Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2601 Iesus orat « Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus e discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare" » ( Lc 11,1). Nonne Christi discipulus, suum Magistrum prius contemplans …
  2. 2602 Iesus orat Iesus saepe in solitudinem discedit, in montem, potissimum noctu, ad orandum. 58 In oratione Sua homines portat , propterea quod Ipse humanitatem in Sua utique sumit Incarnatione, eosque Patri offert Se Ipsum …
  3. 2603 Iesus orat Evangelistae duas Christi, perdurante Eius ministerio, orationes retinuerunt explicitiores. Utraque autem earum incipit gratiarum actione. In priore, 61 Iesus Patrem confitetur, Eum agnoscit Eique benedicit quia Ipse Regni mysteria illis abscondit qui …
  4. 2604 Iesus orat Altera oratio a sancto Ioanne refertur 63 ante Lazari resurrectionem. Gratiarum actio eventum praecedit: « Pater, gratias ago Tibi quoniam audisti me », quod implicat Patrem Suam petitionem semper exaudire; atque Iesus …
  5. 2605 Iesus orat Iesus, cum Hora venit in qua Ipse amoris Patris adimplet consilium, inscrutabilem Suae orationis filialis prospicere sinit profunditatem, non solum priusquam Se libere tradat (« Pater ... non mea voluntas, sed Tua …
  6. 2606 Iesus orat Omnes angustiae humanitatis omnium temporum, servae peccati et mortis, omnes petitiones et intercessiones historiae salutis in hoc Verbi incarnati colliguntur clamore. Ecce Pater illas accipit et, ultra omnem spem, illas exaudit Suum …
  7. 2607 Iesus orare docet Cum Iesus orat, nos iam orare docet. Theologalis via nostrae orationis oratio Eius est ad Eius Patrem. Sed Evangelium explicitam Iesu doctrinam nobis tradit de oratione. Tamquam paedagogus, nos ibi assumit, ubi …
  8. 2608 Iesus orare docet Inde a sermone montano , Iesus de cordis conversione insistit: de reconciliatione cum fratre priusquam oblatio super altare praesentetur, 69 de amore inimicorum et oratione pro persequentibus, 70 de orando Patrem « …
  9. 2609 Iesus orare docet Cor, sic ad se convertendum paratum, orare discit in fide . Fides adhaesio Deo est filialis, ultra id quod sentimus et intelligimus. Eadem possibilis est effecta quia Filius dilectus nobis ad Patrem …
  10. 2610 Iesus orare docet Sicut Iesus Patrem orat et gratias agit antequam Eius recipiat dona, ita nos hanc docet audaciam filialem : « Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis » ( Mc 11,24). Talis …
  11. 2611 Iesus orare docet Fidei oratio non in eo solummodo consistit ut dicatur « Domine, Domine », sed in corde componendo ad faciendam voluntatem Patris . 79 Iesus Suos vocat discipulos ut hanc cooperandi cum consilio …
  12. 2612 Iesus orare docet In Iesu « appropinquavit Regnum Dei » ( Mc 1,15), Ipse ad conversionem vocat et ad fidem, sed etiam ad vigilantiam . Discipulus in oratione attentus vigilat in Eum qui est et …
  13. 2613 Iesus orare docet Tres praecipuae parabolae de oratione nobis a sancto Luca traduntur: Prima, « amicus importunus », 83 ad instantem invitat orationem: « Pulsate, et aperietur vobis ». Sic oranti Pater de caelo dabit, …
  14. 2614 Iesus orare docet Cum mysterium orationis ad Patrem Suis discipulis aperte concredit, eis detegit id quod eorum oratio atque nostra esse debebit, cum Ipse in Sua humanitate glorificata ad Patrem redierit. Nunc novum est « …
  15. 2615 Iesus orare docet Immo, cum nostra oratio cum illa Iesu coniungitur, Pater nobis praebet « alium Paraclitum [...], ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis » ( Io 14,16-17). Haec orationis eiusque condicionum novitas apparet …
  16. 2616 Iesus orationem exaudit Ad Iesum oratio iam a Iesu est tempore Eius ministerii exaudita per signa quae Eius Mortis Eiusque Resurrectionis anticipant vim: Iesus exaudit fidei orationem, verbis expressam (a leproso; 89 a Iairo; 90 …
  17. 2617 Oratio Virginis Mariae Oratio Mariae nobis in aurora revelatur plenitudinis temporum. Ante Incarnationem Filii Dei et ante effusionem Spiritus Sancti, eius oratio, modo singulari, Patris consilio benevolenti cooperatur, in Annuntiatione pro Christi conceptione, 97 in …
  18. 2618 Oratio Virginis Mariae Evangelium nobis revelat quomodo Maria orat et intercedit in fide: in Cana, 99 Mater Iesu orat Filium pro necessitatibus convivii nuptiarum, signi alius Convivii, illius nuptiarum Agni qui petitioni Ecclesiae, Sponsae Suae, …
  19. 2619 Oratio Virginis Mariae Hac de causa, Mariae canticum, 101 « Magnificat » latinum, Megalynárion Byzantinum, simul est canticum Matris Dei et illud Ecclesiae, canticum Filiae Sion et novi populi Dei, canticum actionis gratiarum ob plenitudinem …
  20. 2620 Compendium In Novo Testamento, perfectum orationis exemplar in filiali Iesu residet oratione. Effecta saepe in solitudine, in abscondito, Iesu oratio plenam amore implicat adhaesionem voluntati Patris usque ad crucem et absolutam fiduciam ut …