanum. …
→
-
2426
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Activitatum oeconomicarum progressus et productionis augmentum destinantur ad creaturarum humanarum subveniendum necessitatibus. Vita oeconomica non dirigitur solummodo ad bona producta multiplicanda et ad lucrum augendum vel potentiam; ea imprimis ad servitium ordinatur …
→
-
2427
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Labor humanus immediate provenit a personis, quae ad imaginem Dei sunt creatae quaeque vocantur ut aliae cum aliis et pro aliis opus creationis prorogent terrae dominando. 305 Labor igitur est officium: « …
→
-
2428
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Persona, in labore, exercet et perficit partem facultatum in sua natura inscriptarum. Valor primordialis laboris pertinet ad hominem, qui eius auctor est et scopus. Labor est pro homine, non homo pro labore. …
→
-
2429
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Unusquisque ius ad oeconomicum inceptum habet, unusquisque suis legitime utetur talentis ut conferat ad abundantiam omnibus proficuam et ut suorum nisuum iustos fructus colligat. Curabit ut se conformet ordinationibus prolatis ab auctoritatibus …
→
-
2430
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Vita oeconomica diversas movet utilitates, saepe oppositas inter se. Ex hoc intelligitur enasci dimicationes quae eius sunt propriae. 311 Niti oportet ut hae dimicationes reducantur per negotiationem quae iura observet et officia …
→
-
2431
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Responsabilitas Status . « Oeconomica [...] actio, potissimum quae mercatum respicit, deficientibus institutionum legibus ac iudicialibus normis et politicis, explicari non potest. Contra ipsa fiduciam praeponit de libertate singulorum et rerum possessione …
→
-
2432
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Officinae responsabiles oeconomicam et oecologicam suarum operationum coram societate sustinent responsabilitatem. 313 Tenentur bonum personarum considerare et non solum incrementum lucrorum . Haec tamen necessaria sunt. Ipsa permittunt impendere pecuniam quae officinarum …
→
-
2433
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Accessus ad laborem et ad muneris professionem sine iniusta discriminatione esse debet omnibus apertus, viris et mulieribus, sanis et infirmitate laborantibus, autochthonibus et advenis. 314 Societas, e parte sua, cives, secundum adiuncta, …
→
-
2434
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Iustum salarium legitimus laboris est fructus. Illud recusare vel retinere gravem potest iniustitiam constituere. 316 Ut remuneratio iuste aestimetur, simul attendendum est ad necessitates et ad contributiones uniuscuiusque. « Ita remunerandus est …
→
-
2435
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Ab opere cessatio moraliter est legitima, cum tamquam recursus praesentatur inevitabilis, vel etiam necessarius, propter beneficium proportionatum. Moraliter fit non acceptabilis cum eam violentiae comitantur vel etiam si ei adscribuntur scopi non …
→
-
2436
IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis
Iniustum est organismis securitatis socialis stipes non solvere ab auctoritatibus legitimis statutas. Occupationis privatio propter laboris carentiam fere semper, pro illo qui eius est victima, est eius dignitati vulnus et vitae aequilibrio …
→
-
2437
V. Iustitia et solidarietas inter populos
In ambitu internationali, inaequalitas subsidiorum et mediorum oeconomicorum talis est ut ipsa inter populos verum provocet « hiatum ». 319 Ex altera parte sunt illi qui progressionis media retinent et augent, ex …
→
-
2438
V. Iustitia et solidarietas inter populos
Causae diversae indolis religiosae, politicae, oeconomicae et nummariae efficiunt « socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines [...] pertinere ». 320 Solidarietas necessaria est inter populos, quorum actiones politicae iam inter …
→
-
2439
V. Iustitia et solidarietas inter populos
Nationes divites gravem habent moralem responsabilitatem erga illas quae per se ipsas suam progressionem nequeunt praestare vel ab ea tragicis historicis eventibus sunt impeditae. Officium est solidarietatis et caritatis; est etiam iustitiae …
→
-
2440
V. Iustitia et solidarietas inter populos
Directum adiutorium apta est responsio necessitatibus immediatis, extraordinariis, causatis exempli gratia naturalibus ruinis, pestilentiis etc. Sed ipsum non sufficit ad gravia reparanda damna quae a statibus procedunt indigentiae neque ad providendum necessitatibus …
→