Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2741 Quomodo oratio nostra efficax sit? Iesus etiam pro nobis orat, loco nostro et in nostrum profectum. Omnes petitiones nostrae semel pro semper collectae sunt in Eius clamore a cruce et exauditae a Patre in Eius Resurrectione, et …
  2. 2742 IV. In amore perseverare « Sine intermissione orate » ( 1 Thess 5,17), « gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri » ( Eph 5,20), « per omnem orationem …
  3. 2743 IV. In amore perseverare Orare semper possibile est: christiani tempus est illud Christi resuscitati qui nobiscum est « omnibus diebus » ( Mt 28,20), quaecumque sunt procellae. 208 Nostrum tempus in manu est Dei: « Licet …
  4. 2744 IV. In amore perseverare Orare vitalis necessitas est. Demonstratio e contrario non minus est convincibilis: nisi nos a Spiritu duci sinamus, in servitutem iterum incidimus peccati. 210 Quomodo Spiritus potest « nostra vita » esse, si …
  5. 2745 IV. In amore perseverare Oratio et vita christianae sunt inseparabiles quia de eodem agitur amore et de eadem abrenuntiatione quae ex amore procedit. De eadem filiali et amanti conformitate cum Patris consilio. De eadem unione transformanti …
  6. 2746 V. Oratio Horae Iesu Iesus, cum Eius venisset Hora, Patrem orat. 214 Eius oratio, longissima quae ab Evangelio transmittatur, totam Oeconomiam creationis et salutis complectitur, sicut etiam Eius Mortem Eiusque Resurrectionem. Oratio Horae Iesu semper permanet …
  7. 2747 V. Oratio Horae Iesu Traditio christiana eam merito orationem appellat « sacerdotalem » Iesu. Ipsa est illa nostri Summi Sacerdotis, inseparabilis est ab Eius sacrificio, ab Eius ad Patrem transitu (« Paschate ») in quo Ipse …
  8. 2748 V. Oratio Horae Iesu In hac oratione Paschali, sacrificiali, totum in Ipso « recapitulatur »: 216 Deus et mundus, Verbum et caro, vita aeterna et tempus, amor qui se tradit et peccatum quod eum prodit, discipuli …
  9. 2749 V. Oratio Horae Iesu Iesus totum Patris adimplevit opus et Eius oratio, sicut Eius sacrificium, usque ad temporis extenditur consummationem. Oratio Horae complet ultima tempora eaque adducit in eorum consummationem. Iesus, Filius cui Pater omnia donavit, …
  10. 2750 V. Oratio Horae Iesu Sanctum Nomen Domini Iesu ingredientes, accipere possumus, ab intus, orationem quam Ipse nos docet: « Pater noster! ». Eius oratio sacerdotalis, ab intus, magnas petitiones orationis « Pater » inspirat: curam de …
  11. 2751 V. Oratio Horae Iesu In hac denique oratione, Iesus nobis revelat nobisque praebet inseparabilem Patris et Filii « cognitionem » 222 quae ipsum mysterium est vitae orationis.
  12. 2752 Compendium Oratio nisum praesupponit et dimicationem contra nosmetipsos et contra Tentatoris dolos. Orationis dimicatio inseparabilis est a « spirituali dimicatione » quae necessaria est ad habitualiter secundum Spiritum Christi agendum: unusquisque orat sicut …
  13. 2753 Compendium In orationis dimicatione, obsistere debemus erroneis orationis conceptionibus, diversis tendentiis in modo cogitandi, experientiae nostrorum adversorum exituum. His tentationibus, quae dubium suggerunt de orationis utilitate vel etiam possibilitate, respondere oportet humilitate, fiducia …
  14. 2754 Compendium Praecipuae in orationis exercitio difficultates sunt evagatio animi et siccitas. Remedium in fide est, conversione et vigilantia cordis .
  15. 2755 Compendium Duae frequentes tentationes orationi minantur: defectus fidei et acedia, quae forma quaedam est depressi spiritus, quae ascesis relaxationi debetur et ad animi ducit defectionem .
  16. 2756 Compendium Filialis fiducia probationi submittitur, cum sentimus, non semper nos exaudiri. Evangelium nos invitat ad nos interrogandos de nostrae orationis conformitate cum desiderio Spiritus .
  17. 2757 Compendium « Sine intermissione orate » ( 1 Thess 5,17). Orare semper possibile est. Est etiam vitalis necessitas. Oratio et vita christiana sunt inseparabiles .
  18. 2758 Compendium Oratio Horae Iesu, recte « oratio sacerdotalis » appellata , 223 totam creationis et salutis compendiat Oeconomiam. Ipsa magnas petitiones inspirat orationis « Pater noster ».
  19. 2759 SECTIO SECUNDA ORATIO DOMINICA: «PATER NOSTER» « Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos" » ( Lc 11,1). Dominus, …
  20. 2760 SECTIO SECUNDA ORATIO DOMINICA: «PATER NOSTER» Usus liturgicus valde cito Orationem Domini conclusit doxologia. In Didaché: « Quia Tua est potestas et gloria in saecula ». 226 Constitutiones apostolicae addunt initio: « Regnum », 227 et haec formula …