Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1341 « Hoc facite in meam commemorationem » Mandatum Iesu Eius gestus Eiusque verba iterandi « donec veniat » ( 1 Cor 11,26), non solum exigit Iesum et id quod Ipse fecit, recordari. Liturgicam per Apostolos eorumque successores prospicit celebrationem …
  2. 1342 « Hoc facite in meam commemorationem » Ab initio, Ecclesia huic Domini mandato fuit fidelis. De Ecclesia dicitur Hierosolymitana: « Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. [...] Cotidie quoque perdurantes unanimiter in …
  3. 1343 « Hoc facite in meam commemorationem » Praecipue « in una [...] sabbatorum », id est, die Dominica, die resurrectionis Iesu, christiani conveniebant « ad frangendum panem » ( Act 20,7). Ab illo tempore ad nostros usque dies, celebratio …
  4. 1344 « Hoc facite in meam commemorationem » Ita populus Dei peregrinans, mysterium Iesu annuntians Paschale, « donec veniat » ( 1 Cor 11,26), ab alia ad aliam celebrationem, « per angustam viam crucis » 317 procedit ad convivium caeleste, …
  5. 1345 Missa omnium saeculorum A saeculo II, sancti Iustini martyris habemus testimonium circa lineamenta fundamentalia quibus eucharistica evolvitur celebratio. Haec ad nostros usque dies pro omnibus magnis liturgicis familiis permanserunt eadem. Ecce quid ipse circa annum …
  6. 1346 Missa omnium saeculorum Eucharistiae liturgia secundum structuram evolvitur fundamentalem quae per saecula usque ad nos conservata est. In duobus magnis explicatur cardinibus qui unitatem penitus efformant: — congregatio, liturgia verbi , cum lectionibus, homilia et …
  7. 1347 Missa omnium saeculorum Nonne ibi ipse motus habetur convivii Paschalis Iesu resuscitati cum discipulis Suis? Iter peragens, Ipse eis Scripturas aperiebat, deinde ad mensam cum eis recumbens: « Accepit panem et benedixit ac fregit et …
  8. 1348 Celebrationis motus Omnium conventus . Christiani in eumdem locum pro eucharistica concurrunt congregatione. In illo principem obtinet locum Ipse Christus, qui Eucharistiae principalis est agens. Ipse est Summus Novi Foederis Sacerdos. Ipse invisibiliter omni …
  9. 1349 Celebrationis motus Liturgia verbi implicat « scripta Prophetarum » seu Antiquum Testamentum et « commentaria Apostolorum », id est, eorum epistulas et evangelia; post homiliam quae ad hoc verbum hortatur accipiendum tamquam id quod …
  10. 1350 Celebrationis motus Donorum praesentatio (offertorium): tunc ad altare, quandoque processione, panis et vinum afferuntur quae a sacerdote, nomine Christi, in Sacrificio offerentur eucharistico, in quo Eiusdem corpus et sanguis efficientur. Est idem gestus Christi …
  11. 1351 Celebrationis motus Ab initio, christiani offerunt, cum pane et vino pro Eucharistia, sua dona ut eis impertiantur qui in egestate sunt. Hic collectae 325 mos, semper actualis, ab exemplo inspiratur Christi qui factus est …
  12. 1352 Celebrationis motus Anaphora : cum eucharistica prece, cum prece nempe actionis gratiarum et consecrationis, ad cor et culmen pervenimus celebrationis: in praefatione , Ecclesia, per Christum, in Spiritu Sancto, gratias Patri agit propter omnia …
  13. 1353 Celebrationis motus In epiclesi , ipsa petit a Patre ut Suum mittat Spiritum (vel Suae benedictionis potentiam 328 ) super panem et vinum ut, per Eius virtutem, corpus et sanguis Iesu Christi fiant, et …
  14. 1354 Celebrationis motus In anamnesi quae sequitur, Ecclesia passionem, resurrectionem et reditum Christi Iesu recolit gloriosum; ipsa Patri oblationem praesentat Filii Eius qui nos cum Eo reconciliat. In intercessionibus , Ecclesia exprimit Eucharistiam in communione …
  15. 1355 Celebrationis motus In Communione , quam Domini oratio et panis praecedunt fractio, fideles « panem de caelo » et « calicem salutarem » accipiunt, corpus et sanguinem Christi qui Se Ipsum tradidit « pro …
  16. 1356 V. Sacrificium sacramentale: gratiarum actio, memoriale, praesentia Si christiani inde ab originibus Eucharistiam celebrant, et quidem sub quadam forma, quae, quoad substantiam, in decursu magnae diversitatis aetatum et liturgiarum mutata non est, hoc ideo accidit quia scimus nos mandato …
  17. 1357 V. Sacrificium sacramentale: gratiarum actio, memoriale, praesentia Hoc Domini adimplemus mandatum memoriale sacrificii Eius celebrantes. Hoc facientes, id Patri offerimus quod Ipse nobis donavit: dona Eius creationis, panem et vinum, per Spiritus Sancti potentiam et Christi verba, corpus et …
  18. 1358 V. Sacrificium sacramentale: gratiarum actio, memoriale, praesentia Oportet igitur ut Eucharistiam consideremus: — tamquam actionem gratiarum et laudem Patri ; — tamquam memoriale sacrificale Christi et corporis Eius; — tamquam Christi praesentiam per virtutem Eius verbi Eiusque Spiritus .
  19. 1359 Gratiarum actio et laus Patri Eucharistia, sacramentum nostrae salutis per Christum in cruce adimpletae, laudis est etiam sacrificium in gratiarum actionem propter creationis opus. In Sacrificio eucharistico, tota creatio a Deo dilecta praesentatur Patri per Christi mortem …
  20. 1360 Gratiarum actio et laus Patri Eucharistia est sacrificium actionis gratiarum ad Patrem, benedictio per quam Ecclesia Deo propter omnia Eius beneficia suam exprimit gratitudinem, propter omnia quae Ipse per creationem, Redemptionem et sanctificationem effecit. Eucharistia imprimis « …