Ad argumentum ire
-
2666
Oratio ad Iesum
Sed Nomen, quod totum continet, est illud quod Filius Dei in Sua recipit Incarnatione: IESUS. Nomen divinum nostris humanis labiis est ineffabile, 147 sed Verbum Dei, nostram assumens humanitatem, illud nobis tradit …
→
-
2667
Oratio ad Iesum
Haec fidei invocatio, prorsus simplex, in orationis traditione, pluribus formis in Oriente et in Occidente, est explicata. Formula maxime frequens, a spiritualibus montis Sinai, Syriae et montis Athi tradita, est invocatio: « …
→
-
2668
Oratio ad Iesum
Sancti Nominis Iesu invocatio via est continuae orationis omnium simplicissima. Eadem, corde humiliter attento saepe iterata, « in multiloquio » ( Mt 6,7) non dispergitur, sed « Verbum retinet et fructum affert …
→
-
2669
Oratio ad Iesum
Ecclesiae oratio cor Iesu veneratur et honorat, sicut Eius sanctissimum invocat Nomen. Verbum Incarnatum Eiusque adorat cor quod amore hominum ob nostra peccata transfigi permisit. Orationi christianae placet viam crucis post Salvatorem …
→
-
2670
« Veni, Sancte Spiritus »
« Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » ( 1 Cor 12,3). Quotiescumque Iesum orare incipimus, Spiritus Sanctus, Sua praevenienti gratia, nos ad viam orationis trahit. Cum Is nos …
→
-
2671
« Veni, Sancte Spiritus »
Traditionalis forma petitionis Spiritus est Patrem per Christum Dominum nostrum invocare ut nobis Spiritum Consolatorem concedat. 153 Iesus de hac petitione in Eius nomine tunc praecise instat, cum Ipse donum promittit Spiritus …
→
-
2672
« Veni, Sancte Spiritus »
Spiritus Sanctus, cuius unctio nosmetipsos imbuit totos, interior est orationis christianae Magister. Ipse est artifex viventis traditionis orationis. Utique tot sunt in oratione viae quot orantes, sed Idem Spiritus agit in omnibus …
→
-
2673
In communione cum sancta Dei Genetrice
In oratione, Spiritus Sanctus nos cum Filii unici coniungit Persona in Eius humanitate glorificata. Per ipsam et in ipsa, nostra oratio filialis cum Matre Iesu communicat in Ecclesia. 157
→
-
2674
In communione cum sancta Dei Genetrice
Post consensum Annuntiationi in fide praestitum et sine haesitatione iuxta crucem sustentum, maternitas Mariae exinde extenditur ad eius Filii fratres et sorores adhuc peregrinantes necnon in periculis et angustiis versantes. 158 Iesus, …
→
-
2675
In communione cum sancta Dei Genetrice
Inde ab hac singulari Mariae cooperatione actioni Spiritus Sancti, Ecclesiae ad sanctam Matrem Dei excoluerunt orationem, eam ad Personam Christi, in Eius mysteriis manifestatam, dirigentes quasi ad centrum. In innumeris hymnis et …
→
-
2676
In communione cum sancta Dei Genetrice
Hic duplex motus orationis ad Mariam in oratione « Ave Maria » expressionem invenit singularem: « Ave, Maria (Laetare, Maria) ». Gabrielis Angeli salutatio orationem aperit « Ave ». Deus Ipse, per …
→
-
2677
In communione cum sancta Dei Genetrice
« Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis ... ». Miramur cum Elisabeth: « Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? » ( Lc 1,43). Maria, propterea quod nobis …
→
-
2678
In communione cum sancta Dei Genetrice
Mediaevalis pietas Occidentis orationem excoluit Rosarii, tamquam popularem orationis Horarum substitutionem. In Oriente, forma litanica, sicut akáthistos et paráclêsis , propinquior permansit officio chorali in Ecclesiis Byzantinis, dum Armena, Copta et Syriaca …
→
-
2679
In communione cum sancta Dei Genetrice
Maria est mulier orans perfecta, figura Ecclesiae. Cum oramus eam, cum ea consilio Patris adhaeremus, qui Suum mittit Filium ad omnes salvandos homines. Sicut discipulus dilectus, eam accipimus in nostra, 164 Matrem …
→
-
2680
Compendium
Oratio praesertim ad Patrem dirigitur; eadem etiam in Iesum fertur, speciatim per Eius sancti Nominis invocationem : « Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere nobis, peccatoribus ! ».
→
-
2681
Compendium
« Nemo potest dicere : " Dominus Iesus ", nisi in Spiritu Sancto » ( 1 Cor 12,3). Ecclesia nos invitat ad Spiritum Sanctum invocandum tamquam interiorem orationis christianae Magistrum .
→
-
2682
Compendium
Ecclesiae libet in communione cum beata Virgine orare propter eius singularem cooperationem cum actione Spiritus Sancti, ad magna magnificanda, quae Deus in ea operatus est, et ad ei supplicationes concredendas et laudes …
→
-
2683
Nubes testium
Testes qui nos praecesserunt in Regno, 166 speciatim illi quos Ecclesia tamquam « sanctos » agnoscit, viventem orationis traditionem communicant, suae vitae exemplo, suorum scriptorum transmissione et sua hodierna oratione. Deum contemplantur, …
→
-
2684
Nubes testium
In communione sanctorum, decursu historiae Ecclesiarum, diversae excultae sunt spiritualitates . Charisma personale cuiusdam testis amoris Dei erga homines transmitti potuit, sicut « spiritus » Eliae ad Elisaeum 168 et ad Ioannem …
→
-
2685
Orationis ministri
Familia christiana primus est locus educationis ad orationem. Eadem, in Matrimonii fundata sacramento, est « Ecclesia domestica » in qua filii Dei orare discunt « ut Ecclesia » et in oratione perseverare. …
→