Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2706 II. Meditatio Meditari id quod legitur ducit ad id proprium sibi efficiendum, idem secum conferendo. Hic, alius liber aperitur: ille vitae. A cogitationibus ad realitatem fit transitus. In humilitatis et fidei mensura, ibi deteguntur …
  2. 2707 II. Meditatio Meditationis methodi tot sunt diversae quot magistri spirituales. Christianus debet velle, modo regulari, meditari, ne tribus primis terrenis parabolae seminatoris sit similis. 183 Sed methodus solum dux quidam est; caput est progredi, …
  3. 2708 II. Meditatio Meditatio cogitatione, imaginatione, animi motu et desiderio utitur. Haec convocatio necessaria est ad fidei persuasiones profundius penetrandas, ad cordis conversionem suscitandam et ad roborandam voluntatem sequendi Christum. Oratio christiana praeferenter « mysteriis …
  4. 2709 III. Oratio contemplativa Quid est oratio contemplativa? Sancta Theresia respondet: « Oratio mentalis, meo iudicio, aliud non est quam de amicitia agere, ita ut quis saepe se habeat solitarie agendo cum Eo a quo scimus …
  5. 2710 III. Oratio contemplativa Electio temporis et diuturnitatis orationis contemplativae a firma pendet voluntate, quae cordis revelat secreta. Oratio contemplativa non fit, cum tempus habetur: tempus sumitur ut simus ad Dominum, cum firma determinatione id Ei, …
  6. 2711 III. Oratio contemplativa In orationem contemplativam ingressus analogus est illi liturgiae eucharisticae: cor « congregare », sub Spiritus Sancti impulsu totum id recolligere, quod sumus, habitare Domini mansionem, quae sumus nos, fidem suscitare ad ingrediendum …
  7. 2712 III. Oratio contemplativa Oratio contemplativa est oratio filii Dei, peccatoris dimissi qui accipere consentit amorem quo amatur et eidem vult respondere magis adhuc amando. 186 Sed ipse scit amorem suum, tamquam restitutionem, illum esse quem …
  8. 2713 III. Oratio contemplativa Sic oratio contemplativa est expressio simplicissima mysterii orationis. Oratio contemplativa est donum , gratia; accipi nequit nisi in humilitate et paupertate. Oratio contemplativa est relatio Foederis a Deo in imo nostro corde …
  9. 2714 III. Oratio contemplativa Oratio contemplativa est etiam orationis firmum tempus per excellentiam. In oratione contemplativa, Pater nos virtute corroborat per Spiritum Suum in interiorem hominem, ut Christus habitet per fidem in cordibus nostris et simus …
  10. 2715 III. Oratio contemplativa Oratio contemplativa est intuitus fidei, in Iesum fixus. « Ego Eum intueor et Ipse me intuetur », tempore sui sancti Parochi aiebat rusticus pagi Ars coram Tabernaculo orans. 189 Haec attentio ad …
  11. 2716 III. Oratio contemplativa Oratio contemplativa est Verbi Dei auditio . Haec auditio, quin ullo modo sit passiva, oboedientia est fidei, absoluta acceptio servi et amans adhaesio filii. Ipsa illud « Amen » participat Filii effecti …
  12. 2717 III. Oratio contemplativa Oratio contemplativa est silentium , hoc « symbolum mundi futuri » 191 vel « sermo [...] tacitus amoris ». 192 Verba in oratione contemplativa discursus non sunt, sed ramuli qui amoris alunt …
  13. 2718 III. Oratio contemplativa Oratio contemplativa est cum oratione Christi coniunctio quatenus Eius mysterii facit participare. Mysterium Christi ab Ecclesia celebratur in Eucharistia atque Spiritus Sanctus in oratione contemplativa facit ut ex illo vivamus, ad illud …
  14. 2719 III. Oratio contemplativa Oratio contemplativa est communio amoris vitam multitudini ferentis quatenus est assensus ad permanendum in nocte fidei. Nox Paschalis Resurrectionis transit per illam agoniae et sepulcri. Eius Spiritus (et non « caro » …
  15. 2720 Compendium Ecclesia fideles ad orationem invitat regularem: orationes quotidianas, liturgiam Horarum, Eucharistiam dominicalem, anni liturgici festivitates .
  16. 2721 Compendium Traditio christiana tres maiores includit vitae orationis expressiones: orationem vocalem, meditationem et orationem contemplativam. Cordis recollectionem ut lineamentum habent commune .
  17. 2722 Compendium Oratio vocalis, fundata super corporis et spiritus unione in natura humana, corpus cum interiore cordis sociat oratione, ad exemplum Christi, Eius Patrem orantis et « Pater noster » Suos discipulos docentis .
  18. 2723 Compendium Meditatio inquisitio est orans quae cogitatione, imaginatione, animi motu, desiderio utitur. Ut scopum habet obiectum consideratum fide proprium reddere, illud cum vitae nostrae realitate conferendo .
  19. 2724 Compendium Oratio contemplativa est simplex mysterii orationis expressio. Fidei est intuitus in Iesum fixus, auditio verbi Dei, amor tacitus. Coniunctionem efficit cum oratione Christi quatenus nos Eius mysterii reddit participes .
  20. 2725 ARTICULUS 2 ORATIONIS DIMICATIO Oratio donum est gratiae et firma responsio e parte nostra. Nisum semper praesupponit. Magni orantes Veteris Foederis ante Christum, sicut etiam Mater Dei et sancti cum Eo nos docent: orationem dimicationem esse. …